Page images
PDF
EPUB

Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis et, quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
(horrendum dictu) latices nigrescere sacros
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli; non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum;
hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret,
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces ;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas,
aut Agamemnonius scaenis agitatur Orestes,
armatam facibus matrem et serpentibus atris

445

450

455

460

465

470

cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore

decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

475

exigit et maestam dictis aggressa sororem consilium voltu tegit ac spem fronte serenat: 'Inveni, germana, viam (gratare sorori),

quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem. Oceani finem juxta solemque cadentem

480

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum ;
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos epulasque draconi
quae dabat et sacros servabat in arbore ramos
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes,
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis et vertere sidera retro;
nocturnosque movet Manis; mugire videbis

485

490

sub pedibus terram et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput magicas invitam accingier artis.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras

erige et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis lectumque jugalem, quo perii, superimponas; abolere nefandi

495

cuncta viri monumenta juvat, monstratque sacerdos.' Haec effata silet; pallor simul occupat ora.

Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit nec tantos mente furores concipit aut graviora timet quam morte Sychaei. Ergo jussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras

500

erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crinis effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni;
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
et matri praereptus amor.

Ipsa mola manibusque piis altaria juxta
unum exuta pedem vinclis in veste recincta
testatur moritura deos et conscia fati

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis
curae numen habet justumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager; pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis.
rura tenent, somno positae sub nocte silenti,
lenibant curas et corda oblita laborum.
At non infelix animi Phoenissa nec umquam
solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem
accipit; ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.

6

Sic adeo insistit secumque ita corde volutat :

En quid ago? Rursusne procos irrisa priores experiar Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens jam dedignata maritos?

505

510

515

520

525

530

535

[graphic][merged small][merged small]
« PreviousContinue »