Page images
PDF
EPUB

Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pingues centum cum matribus agnos,
Munera lætitiamque dei.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratæ vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
Eneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor-rapidum ad naves præmittit Achaten,
Ascanio ferat hæc, ipsumque ad mœnia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helena; quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque hymenæos,
Extulerat, matris Ledæ mirabile donum:
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ;
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :
“Nate, meæ vires, mea magna potentia solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Eneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur odiis Junonis iniquæ,

640

650

660

Nota tibi; et nostro doluisti sæpe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet;
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ:
Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus:
Ut quum te gremio accipiet lætissima Dido
Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.'
Paret Amor dictis cara genetricis, et alas

670

680

Exuit, et gressu gaudens incedit Íuli.

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum

Floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda, mediamque locavit :
Jam pater Æneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere penates;

700

Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri,
Qui dapibus mensas onerant, et pocula ponunt.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ; mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus, simulataque verba,
Pallamque et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Eneæ colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret; et interdum gremio fovet; inscia Dido
Insidat quantus miseræ deus! At memor ille
Matris Acidaliæ paulatim abolere Sychæum
Incipit, et vivo tentat prævertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per anıpla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis :
"Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,
Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos, o, cœtum, Tyrii, celebrate faventes."
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore;
Tum Bitiæ dedit increpitans: ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
Post alii proceres, Cithara crinitus Iopas

710

720

730

740

Personat aurata, docuit quem maximus Atlas
Hic canit errantem lunam solisque labores;
Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
Quid tantum oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troësque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750
Nunc, quibus Aurora venisset filius armis ;

Nunc, quales Diomedis equi; nunc, quantus Achilles. "Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis

[ocr errors]

Insidias," inquit, Danaum, casusque tuorum,

Erroresque tuos; nam te jam septima portat
Omnibus errantem terris et fluctibus æstas."

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto:

66

Infandum, Regina, jubes renovare dolorem,
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi,
Temperet a lacrimis! et jam nox humida cœlo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Troje supremum audire laborem,
Quanquam animus meminisse horret luctuque refugit,
Incipiam. Fracti bello fatisque repulsi
Ductores Danaum, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Edificant, sectaque intexunt abiete costas.
Votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
Huc delecta virum sortiti corpora furtim
Includunt cæco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.
"Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis :
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiísse rati et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.

10

20

3

« PreviousContinue »