desuper horrentique atrum nemus inminet umbra : Nympharum domus. hic fessas non vincula naves 19 Aeneas scopulum interea conscendit et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremes, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci. navem in conspectu nullam, tres litore cervos prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per valles pascitur agmen. constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates, ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes cornibus arboreis, sternit ; tum vulgus et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam ; nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet hinc portum petit, et socios partitur in omnes. vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestés litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet : 'o socii, neque enim ignari sumus ante malorum, o passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa 200 1 experti revocate animos, maestumque timorem mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. durate, et vosmet rebus servate secundis.' talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. illi se praedae accingunt dapibusque futuris: tergora diripiunt costis et viscera nudant, pars in frusta secant veribusque trementia figunt, litore aëna locant alii flammasque ministrant. tum victu revocant vires, fusique per herbam inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt 210 220 spemque metumque inter dubii, seu vivere credant sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.> et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentes litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit et Libyae defixit lumina regnis ; atque illum tales iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes adloquitur Venus: o qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis et fulmine terres, quid meus, Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ? certe hinc Romanos olim volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omnes dicione tenerent, pollicitus quae te, genitor, sententia vertit? 236 omni. 230 hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas nunc eadem fortuna viros tot casibus actos parce metu, Cytherea manent inmota tuorum 25 Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia Romanosque suo de nomine dicet. his ego nec metas rerum nec tempora pono, imperium' sine fine dedi. quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280 consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. sic placitum. veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet ac victis dominabitur Argis. nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium Oceano famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo. hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic quoque votis. aspera tum positis mitescent saecula bellis cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae; Furor in pius intus saeva sedens super arma et centum vinctus aënis post tergum nodis fremet horridus ore cruento.' ; haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret. volat ille per aëra magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre. classem in convexo nemorum sub rupe cavata 290 300 310 arboribus clausam circum atque horrentibus umbris cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens et virginis arma, Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. ac prior 'heus,' inquit, 'iuvenes, monstrate, mearum mortalis, nec vox hominem sonat; o dea certe,- multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 340 |