Page images
PDF
EPUB
[graphic]

promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis ; hinc spargere voces
in vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
nec requievit enim, donec Calchante ministro-
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolv
quidve moror, si omnes uno ordine habetis Achivos
idque audire sat est ? iamdudum sumite poenas :
hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.'
tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur :
saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
moliri et longo fessi discedere bello ;-
fecissentque utinam !-saepe illos aspera ponti
interclusit hiemps, et terruit Auster euntes.
praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
mittimus; isque adytis haec tristia dicta reportat :
sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas Danai venistis ad oras:
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica. vulgi quae vox ut venit ad aures,
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina divom,
flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus, et taciti ventura videbant.
bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem, et me destinat arae.
adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, 130
unius in miseri exitium conversa tulere.

12

iamque dies infanda aderat ; mihi sacra parari, et salsae fruges, et circum tempora vittae. eripui, fateor, leto me, et vincula rupi; limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent. nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulces natos exoptatumque parentem; quos illi fors et poenas ob nostra reposcent effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 140 quod te per superos et conscia numina veri,

per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis.'

his lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis : ' quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios : noster eris; mihique haec edissere vera roganti. quo molem hanc inmanis equi statuere? quis

[ocr errors]

auctor?

150

quidve petunt? quae religio aut quae machina belli ?' dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga,

sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :

vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen,' ait, 'vos arae ensesque nefandi,
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi :
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt: teneor patriae nec legibus ullis.
tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.

omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. inpius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,

142 restat.

160

[graphic]

corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;

ex illo fluere ac retro sublapsa referri

spes Danaum; fractae vires, aversa deae mens.
nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu-
emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas;
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis, numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
arma deosque parant comites, pelagoque remenso
inprovisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret :
hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
roboribus textis, caeloque educere iussit,
ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
neu populum antiqua sub religione tueri.
nam si vestra manus violasset dona Minervae,
tum magnum exitium-quod di prius omen
ipsum
convertant!-Priami imperio Phrygibusque futurum
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'
talibus insidiis periurique arte Sinonise
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.

hic aliud maius miseris multoque tremendum
obicitur magis, atque inprovida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
187 posset.

19

200

sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per
alta-
horresco referens-inmensis orbibus angues
incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
sanguineae superant undas; pars cetera pontum
pone legit, sinuantque inmensa volumine terga;
fit sonitus spumante salo. iamque arva tenebant,
ardentesque oculos suffecti sanguine et igni
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
inplicat, et miseros morsu depascitur artus;
post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati, superant capite et cervicibus altis.
ille simul manibus tendit divellere nodos,
perfusus sanie vittas atroque veneno;
clamores simul horrendos ad sidera tollit :
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
at gemini lapsu delubra ad summa dracones
effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae, clipeique sub orbe teguntur.
tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divae
numina conclamant.

dividimus muros et moenia pandimus urbis.
accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
intendunt. scandit fatalis machina muros,
226 diffugiunt.

210

220

230

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed]
« PreviousContinue »