Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

ARMA Virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa
quoque et bello
passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
inpulerit. tantaene animis caelestibus irae?

urbs antiqua fuit-Tyrii tenuere coloniKarthago, Italia contra Tiberinaque longe ostia, dives of icta studiisque asperrima belli;

quam Iuno

posthabita

hic curr

si qua

[ocr errors]

atus terris magis omnibus unam porta, ru Samo: hic illius arma,

ere mari, teoc regnum dea gentibus esse, Curusque Notiam tum tenditque fovetque. proficus, et vastos vn Troiano a sanguine duci

Vari

ΤΟ

sequitur clamorqu Nisus grammaticus audisse se...aiebat eripiunt subito nubese principium his versibus demptis Teucrorum ex oculiondam gracili modulatus avena

intonuere poli et crelsus silvis vicina coegi

parerent arva colono,

praesentemque viris i colis; at nunc horrentia Martis

E

B

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

AENEIDOS LIB. I

circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras :
ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras:
sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris
hoc metuens, molemque et montes insuper altos
inposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

ad

60

quem tum Iuno supplex his vocibus usa est : 'Aeole, namque tibi divom Pater atque hominum

rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnes ut tecum meritis pro talibus annos exigat et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.

haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem inpulit in latus ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum. eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.

+

70

80

90

[graphic]

ΙΟ

extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
talia voce refert: 'o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ?'
talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
franguntur remi; tum prora avertit et undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons
hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
tres Notus abreptas in saxa latentia torquet,
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,
dorsum inmane mari summo; tres Eurus ab alto
in brevia et Syrtes urguet-miserabile visu-
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

11

in puppim ferit: excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex
apparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

interea magno misceri murmure pontum
emissamque hiemem sensit Neptunus et imis
stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
prospiciens summa placidum caput extulit unda.

120

AENEIDOS LIB. I

disiectam Aeneae toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

5

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur : 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri ? iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles?

quos ego- ! sed motos praestat componere fluctus : post mihi non simili poena commissa luetis. maturate fugam, regique haec dicite vestro : non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa, vestras, Eure, domos ; illa se iactet in aula Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.' sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes solemque reducit. Cymothoë simul et Triton adnixus acuto detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti et vastas aperit Syrtes et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

140

iamque faces et saxa volant-furor arma ministrat– tum pietate gravem et meritis si forte virum quem 151 conspexere, silent arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet : sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos curruque volans dat lora secundo..

defessi Aeneadac, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent: tum silvis scaena coruscis

160

« PreviousContinue »