Page images
PDF
EPUB

parce pio generi, et propius res aspice nostras.
non nos aut ferro Libycos populare Penates
venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
non ea vis animo nec tanta superbia victis.
est locus-Hesperiam Grai cognomine dicunt-
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem ;
hic cursus fuit,

cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
in vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris
perque undas superante salo perque invia saxa
dispulit huc pauci vestris adnavimus oris.

530

quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara

morem

permittit patria? hospitio prohibemur harenae ;
bella cient, primaque vetant consistere terra.
si genus humanum et mortalia temnitis arma,
at sperate deos memores fandi atque nefandi.
rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit, nec bello maior et armis :
quem si fata virum servant, si vescitur aura
aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus: officio nec te certasse priorem
paeniteat sunt et Siculis regionibus urbes
armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
quassatam ventis liceat subducere classem
et silvis aptare trabes et stringere remos,
si datur Italiam sociis et rege recepto
tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,
pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten!
talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

tum breviter Dido vultum demissa profatur.

540

550

560

6

solvite corde metum, Teucri, secludite curas. res dura et regni novitas me talia cogunt

moliri et late fines custode tueri.

quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
virtutesque virosque aut tanti incendia belli ?
non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva
sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.
vultis et his mecum pariter considere regnis?
urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'

his animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. prior Aenean compellat Achates:
nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
submersum; dictis respondent cetera matris.'
vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
restitit Aeneas claraque in luce refulsit
os umerosque deo similis ; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores :
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
tum sic reginam adloquitur cunctisque repente
inprovisus ait: coram, quem quaeritis, adsum
Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.

o sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque

570

580

590

omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos urbe domo socias, grates persolvere dignas

non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique

est

gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitiae est, et mens sibi conscia recti praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt saecula? qui tanti talem genuere parentes ?

in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.' sic fatus amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,

post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: 'quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? quae vis inmanibus applicat oris ? tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam ? atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum et victor dicione tenebat. tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat. quare agite o tectis, iuvenes, succedite nostris. me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra : non ignara mali miseris succurrere disco.' sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem. nec minus interea sociis ad litora mittit

599 exhaustis. 604 iustitia.

600

611

620

630

viginti tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pingues centum cum matribus agnos,
munera laetitiamque dei.

[ocr errors]

at domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis : arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

Aeneas-neque enim patrius consistere mentem passus amor-rapidum ad naves praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. munera praeterea Iliacis erepta ruinis ferre iubet, pallam signis auroque rigentem et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum; praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum et duplicem gemmis auroque coronam. haec celerans iter ad naves tendebat Achates.

640

650

at Cytherea novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam atque ossibus inplicet ignem. quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.

ergo his aligerum dictis adfatur Amorem :

nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate, Patris summi qui tela Typhoïa temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis acerbae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

636 dii. 642 antiquae. 668 iacteturque. iniquae.

660

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]
« PreviousContinue »