Page images
PDF
EPUB

Ex longo rabies, et siccæ sanguine fauces.
Haud aliter Rutulo, muros et castra tuenti,
Ignescunt iræ; duris dolor ossibus ardet;
Qua tentet ratione aditus, et quæ via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque effundat in æquor.
Classem, quæ lateri castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus septam circum et fluvialibus undis,
Invadit; sociosque incendia poscit ovantes;
Atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt; urget præsentia Turni;
Atque omnis facibus pubes accingitur atris.
per Diripuere focos; piceum fert fumida lumen

Tæda, et commixtam Vulcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musæ, tam sæva incendia Teucris
Avertit? tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
hneas classem, et pelagi petere alta parabat,

70

80

Ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum Cybele from
deck Vocibus his affata Jovem: "Da, nate, petenti, mount Bericy
Quod tua cara parens domito te poscit Olympo. thus in th
Pinea silva mihi multos dilecta per annos:
[Lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
Nigranti picea trabibusque obscurus acernis:]
Has ego Dardanio juveni, quum classis egeret,
Læta dedi; nunc sollicitam timor anxius urget.
Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem 90
Ne cursu quassatæ ullo neu turbine venti*
Vincantur: prosit nostris in montibus ortas.” ›
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
"O genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis ?
Mortaline manu factæ immortale-carinæ

Fas habeant? certusque incerta pericula lustret
Eneas? cui tanta deo permissa potestas?
ea Immo, ubi defunctæ finem portusque tenebunt
Ausoni olim, quæcumque evaserit undis

• æquum

bangit

100

dah. 14 M

The cory

110

[ocr errors]

Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
Mortalem eripiam formam, magnique jubebo
Equoris esse deas: qualis Nereïa Doto
Et Galatea secant spumantem pectore pontum."
Dixerat: idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies, et tempora Parca
Debita complerant; quum Turni injuria Matrem
Admonuit, ratibus sacris depellere tædas.
Hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens
Visus ab Aurora cœlum transcurrere nimbus,
Idæique chori: tum vox horrenda per auras
Excidit, et Troum Rutulorumque agmina complet:
"Ne trepidate meas, Teucri, defendere naves;
Neve armate manus: maria ante exurere Turno
Quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutæ,
Ite, deæ pelagi; genetrix jubet." Et sua quæque
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinumque modo demersis æquora rostris
Ima petunt. Hinc virgineæ, mirabile monstrum,
[Quot prius æratæ steterant ad litora proræ,]
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.
Obstupuere animis Rutuli; conterritus ipse
Turbatis Messapus equis; cunctatur et amnis
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci cessit fiducia Turno;

[blocks in formation]

130

Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:
"Trojanos hæc monstra petunt; his Jupiter ipse
Auxilium solitum eripuit; non tela, nec ignes n
Exspectant Rutulos. Ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugæ ; rerum pars altera ademta est.
Terra autem in nostris manibus: tot millia, gentes
Arma ferunt Italæ. · Nil me fatalia terrent, ull
Si qua Phryges præ se jactant, responsa deorum.
Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arvango

T

P. VIRGILII MARONIS

274
Fertilis Ausoniæ Troës.

n the

140

150

Sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge prærepta; nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset
'Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Femineum. Quibus hæc medii fiducia valli,
Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos. At non viderunt monia Troja
Neptuni fabricata manu considere in ignes?
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
Apparat, et mecum invadit trepidantia castra ?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros. Addant se protenus omnes
Etrusci socios. Tenebras et inertia furta
[Palladii, cæsis summæ custodibus arcis,]
Ne timeant; nec equi cæca condemur in alvo;
Luce palam certum est igni circumdare muros,
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, læti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri, et pugnam sperate parati."
Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et mania cingere flammis.
Bis septem, Rutulo muros qui milite servent,
Delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
Purpurei cristis juvenes auroque corusci.
Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras ahenos, hat gend
Collucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

Hæc super e vallo prospectant Troës, et armis
Alta tenent; nec non trepidi formidine portas
Explorant, pontesque et propugnacula jungunt;
Tela gunt, Instant Mnestheus acerque Serestus;

160

170

[ocr errors]

what docoin

Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio sortita periclum take temas
whosh to to be
Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est. dipende.
Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis : & free nie
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Æneadum, Trojana neque induit arma;
Ora puer prima signans intonsa juventa.

с

construction

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant;
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: "Dîne hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere magnum
Mens agitat mihi; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque sepulti e
Procubuere; silent late loca. Percipe porro
Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Enean acciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt, mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi quæ posco promittunt-nam mihi facti
Fama sat est-tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantea."
Obstupuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum :
"Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes
Argolicum terrorem inter Trojæque labores
Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Enean et fata extrema secutus.
Est hic, est animus lucis contemtor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem,"
9 soluti

180

190

م

Nisus ad hæc: "Equidem de te nil tale verebar:
Nec fas-non. Ita me referat tibi magnus ovantem
Jupiter, aut quicumque oculis hæc aspicit æquis.
Sed si quis quæ multa vides discrimine tali―
Si quis in adversum rapiat casusve deusve,
Te superesse velim ; tua vita dignior ætas.
Sit, qui me raptum pugna pretiove redemtum
Mandet humo; solita aut si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris :
Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa
Persequitur, magni nec moenia curat Acesta."
Ille autem: "Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Ab Acceleremus," ait. Vigiles simul excitat. Illi
Succedunt, servantque vices: statione relicta
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnes animalia somno
Laxabant curas et corda oblita laborum :
Ductores Teucrum primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Æneæ jam nuncius esset:
Stant longis adnixí hastis, et scuta tenentes,
Ma Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant:

saging

[ocr errors]

Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus
Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.
Tum sic Hyrtacides: "Audite o mentibus æquis
Eneada, neve hæc nostris spectentur ab annis,
Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
Conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto;
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
Erigitur; si fortuna permittitis uti,
Quæsitum Enean ad monia Pallantea
Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta,

190

210

220

230

240

« PreviousContinue »