Page images
PDF
EPUB

Fundimur, et telo lumen terebramus acuto
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phœbeæ lampadis instar,
Et tandem læti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite.

640

Nam, qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes, atque ubera pressat,
Centum alii curva hæc habitant ad litora vulgo
Infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia jam Lunæ se cornua lumine complent,
Quum vitam in silvis, inter deserta ferarum
Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremisco.
Victum infelicem, baccas lapidosaque corna,
Dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbæ.
Omnia collustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem. Huic me, quæcumque fuisset,
Addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'
"Vix ea fatus erat; summo quum monte videmus
Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
Pastorem Polyphemum, et litora nota petentem,-
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen adem-

tum.

Trunca manu pinus regit et vestigia firmat.
Lanigeræ comitantur oves; ea sola voluptas
Solamenque mali.

Postquam altos tetigit fluctus, et ad æquora venit,
Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,

Dentibus infrendens gemitu; graditurque per æquor
Jam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
Supplice sic merito, tacitique incidere funem;
Verrimus et proni certantibus æquora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.

650

660

Verum ubi nulla datur dextra affectare potestas,
Nec potis Ionios fluctus æquare sequendo,
Clamorem immensum tollit; quo pontus et omnes
Intremuere undæ, penitusque exterrita tellus
Italiæ, curvisque immugiit Etna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
Excitum ruit ad portus, et litora complent.
Cernimus adstantes nequidquam lumine torvo
Ætnæos fratres, cœlo capita alta ferentes,
Concilium horrendum: quales quum vertice celso
Aëriæ quercus, aut coniferæ cyparissi
Constiterunt, silva alta Jovis, lucusve Dianæ.
Præcipites metus acer agit quocumque rudentes
Excutere, et ventis intendere vela secundis.

[Contra jussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim Inter utramque viam, leti discrimine parvo,

Ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.]
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
Missus adest. Vivo prætervehor ostia saxo
Pantagiæ, Megarosque sinus, Thapsumque jacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsum
Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi.
"Sicanio prætenta sinu jacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare, qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Jussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero præpingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni
Radimus; et fatis nunquam concessa moveri
Apparet Camarina procul, campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxima longe
Monia, magnanimum quondam generator equorum.
Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,

670

680

690

700

154

P. VIRG. MAR. ENEIDOS LIB. III.

Et vada dura lego saxis Lilybeïa cæcis.
Hinc Drepani me portus et illætabilis ora
Accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu! genitorem, omnis curæ casusque levamen
Amitto Anchisen: hic me, pater optime, fessum
Deseris, heu! tantis nequidquam erepte periclis.
Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret,
Hos mihi prædixit luctus, non dira Celæno.
Hic labor extremus, longarum hæc meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus appulit oris."
Sic pater Æneas intentis omnibus unus
Fata renarrabat divum, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

710

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER QUARTUS.

Ar regina gravi jamdudum saucia cura
Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; hærent infixi pectore vultus
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phobea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram;
Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem:
"Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent !
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes !
Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum:
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Jactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertæsum thalami tædæque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychæi
Conjugis, et sparsos fraterna cæde penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit: agnosco veteris vestigia flammæ.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

10

20

Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua mærens carpere juventa?
Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris?
Id cinerem aut manes credis curare sepultos?
Esto ægram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidæ infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam
Germanique minas ?

Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna
Conjugio tali! Teucrum comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi;
Dum pelago desævit hiems et aquosus Orion,
Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum."
His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt mactant lectas de more bidentes
Legiferæ Cereri, Phœboque, patrique Lyæo;
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido

30

4.0

50

60

« PreviousContinue »