The Metres of the Greeks and Romans: A Manual for Schools and Private Study

Front Cover
J. Munroe, 1844 - Greek language - 349 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 209 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 191 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant...
Page 286 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Page 259 - Collis o Heliconii cultor, Uraniae genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee, 5 cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape, laetus hue hue veni niveo gerens luteum pede soccum, 10 excitusque hilari die, nuptialia concinens voce carmina tinnula, pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.
Page 278 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit...
Page 267 - Me vel extremos Numidarum in agros Classe releget. I pedes quo te rapiunt et aurae Dum favet nox et Venus, i secundo Omine et nostri memorem sepulcro Scalpe querelam." MISERARDM est neque amori dare ludum neque dulci Mala vino lavere, aut exanimari metuentes Patruae verbera linguae. Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas Operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri, Simul unctos Tiberinis...
Page 210 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Page 191 - ... facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus et vastos volvunt ad litora fluctus ; insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Page 191 - Aeneae solvuntur frigore membra ; ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert : ' o terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis Tydide, mene Iliacis occumbere campis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100 scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ? ' talia iactanti stridens Aquilone procella...
Page 228 - Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet...

Bibliographic information