Page images
PDF
EPUB

Alloquitur, talesque effundit pectore questus:
"Junonis gravis ira, nec exsaturabile pectus
Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit.
Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
Urbem odiis satis est, nec pœnam traxe per omnem
Reliquias; Troja cineres atque ossa peremtæ
Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
Quam molem subito excierit. Maria omnia cœlo
Miscuit, Æoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
Exussit fœde puppes; et classe subegit
Amissa socios ignotæ linquere terræ.
Quod superest, oro, liceat dare tuta
per undas
Vela tibi! liceat Laurentem attingere Thybrim!
Si concessa peto, si dant ea monia Parcæ.'

780

790

800

Tum Saturnius hæc domitor maris edidit alti: "Fas onine est, Cytherea, meis te fidere regnis. Unde genus ducis. Merui quoque; sæpe furores Compressi et rabiem tantam cœlique marisque. Nec minor in terris (Xanthum Simoëntaque testor) Æneæ mihi cura tui. Quum Troïa Achilles Exanimata sequens impingeret agmina muris, Millia multa dåret leto, gemerentque repleti Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset In mare se Xanthus: Pelidæ tunc ego forti Congressum Ænean, nec dis nec viribus æquis, Nube cava rapui: cuperem quum vertere ab imo Structa meis manibus perjuræ monia Trojæ. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timorem. Tutus, quos optas, portus accedet Averni. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quæret; Unum pro multis dabitur caput."

810

His ubi læta deæ permulsit pectora dictis,
Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omnes effundit habenas :
Cæruleo per summa levis volat æquora curru.
Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur æquor aquis; fugiunt vasto æthere nimbi.
Tum variæ comitum facies,-immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inousque Palamon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis:
Læva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nesæe, Spioque, Thaliaque Cymodoceque.

His patris Æneæ suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem; jubet ocius omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
Cornua detorquentque: ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen: ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam cœli nox humida metam
Contigerat placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ;
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti: puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas :
"Iaside Palinure, ferunt ipsa æquora classem;
Equatæ spirant auræ; datur hora quieti:
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo."
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
"Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Enean credam quid enim fallacibus Austris,
Et cœli toties deceptus fraude sereni ?"

820

830

840

850

Talia dicta dabat, clavumque affixus et hærens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethæo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus :

Et super
incumbens, cum puppis parte revulsa,
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpe vocantem.
Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius æquore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant:
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici.
"O nimium cœlo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena!"

860

870

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER SEXTUS.

SIC fatur lacrimans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboïcis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, et litora curvæ
Prætexunt puppes; juvenum manus emicat ardens
Litus in Hesperium; quærit pars semina flammæ
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas, inventaque flumina monstrat.
At pius Eneas arces, quibus altus Apollo
Præsidet, horrendæque procul secreta Sibyllæ,

10

Antrum immane, petit; magnam cui mentem animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.

Jam subeunt Trivia lucos atque aurea tecta.
Dædalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,
Præpetibus pennis ausus se credere cœlo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primum terris tibi, Phœbe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei: tum pendere pœnas
Cecropidæ jussi, miserum! septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus :

20

Hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ ;
Hic labor ille domus, et inextricabilis error:
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes
Bis conatus erat casus effingere in auro;
Bis patriæ cecidere manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque una Phœbi Triviæque sacerdos,
Deïphobe Glauci, fatur quæ talia regi:
"Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege
de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes."
Talibus affata Enean-nec sacra morantur
Jussa viri-Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum,
Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ.
Ventum erat ad limen, quum virgo, "Poscere fata
Tempus," ait: "deus, ecce deus!" Cui talia fanti
Ante fores subito non vultus, non color unus,
Non comtæ mansere comæ; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans; afflata est numine quando
Jam propiore dei. "Cessas in vota precesque,
Tros," ait, "Enea? cessas? neque enim ante dehiscent
Attonitæ magna ora domus." Et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
Phoebe, graves Troja semper miserate labores,

Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in acidæ; magnas obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitusque repostas

30

40

50

« PreviousContinue »