Page images
PDF
EPUB

Atque ubi jam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos. optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troja

[ocr errors]

exsiliumque pati. Vos o, quibus integer aevi sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore vires, vos agitate fugam.

Me si caelicolae voluissent ducere vitam,

has mihi servassent sedes. Satis una superque
vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
Sic, o sic positum affati discedite corpus.
Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis
exuviasque petet. Facilis jactura sepulcri.
Jam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis afflavit ventis et contigit igni.'

Talia perstabat memorans fixusque manebat.
Nos contra effusi lacrimis, conjunxque Creusa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.
Nam quod consilium aut quae jam fortuna dabatur?
'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui

et sedet hoc animo perituraeque addere Trojae
teque tuosque juvat, patet isti janua leto;
jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque

635

640

645

650

655

660

665

Ascanium patremque meum juxtaque Creusam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais, sinite instaurata revisam
proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.'
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine conjunx
haerebat parvumque patri tendebat Iulum:
'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
cui pater et conjunx quondam tua dicta relinquor ?'
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
'Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos (hoc tantum) et, si pietate meremur,
da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.'
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam summa super labentem culmina tecti
signantemque vias claram se condere silva
cernimus Idaea; tum longo limite sulcus

670

675

680

685

690

695

dat lucem, et late circum loca sulpure fumant. Hic vero victus genitor se tollit ad auras

affaturque deos et sanctum sidus adorat:

700

705

'Jam jam nulla mora est; sequor et, qua ducitis, adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem. Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est. Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.' Dixerat ille, et jam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. 'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit. Quo res cumque cadent, unum et commune periclum; una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia conjunx. Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.

710

Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris juxtaque antiqua cupressus relligione patrum multos servata per annos; hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis ;
`me bello e tanto digressum et caede recenti
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'

715

720

Haec fatus latos umeros subjectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
pone subit conjunx. Ferimur per opaca locorum,
et me, quem dudum non ulla injecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.

725

Jamque propinquabam portis omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris

visus adesse pedum sonitus genitorque per umbram prospiciens, 'Nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant; ardentis clipeos atque aera micantia cerno.'

730

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem. Namque avia cursu

735

dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu! misero conjunx fato est erepta Creusa.
Substitit erravitne via seu lassa resedit?
Incertum; nec post oculis est reddita nostris,
nec prius amissam respexi animumve reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit et comites natumque virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque deorumque
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis;
stat casus renovare omnis omnemque reverti
per Trojam et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro;
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

me refero. Irruerant Danai et tectum omne tenebant.

740

745

750

755

Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. Procedo et Priami sedes arcemque reviso.

760

Et jam porticibus vacuis Junonis asylo

custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

praedam asservabant; huc undique Troïa gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum crateresque auro solidi, captivaque vestis

congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram implevi clamore vias maestusque Creusam

765

nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

770

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
visa mihi ante oculos et nota major imago.
Obstipui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Tum sic affari et curas his demere dictis:
'Quid tantum insano juvat indulgere dolori,

o dulcis conjunx? Non haec sine numine divum
eveniunt, nec te comitem hinc portare Creusam
fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum; 780 et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
Illic res laetae regnumque et regia conjunx
parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,
Dardanis et divae Veneris nurus,

sed me magna deum genetrix his detinet oris.
Jamque vale et nati serva communis amorem.'

785

Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 dicere deseruit tenuisque recessit in auras.

Ter conatus ibi collo dare bracchia circum; ter frustra comprensa manus effugit imago,

« PreviousContinue »