Page images
PDF
EPUB

86

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. IV

per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? hoc rogus iste mihi, hoc ignes aracque parabant? quid primum deserta querar? comitemne sororem sprevisti moriens ? eadem me ad fata vocasses:

idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. his etiam struxi manibus, patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios, urbemque tuam. date vulnera lymphis abluam et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.' sic fata gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. illa, graves oculos conata attollere, rursus deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. ter sese attollens cubitoque adnixa levavit : ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,

quae luctantem animam nexosque resolveret artus. nam, quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, necdum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit: 'hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.' sic ait, et dextra crinem secat. omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

698 nondum.

680

690

700

LIBER QUINTUS

ΙΟ

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae collucent flammis. quae tantum accenderit ignem causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 'heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? quidve, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus colligere arma iubet, validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: 'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. nec nos obniti contra nec tendere tantum sufficimus. superat quoniam fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.'

6 posset.

20

40

tum pius Aeneas: equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra. flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30 et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur harenae. at procul excelso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae; Troïa Crimiso conceptum flumine mater quem genuit. veterum non inmemor ille parentum gratatur reduces et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis. postera cum primo stellas oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis condidimus terra, maestasque sacravimus aras. iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum, sic di voluistis, habebo. hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae, annua vota tamen sollemnesque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente reor, sine numine divom, adsumus, et portus delati intramus amicos. ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem ; poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. bina boum vobis Troia generatus Acestes 35 ex celso. 52 Mycenis.

60

50

C

dat numero capita in naves; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'

sic fatus velat materna tempora myrto.
hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
ille e concilio multis cum milibus ibat

ad tumulum, magna medius comitante caterva.
hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores, ac talia fatur:

'salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti

71

80

nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.. non licuit fines Italos fataliaque arva,

nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'

dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena volumina traxit,
amplexus placide tumulum, lapsusque per aras;
caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
obstipuit visu Aeneas: ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes, rursusque innoxius imo
successit tumulo, et depasta altaria liquit.
hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, Geniumne loci famulumne parentis
esse putet: caedit binas de more bidentes,

89 trahit.

90

totque sues, totidem nigrantes terga iuvencos;
vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manesque Acheronte remissos.
nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos:
ordine aëna locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat: laeto complebant litora coetu,
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae
et palmae pretium victoribus, armaque, et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta:

[merged small][ocr errors]

et tuba commissos medio canit aggere ludos. prima pares ineunt gravibus certamina remis quattuor ex omni delectae classe carinae: velocem Mnestheus agít acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu inpellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori; tranquillo silet, inmotaque attollitur unda campus et apricis statio gratissima mergis. hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent et longos ubi circumflectere cursus. tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro 107 complerant. 112 talentum.

120

130

« PreviousContinue »