Page images
PDF
EPUB

Hic tamen ille urbem Patavī sēdēsque locavit
Teucrōrum et genti nōmen dedit armaque fixit
Trōia; nunc placida compostus pace quiescit;
nōs, tua progenies, caeli quibus annuis arcem,
nāvibus (infandum!) āmissīs ūnīus ob īram
prōdimur atque Italis longe disjungimur ōrīs.
Hic pietātis honōs? Sic nōs in sceptra repōnis?'
Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum
voltu, quo caelum tempestātēsque serēnat,
ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:

250

255

'Parce metū, Cytherea; manent immōta tuōrum fāta tibi; cernes urbem et prōmissa Lavini moenia sublimemque feres ad sidera caeli

magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvēns fātōrum arcana movēbō)

260

bellum ingens geret Italia populōsque ferōcīs
contundet mōresque viris et moenia pōnet,
tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iülö
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnō),
trigintā māgnōs volvendis mēnsibus orbis
imperiō explebit rēgnumque ab sēde Lavīnī
transferet et Longam multā vī mūniet Albam..
Hic jam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs
gente sub Hectoreā, dōnec rēgīna sacerdōs,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prōlem.
Inde lupae fulvō nutrīcis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō;

265

270

275

imperium sine fine dedi. Quin aspera Jūnō,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet mēcumque fovebit
Rōmānōs, rerum dominos, gentemque togātam.
Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās
servitio premet ac victis dominabitur Argīs.
Nascetur pulchrā Trōjānus orīgine Caesar,
imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Jūlius, ā māgnō dēmissum nōmen Iūlō.
Hunc tū ōlim caelō spoliīs Orientis onustum
accipiēs sēcūra; vocabitur hic quoque võtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirīnus
jūra dabunt, dirae ferro et compagibus artis
claudentur belli portae; Furor impius intus
saeva sedens super arma et centum vinctus aēnīs
post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.'

Haec ait et Mājā genitum demittit ab altō,
ut terrae utque novae pateant Karthaginis arcēs
hospitio Teucris, nē fāti nescia Dīdō
finibus arceret. Volat ille per aera māgnum
rēmigiō ālārum ac Libyae citus astitit ōrīs.
Et jam jussa facit, ponuntque ferōcia Poenī
corda volente deō'; in prīmīs rēgīna quiētum
accipit in Teucros animum mentemque benīgnam.
At pius Aenēās per noctem plūrima volvēns,
ut prīmum lūx alma data est, exire locōsque

280

285

290

295

300

305

explōrāre novos, quas ventō accesserit ōrās,

qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene, quaerere constituit sociisque exacta referre.

Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā

310

[graphic][merged small][merged small]

arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs occulit; ipse unō graditur comitatus Achātē,

bīna manu lātō crispāns hastilia ferrō.

Cui mater mediā sēsē tulit obvia silvā

virginis ōs habitumque gerens et virginis arma, Spartanae vel quālis equōs Thrēissa fatigat

315

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum;
namque umeris dē mōre habilem suspenderat arcum
vēnātrīx dederatque comam diffundere ventīs,
nūda genū nōdōque sinus collecta fluentis.

320

325

Ac prior Heus,' inquit, 'juvenēs, monstrāte, mearum vīdistis si quam hic errantem forte sorōrum succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis aut spumantis aprī cursum clamōre prementem.' Sic Venus, et Veneris contrā sīc filius ōrsus: 'Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, ō-quam të memorem, virgo? Namque haud tibi voltus mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certē! An Phoebi soror? An nymphārum sanguinis ūna? Sis felix nostrumque leves, quaecumque, labōrem et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in ōrīs jactemur, doceas; ignārī hominumque locorumque errāmus ventō hūc vāstīs et fluctibus acti;

multa tibi ante ārās nostra cadet hostia dextra.'

330

Tum Venus: Haud equidem tālī mē dignor honōre; 335 virginibus Tyriis mõs est gestare pharetram

purpureoque altē sūrās vincire cothurnō.

Punica rēgna vidēs, Tyrios et Agenoris urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bellō. Imperium Dīdō Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est injuria, longae ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.

340

« PreviousContinue »