Page images
PDF
EPUB

Ergō his aligerum dictīs affātur Amōrem:
'Nate, meae vīrēs, mea magna potentia sõlus,
nāte, patris summi qui tēla Typhōia temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
litora jactētür odiis Jūnōnis iniquae,
nōta tibi, et nostrō doluistī saepe dolōre.
Hunc Phoenissa tenet Didō blandisque morātur
vocibus, et vereor, quō sẽ Junōnia vertant
hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolīs et cingere flammā
rēgīnam meditor, nē quō sẽ nūmine mūtet,

665

670

sed magnō Aenēae mēcum teneatur amōre.

675

Qua facere id possīs, nostram nunc accipe mentem.

Rēgius accītu cärī genitōris ad urbem

Sīdoniam puer īre parat, mea māxima cūra,
dōna ferens pelago et flammis restantia Trōjae;
hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra
aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
nẽ qua scire dolōs mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius ūnam
falle dolō et nōtōs puerī puer indue voltūs,
ut, cum tē gremio accipiet laetissima Dīdō
rēgālis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspīrēs īgnem fallāsque venenō.'
Pāret Amor dictīs carae genetrīcis et ālās

680

685

exuit et gressū gaudēns incēdit Iūlī.

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

irrigat et fōtum gremio dea tollit in altōs

Idaliae lucōs, ubi mollis amaracus illum

flōribus et dulci aspīrāns complectitur umbra.

Jamque ibat dicto pārēns et dōna Cupīdō rēgia portābat Tyriis, duce laetus Achātē. Cum venit, aulaeis jam sẽ rēgīna superbis aurea composuit sponda mediamque locavit; jam pater Aenēās et jam Trōjāna juventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostrō. Dant manibus famuli lymphas Cereremque canistrīs expediunt tōnsisque ferunt mantēlia villīs. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cūra penum struere et flammīs adolēre Penātīs; centum aliae totidemque parēs aetate ministrī, quī dapibus mēnsās onerent et põcula pōnant. Nec non et Tyrii per līmina laeta frequentēs convēnēre torīs jussī discumbere pīctīs. Mirantur dōna Aenēae, mīrantur Iūlum flagrantisque dei voltus simulataque verba pallamque et pictum croceo vēlāmen acanthō. Praecipue infelix, pestī dēvōta futurae, explērī mentem nequit ārdēscitque tuendo Phoenissa et pariter puerō dōnīsque movētur. Ille ubi complexů Aeneae colloque pependit et magnum falsī implēvit genitoris amorem, rēgīnam petit. Haec oculis, haec pectore tōtō haeret et interdum gremio fovet, inscia Didō insīdat quantus miserae deus. At memor ille mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum incipit et vīvō temptat praevertere amōre jam pridem residēs animōs dēsuētaque corda. Postquam prima quies epulīs mēnsaeque remōtae, crātēras māgnōs statuunt et vīna corōnant.

695

700

705

710

715

720

Fit strepitus tectis, võcemque per ampla volutant atria; dependent lychni laquearibus aureis

725

incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis aurōque poposcit
implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnes
ā Bēlō soliti; tum facta silentia tēctīs :

'Juppiter, hospitibus nam tē dare jūra loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Trojaque profectis
esse velis nostrōsque hujus meminisse minōrēs.
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Jūnō;
et vōsō coetum, Tyrii, celebrate faventēs.'
Dixit et in mensam laticum lībāvit honōrem
primaque lībātō summō tenus attigit ōre;
tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit
spumantem pateram et plēnō sẽ prōluit aurō;
post alii procerēs. Cithara crīnītus Iōpās
personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lunam sōlisque labōrēs,
unde hominum genus et pecudēs, unde imber et īgnēs,
Arcturum pluviasque Hyadas geminōsque Triōnēs,
quid tantum Oceanō properent sẽ tinguere sōlēs
hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et variō noctem sermone trahebat
infēlīx Dīdō longumque bibebat amōrem,
multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa,
nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc, quālēs Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
'Immō age et à prīmā dic, hospes, origine nobis
insidias,' inquit, 'Danaum cāsūsque tuōrum

730

735

740

745

750

errōresque tuōs; nam tē jam septima portat

omnibus errantem terris et fluctibus aestās.'

755

[blocks in formation]

BOOK II.

Conticuere omnes intentique ora tenebant; inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 'Infandum, regina, jubes renovare dolorem, Trojanas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et jam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Trojae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, incipiam:

Fracti bello fatisque repulsi

ductores Danaum tot jam labentibus annis
instar montis equum divina Palladis arte
aedificant sectaque intexunt abiete costas
s;
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
Huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri penitusque cavernas
ingentis uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis;
huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.

[blocks in formation]

Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu:
panduntur portae; juvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum.

'Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
classibus hic locus; hic acie certare solebant.'
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu jam Trojae sic fata ferebant.
At Capys et, quorum melior sententia menti,
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare jubent subjectisque urere flammis.
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria volgus.

Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva,
Laocoön ardens summa decurrit ab arce

et procul: 'O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostis aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

aut haec in nostros fabricata est machina muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Et si fata deum, si mens non laeva fuisset,
impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.
Ecce manus juvenem interea post terga revinctum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][subsumed]
« PreviousContinue »