Page images
PDF
EPUB

Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri apparet Camarina procul campique Geloi immanisque Gela fluvii cognomine dicta; arduus inde Acragas ostentat maxima longe

700

moenia, magnanimum quondam generator equorum, teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,

705

et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora
accipit. Hic pelagi tot tempestatibus actus
heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen; hic me, pater optime, fessum
deseris, heu tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum;
hinc me digressum vestris deus appulit oris.'

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divum cursusque docebat. Conticuit tandem factoque hic fine quievit.

710

715

BOOK IV.

At regina gravi jam dudum saucia cura
volnus alit venis et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore voltus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam alloquitur male sana sororem:
'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
jactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!

Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit,
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
conjugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit, sensus animumque labantem
impulit. Agnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

5

110

15

20

25

pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo aut tua jura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro.' Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: 'O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere juventa nec dulcis natos Veneris nec praemia noris ? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto, aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro, despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit; placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis, hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda

hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna conjugio tali! Teucrum comitantibus armis, Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce deos veniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' His dictis incensum animum inflammavit amore spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. Principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis

[blocks in formation]

legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Junoni ante omnis, cui vincla jugalia curae;
ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras
instauratque diem donis pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.

Heu vatum ignarae mentes! Quid vota furentem,
quid delubra juvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido totaque vagatur

urbe furens, qualis conjecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua stratisque relictis
incubat. Illum absens absentem auditque videtque
aut gremio Ascanium genitoris imagine capta
detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae assurgunt turres, non arma juventus
exercet portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Jovis conjunx nec famam obstare furori,
talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis :
'Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus; magnum et memorabile nomen,
una dolo divum si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli (sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

[ocr errors]

sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens. abnuat aut tecum malit contendere bello?

si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.

Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam

esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis miscerive probet populos aut foedera jungi.

Tu conjunx; tibi fas animum temptare precando.

Perge, sequar.' Tum sic excepit regia Juno:

[ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

'Mecum erit iste labor. Nunc, qua ratione, quod instat, 115 confieri possit, paucis, adverte, docebo.

Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

120

« PreviousContinue »