Page images
PDF
EPUB

VIRGIL'S AENEID.

BOOK I.

Arma virumque canō, Trōjae qui prīmus ab ōrīs Italiam fātō profugus Lavinaque venit

litora, multum ille et terrīs jactātus et altō

vī superum saevae memorem Jūnōnis ob īram, multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem inferretque deōs Latiō, genus unde Latinum Albānique patres atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memora, quō numine laesō quidve dolēns rēgīna deum tot volvere căsūs insignem pietāte virum, tot adire labōrēs impulerit. Tantaene animis caelestibus īrae? Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere colōnī), Karthāgō, Italiam contra Tiberinaque longe ōstia, dīves opum studiisque asperrima bellī, quam Jūnō fertur terris magis omnibus ūnam posthabită coluisse Samō; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Trōjānō a sanguine dūcī audierat, Tyriās ōlim quae verteret arcēs; hinc populum lātē rēgem belloque superbum venturum exscidio Libyae; sīc volvere Parcās.

[blocks in formation]

Id metuens veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Trōjam prō carīs gesserat Argīs (necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs exciderant animo; manet alta mente repostum judicium Paridis sprêtaeque injuria fōrmae

et genus invīsum et raptī Ganymēdis honōrēs) – his accēnsa super, jactātōs aequore tōtō

Trōas, relliquias Danaum atque immītis Achilli,
arcebat longe Latiō; multōsque per annōs
errābant actī fātīs maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vēla dabant laeti et spūmās sālis aere ruebant,
cum Jūnō aeternum servāns sub pectore volnus
haec secum: 'Mēne inceptō dēsistere victam
nec posse Italia Teucrōrum avertere rēgem!
Quippe vetor fātīs. Pallasne exurere classem
Argīvum atque ipsos potuit summergere ponto
ūnius ob noxam et furias Ajācis Oilei?
Ipsa Jovis rapidum jaculāta ē nubibus īgnem
disjecitque rates evertitque aequora ventis;
illum exspirantem transfixō pectore flammās
turbine corripuit scopulōque infixit acutō;
ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Jovisque
et soror et conjunx, ūnā cum gente tot annōs
bella gerō. Et quisquam numen Jūnōnis adōrat
praeterea aut supplex ārīs impōnit honōrem ?'

Talia flammātō sēcum dea corde volūtāns nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vastō rex Aeolus antrō

luctantis ventōs tempestātēsque sonōrās imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small]

Illī indīgnantēs māgnō cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens mollitque animos et temperat īrās;
nī faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotens spēluncīs abdidit ātrīs
hōc metuēns mõlemque et montis insuper altōs
imposuit regemque dedit, qui foedere certō

[ocr errors][merged small][merged small]

et premere et laxās sciret dare jussus habēnās.
Ad quem tum Jūnō supplex his vocibus ūsa est:
'Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rēx 65
et mulcēre dedit fluctus et tollere ventō,

gēns inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātīs;
incute vim ventis summersasque obrue puppis,
aut age diversos et disice corpora pontō.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum, quae fōrmā pulcherrima, Dēiopēa,
cōnubiō jungam stabilī propriamque dicābō,
omnis ut tēcum meritīs prō tālibus annōs

exigat et pulchra faciat të prōle parentem.'

Aeolus haec contra: Tuus, ō rēgīna, quid optēs,

explorare labor; mihi jussa capessere fãs est.
Tu mihi quodcumque hoc regni, tū sceptra Jovemque
concilias, tū das epulis accumbere dīvum

nimbōrumque facis tempestatumque potentem.'

#

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus, ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs ună Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus et vastōs volvunt ad litora fluctus;

70

70

75

80

85

« PreviousContinue »