Page images
PDF
EPUB

Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes:
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Venatu assiduo et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Di patrii, quorum semper sub numine Troja est, is
Non tamen omnino Teucros delere paratis,

260

[ocr errors]
[ocr errors]

Quum tales animos juvenum et tam certa tulistis
Pectora." Sic memorans, humeros dextrasque tenebat 250、
Amborum, et vultum lacrimis atque ora rigabat :
"Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis
Præmia posse rear solvi? pulcherrima primum
Di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor:-
:-quæcumque mihi fortuna fidesque est
In vestris pono gremiis-revocate parentem; no
Reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devicta genitor quæ cepit Arisba;
Et tripodas geminos, auri duo magna talenta; 265
Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
Contigerit victori, et prædæ ducere sortem :
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
Aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentes
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.
Præterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma:
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Accipio, et comitem casus complector in omnes.
Nulla meis sine te quæretur gloria rebus;

drew lot for booky

270

Seu pacem seu bella geram; tibi maxima rerum
Verborumque fides." Contra quem talia fatur 280
Euryalus: "Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit; tantum-fortuna secunda
Aut adversa cadat.Sed te super omnia dona
Unum oro genetrix Priami de gente vetusta
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non monia regis Acestæ.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est
Inque salutatam linquo; Nox et tua testis
Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis.
At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes.' Percussa mente dederunt e
Dardanidæ lacrimas; ante omnes pulcher Iulus;
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:

"Spondeo digna tuis ingentibus omnia cœptis.
Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsæ
Solum defuerit, nec partum gratia talem

290

Parva manet. Casus factum quicumque sequuntur
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat: jure 300
Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt."
Sic ait illacrimans; humero simul exuit ensem
Auratum, mira quem fecerat arte Lycaono
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna:
Dat Niso Mnestheus pellem horrentesque leonis
Exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protenus armati incedunt: quos omnis euntes
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata. Sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

[blocks in formation]

now

[ocr errors]

310

[ocr errors]
[ocr errors]

320

330

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri des Exitio. Passim somno vinoque per herbam. Corpora fusa vident, arrectos litore currus, future, & s'm Inter lora rotasque viros, simul arma jacere, car partiuplex Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: common in Virgi Euryale, audendum dextra. Nunc ipsa vocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis A tergo possit, custodi et consule longe. Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam." Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altís Exstructus toto proflabat pectore somnum; Rex idem, et regi Turno gratissimus augur: Sed non augurio potuit depellere pestem. Tres juxta famulos temere inter tela jacentes, Armigerumque Remi premit, aurigamque sub ipsis Nactus equis; ferroque secat pendentia colla. Tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit` Sanguine singultantem; atro tepefacta cruore Terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque, Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte Luserat, insignis facie, multoque jacebat Membra deo victus: felix, si protenus illum Equasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans ; Suadet enim vesana fames; manditque trahitque Molle pecus mutumque metu; fremit ore cruento. Nec minor Euryali cædes: incensus et ipse funded Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit, Rhoetumque, Abarimque, Ignaros; Rhætum vigilantem, et cuncta videntem; Sed magnum metuens se post cratera tegebat: hew Pectore in adverso totum cui cominus ensem Condidit assurgenti, et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta

340

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vina refert moriens; hic furto fervidus instat.
Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem
Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus,—
Sensit enim nimia cæde atque cupidine ferri—
'Absistamus," ait: "nam lux inimica propinquat.
Pœnarum exhaustum satis est; via facta per hostes."
Multa virum solido argento perfecta relinquunt
Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis

belt Cingula,

Tiburti Remulo ditissimus olim

Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens,
Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti;
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti:

Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.
Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quum procul hos lævo flectentes limite cernunt;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.

66

[ocr errors]

350

360

370

Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens:
State, viri; quæ causa viæ? quive estis in armis ?

Quove tenetis iter ?" Nihil illi tendere contra;

Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.

Objiciunt equites sese ad divortia nota

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 380

Silva fuit, te dumis atque ilice nigra

th

Thickels

Horrida, quam densi complerant undique sentes;

Rara per occultos lucebat semita calles.

Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.

in the direction

Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes, Atque lacus, qui post Albæ de nomine dicti Albani: tum rex stabula alta Latinus habebat. heUt stetit, et frustra absentem respexit amicum: "Euryale, infelix qua te regione reliqui ?

imperati

Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvæ Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus; quum clamor ad aures
Pervenit, ac videt Euryalum; quem jam manus omnis
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit, et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur:
“Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos;
Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi:
condition
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras."
Dixerat: et toto connixus corpore ferrum
Conjicit: hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno.
Yolvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, iit sta Tago per tempus utrumque
Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro.
Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam

[ocr errors]
[blocks in formation]

with a

390

400

410

པར་ཡིད་

править либоб

[merged small][ocr errors]

Case

420

« PreviousContinue »