Page images
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed]

custodes sufferre valent. labat ariete crebro
ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
fit via vi: rumpunt aditus, primosque trucidant
inmissi Danai, et late loca milite complent.
non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit oppositasque evicit gurgite moles,

fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem caede Neoptolemum, geminosque in limine Atridas: vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per

aras

sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes. quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi,

procubuere tenent Danai, qua deficit ignis.

: :

forsitan et Priami fuerint quae fata, requiras. urbis uti captae casum convulsaque vidit

limina tectorum, et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo

circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes.
aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
incumbens arae atque umbra complexa Penates.
hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
ipsum autem sumptis Priamum iuvenilibus armis
ut vidit, quae mens tam dira, miserrime coniunx,
inpulit his cingi telis? aut quo ruis?' inquit.
non tali auxilio, nec defensoribus istis

[ocr errors]

501

510

520

tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector. huc tandem concede; haec ara tuebitur omnes, aut moriere simul.' sic ore effata recepit ad sese, et sacra longaevum in sede locavit. ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostes

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

6

respicio, et quae sit me circum copia lustro.
deseruere omnes defessi, et corpora saltu
ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros, et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese, atque aris invisa sedebat. exarsere ignes animo; subit ira cadentem

ulcisci patriam, et sceleratas sumere poenas :

scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho ?

coniugiumque domumque patres natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni? Dardanium toties sudarit sanguine litus?

non ita. namque, etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est nec habet victoria laudem, exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentes laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.' talia iactabam, et furiata mente ferebar, cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam obtulit, et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque videri caelicolis et quanta solet; dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore : nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras ? quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit? non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen? superet coniunxne Creusa, Ascaniusque puer? quos omnes undique Graiae circumerrant acies, et, ni mea cura resistat,

567-588 omittunt codices optimi. 585 merentis. 587 famam.

570

580

590

iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae, culpatusve Paris, divom inclementia, divom, has evertit opes, sternitque a culmine Troiam. aspice namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortales hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam tu ne qua parentis iussa time, neu praeceptis parere recusa― hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum, Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas prima tenet, sociumque furens a navibus agmen ferro accincta vocat.

600

610

iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva. ipse Pater Danais animos viresque secundas sufficit; ipse deos in Dardana suscitat arma. cripe, nate, fugam, finemque inpone labori. nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.' 620 dixerat; et spissis noctis se condidit umbris. apparent dirae facies, inimicaque Troiae numina magna deum.

tum vero omne mihi visum considere in ignes Ilium, et ex imo verti Neptunia Troia; ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim; illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, vulneribus donec paulatim evicta supremum congemuit traxitque iugis avulsa ruinam. descendo, ac ducente deo flammam inter et hostes expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 616 limbo. 632 dea.

630

« PreviousContinue »