Page images
PDF
EPUB

bracchia protendens et verberat ictibus auras.
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
Ergo alacris cunctosque putans excedere palma
Aeneae stetit ante pedes nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet atque ita fatur:
'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
Ducere dona jube.' Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae reddique viro promissa jubebant.
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
'Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
tantane tam patiens nullo certamine tolli
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
nequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?'
Ille sub haec: 'Non laudis amor nec gloria cessit
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quae quondam fuerat quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa juventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque juvenco
venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus.
in medium geminos immani pondere caestus
projecit, quibus acer Eryx in proelia suetus.
ferre manum duroque intendere bracchia tergo.
Obstipuere animi; tantorum ingentia septem
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.

380

385

390

395

400

405

Tum senior talis referebat pectore voces:
'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
(sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro);
his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
dum melior viris sanguis dabat aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed si nostra Dares haec Troïus arma recusat
idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto
(solve metus), et tu Trojanos exue caestus.'
Haec fatus duplicem ex umeris rejecit amictum

410

415

420

et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit atque ingens media consistit harena.

Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos

425

et paribus palmas amborum innexuit armis.
Constitit in digitos extemplo arrectus uterque
bracchiaque ad superas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu
immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,
ille pedum melior motu fretusque juventa,
hic membris et mole valens; sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
Multa viri nequiquam inter se volnera jactant,
multa cavo lateri ingeminant, et pectora vastos
dant sonitus, erratque auris et tempora circum
crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem
corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit;
ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem
aut montana sedet circum castella sub armis,

430

435

440

[graphic][merged small][merged small]

nunc hos, nunc illos aditus omnemque pererrat
arte locum et variis assultibus irritus urget.
Ostendit dextram insurgens Entellus et alte
extulit; ille ictum venientem a vertice velox
praevidit celerique elapsus corpore cessit;
Entellus viris in ventum effudit et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho
aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
it clamor caelo, primusque accurrit Acestes
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
At non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira
(tum pudor incendit viris et conscia virtus)
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra ;
nec mora nec requies; quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
Tum pater Aeneas procedere longius iras

445

450

455

460

et saevire animis Entellum haud passus acerbis,

sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta eripuit mulcens dictis ac talia fatur:

'Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
Non viris alias conversaque numina sentis?
Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.
Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
jactantemque utroque caput crassumque cruorem
ore ejectantem mixtosque in sanguine dentes
ducunt ad navis galeamque ensemque vocati
accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.

465

470

« PreviousContinue »