Page images
PDF
EPUB

66

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. III

amitto Anchisen.

hic me, pater optime, fessum 710 deseris, heu tantis nequiquam erepte periclis! nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. hic labor extremus, longarum haec meta viarum. hine me digressum vestris deus appulit oris." sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom cursusque docebat. conticuit tandem factoque hic fine quievit.

LIBER QUARTUS

Ar regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis, et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem : 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent ! quis novus hic nostris successit sedibus hospes ! quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis ! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum : degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum inmotumque sederet ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit;/1 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna-fatebor enim-miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penates, solus hic inflexit sensus, animumque labantem inpulit: adgnosco veteris vestigia flammae. sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentes umbras Erebi noctemque profundam,

26 Erebo.

ΙΟ

20

ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' sic effata sinum lacrimis inplevit obortis.

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulces natos, Veneris nec praemia noris ? id cinerem aut Manes credis curare sepultos ? esto, acgram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Tarbas, ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? nec venit in mentem, quorum consederis arvis ? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas ?

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

30

40

50

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis, Punica se quantis attollet gloria rebus! tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' his dictis incensum animum infiammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt: mactant lectas de more bidentes legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae. ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit; aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras, 54 impenso. flammavit. 58 frugiferae,

60

instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
quid delubra iuvant? est molles flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
uritur infelix Dido totaque vagatyr

urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.
nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam ;
incipit effari, mediaque in voce resistit :
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis

:

incubat illum absens absentem auditque videtque, aut gremio Ascanium genitoris imagine capta detinet, infandum si fallere possit amorem.

non coeptae adsurgunt turres; non arma iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes, aequataque machina caelo.

70

80

90

quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis : egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus; magnum et memorabile nomen, una dolo divom si femina victa duorum est. nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

94 numen.

100

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? habes, tota quod mente petisti : ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae.' olli-sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras— sic contra est ingressa Venus: quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello,

si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur? sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi.

[ocr errors]

tu coniunx; tibi fas animum temptare precando. perge; sequar.' tum sic excepit regia Iuno: 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione, quod instat, confieri possit, paucis, adverte, docebo. venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
his ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
diffugient comites, et nocte tegentur opaca :
speluncam Dido dux et Troianus candem
devenient. adero, et, tua si mihi certa voluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
hic hymenaeus erit.' non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuventus:
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
118 primus. 127 aversata.

120

130

« PreviousContinue »