Page images
PDF
EPUB

Latin Burgers

4-27-26

12891

ARGUMENTUM

IN

ENEIDA.

NEIS poëma heroïcum, five epicum, ab Ænea Trojano, Veneris & Anchise filio, Pria

mi genero, nomen habet: non quòd actiones illius omnes comprehendat; sed unam inter omnes præcipuam, scilicet regnum in Italia fundatum. Scripta est à Virgilio in gratiam, tum Romanæ totius gentis, tum familiæ imprimis Juliæ, quæ originem referebat fuam ad Iulum five Af canium, Æneæ filium ex Creüfa Priami

filia. In hanc porro familiam afcitus à Julio Cæfare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Ægypto subactâ, M. Antonio & Cleopatra interfe&tis, unus orbis Romani dominus. Scribi cœpta eft anno U. C. 724. exeunte Virgilii 40. Octaviani 33. cùm Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hyemaret : atque ita Virgilius poft adhibitam Georgicis extremam manum continuò animum Æneidi videtur applicuiffe; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocaffe, quot ab eo tempore ad mortem virgilii omnino numerantur. Secutus eft Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hefiodum; ita in Æneide Homerum: cujus Odyffeam fex prioribus libris, Iliadem fex pofterioribus expreffit, an etiam fuperavit? Id verò ambigitur inter doctos,

[ocr errors]

DE NATURA

POEMATIS EPICI.

P dictum eft ab as verbum, quia totum

OEMA epicum, five epopœia, fic

poëtæ dictione feu narratione continetur. Definitur ex doctrina Aristotelis : Imitatio actionis unius illuftris, completæ, certæ magnitudinis, quæ narratione & verfu hexametro viros principes cum admiratione & delectatione ad primarias virtutes excitat.

Quinque complectitur, actionem, fabulam, mores, fententiam, dictionem. Actio, eft poëmatis materia: fabula, est actionis forma & tractatio : mores, fententia, dictio, funt neceffaria fabulæ or namenta. Poëta fumit actionem ab heroë, fabulam ab arte fua, mores à philofophia, fententiam à Rhetorica, dictionem à grammatica.

ACTIO debet effe una, illuftris, completa, certæ magnitudinis.

Una, id eft, ab uno heroe præcipuo, uno & continuo fpatio temporis abfque intermiffione perfecta; talisque præterea, ut alias in actiones integras item completafque dividi non poffit.

Illuftris, ergo & virorum principum, & in gravi fplendidaque materia.

Completa, cui nihil defit eorum omnium, quæ adeffe debent, ut abfoluta & ad finem perduca duci queat.

Certe magnitudinis five durationis, quæ vulgò anni unius fpatio, interdum etiam minore definitur: ab ea nimirum actionis parte, unde Poëta fumit poëmatis exordium, ad ufque poëmatis finem. Sic Odysfea dies quinque omnino & quinquaginta: Ilias annum integrum capit.

FABULA conftat partibus, five planè neceffariis, quæ funt exordium, nexus, & folutio : five non planè neceffariis, quæ funt epifodia.

Exordium, habet propofitionem actio

« PreviousContinue »