Page images
PDF
EPUB

Et pater Anchises: 'Bellum, o terra hospita, portas;
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes et frena jugo concordia ferre ;
spes et pacis,' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Junoni Argivae jussos adolemus honores.
Haud mora; continuo perfectis ordine votis
cornua velatarum obvertimus antemnarum
Grajugenumque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
cernitur; attollit se diva Lacinia contra
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis;
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, o socii, pariterque insurgite remis.'
Haud minus ac jussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas;
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda;
ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum allabimur oris.

540

545

550

555

560

565

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens

570

ipse; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
turbine fumantem piceo et candente favilla
attollitque globos flammarum et sidera lambit,
interdum scopulos avolsaque viscera montis
erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgeri mole hac ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis
et, fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus nec, quae sonitum det causa, videmus.

Nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera jamque dies primo surgebat Eoo,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum subito e silvis macie confecta suprema
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus. Dira illuvies, immissaque barba,
consertum tegumen spinis; at cetera Grajus
et quondam patriis ad Trojam missus in armis.
Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: Per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen,
tollite me, Teucri, quascumque abducite terras;
hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum

575

580

585

590

595

600

et bello Iliacos fateor petiisse Penatis.
Pro quo, si sceleris tanta est injuria nostri,
spargite me in fluctus vastoque immergite ponto;
si pereo, hominum manibus periisse juvabit.'
Dixerat et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
hortamur, quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises haud multa moratus
dat juveni atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
nomine Achaemenides, Trojam genitore Adamasto
paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
immemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. Ipse arduus altaque pulsat
sidera (di, talem terris avertite pestem!)
nec visu facilis nec dictu affabilis ulli.

Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro;
vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum sanieque aspersa natarent
limina; vidi, atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes
oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
cervicem inflexam posuit jacuitque per antrum
immensus saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique vices una undique circum

605

610

615

620

625

630

fundimur et telo lumen terebramus acuto ingens, quod torva solum sub fronte latebat Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.

Sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem
rumpite.

Nam, qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora volgo
infandi Cyclopes et altis montibus errant.
Tertia jam lunae se cornua lumine complent,
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio sonitumque pedum vocemque tremesco;
victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae.
Omnia collustrans hanc primum ad litora classem
prospexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
addixi; satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,

635

640

645

650

655

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;

lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas

solamenque mali.

Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem
dentibus infrendens gemitu graditurque per aequor
jam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
Nos procul inde fugam trepidi celerare recepto

660

665

supplice sic merito tacitique incidere funem,
verrimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit et ad sonitum vocis vestigia torsit.
Verum ubi nulla datur dextra affectare potestas
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae penitusque exterrita tellus
Italiae curvisque immugiit Aetna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
excitum ruit ad portus et litora complent.
Cernimus astantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum, quales cum vertice celso
aëriae quercus aut coniferae cyparissi

670

675

680

constiterunt, silva alta Jovis lucusve Dianae.

Praecipites metus acer agit quocumque rudentis

excutere et ventis intendere vela secundis.

Contra jussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim inter, utramque viam leti discrimine parvo,

685

ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.

Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori

missus adest; vivo praetervehor ostia saxo

Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque jacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus

690

litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu jacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc, Elidis amnem, occultas egisse vias subter mare, qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Jussi numina magna loci veneramur, et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori.

695

« PreviousContinue »