promisi ultorem, et verbis odia aspera movi. hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes criminibus terrere novis ; hinc spargere voces in vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma. nec requievit enim, donec Calchante ministro- sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolv quidve moror, si omnes uno ordine habetis Achivos idque audire sat est ? iamdudum sumite poenas : hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.' tum vero ardemus scitari et quaerere causas, ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur : saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri et longo fessi discedere bello ;- fecissentque utinam !-saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntes. praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi mittimus; isque adytis haec tristia dicta reportat : sanguine placastis ventos et virgine caesa, cum primum Iliacas Danai venistis ad oras: sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica. vulgi quae vox ut venit ad aures, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu protrahit in medios; quae sint ea numina divom, flagitat. et mihi iam multi crudele canebant artificis scelus, et taciti ventura videbant. bis quinos silet ille dies, tectusque recusat prodere voce sua quemquam aut opponere morti. vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit vocem, et me destinat arae. adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, 130 unius in miseri exitium conversa tulere.
iamque dies infanda aderat ; mihi sacra parari, et salsae fruges, et circum tempora vittae. eripui, fateor, leto me, et vincula rupi; limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent. nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulces natos exoptatumque parentem; quos illi fors et poenas ob nostra reposcent effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 140 quod te per superos et conscia numina veri,
per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis.'
his lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis : ' quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios : noster eris; mihique haec edissere vera roganti. quo molem hanc inmanis equi statuere? quis
quidve petunt? quae religio aut quae machina belli ?' dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :
vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen,' ait, 'vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi : fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt: teneor patriae nec legibus ullis. tu modo promissis maneas, servataque serves Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
omnis spes Danaum et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. inpius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum; fractae vires, aversa deae mens. nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. vix positum castris simulacrum: arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu- emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas; nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis. et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, arma deosque parant comites, pelagoque remenso inprovisi aderunt. ita digerit omina Calchas. hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret : hanc tamen inmensam Calchas attollere molem roboribus textis, caeloque educere iussit, ne recipi portis, aut duci in moenia possit, neu populum antiqua sub religione tueri. nam si vestra manus violasset dona Minervae, tum magnum exitium-quod di prius omen ipsum convertant!-Priami imperio Phrygibusque futurum sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello venturam, et nostros ea fata manere nepotes.' talibus insidiis periurique arte Sinonise credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis, atque inprovida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, 187 posset.
sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras. ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta- horresco referens-inmensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas; pars cetera pontum pone legit, sinuantque inmensa volumine terga; fit sonitus spumante salo. iamque arva tenebant, ardentesque oculos suffecti sanguine et igni sibila lambebant linguis vibrantibus ora. diffugimus visu exsangues: illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque inplicat, et miseros morsu depascitur artus; post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, perfusus sanie vittas atroque veneno; clamores simul horrendos ad sidera tollit : qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim. at gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae, clipeique sub orbe teguntur. tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor; et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divae numina conclamant.
dividimus muros et moenia pandimus urbis. accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt. scandit fatalis machina muros, 226 diffugiunt.
« PreviousContinue » |