Page images
PDF
EPUB

9. God the True Object of Knowledge.

Illic demum discit, quod diu quaesivit: illic incipit Deum nosse. Quid est Deus? Mens universi. Quid est Deus? Quod vides totum, et quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil maius excogitari potest, si solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet. Quid ergo interest inter naturam Dei et nostram? Nostri melior pars animus est : in illo nulla pars extra animum. Totus ratio est: quum interim tantus error mortalia teneat, ut hoc, quo neque formosius est quidquam, nec dispositius, nec in proposito constantius, existiment homines fortuitum et casu volubile, ideoque tumultuosum inter fulmina, nubes, tempestates, et cetera quibus terrae ac terris vicina pulsantur. Nec haec intra vulgum dementia est, sapientiam quoque professos contigit. Sunt qui putent, sibi ipsis animum esse, et quidem providum ac dispensantem singula, et sua, et aliena: hoc autem universum, in quo nos quoque sumus, expers esse consilii, et aut ferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat. Quam utile existimas ista cognoscere, et rebus terminos ponere? quantum Deus possit? materiam ipsi sibi formet, an data utatur? utrum idea materiae prius superveniat, an materia ideae? Deus quidquid vult efficiat, an in multis rebus illum tractanda destituant: et a magno artifice prave formentur multa, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur, saepe inobsequens arti est?-Haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam, et in meliorem transcribi sortem? Quid tibi, inquis ista proderunt? Si nihil aliud, hoc certe sciam, omnia angusta esse, mensus Deum. Seneca, Nat. Quaest., i. Prol., §§ 11-17.

10. Law in its Highest Form is the Expression of the Divine Mind.

Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere; nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnes hostium copias in ponte unus assisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus: nec, si regnante Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens et a delicto

avocans: quae non tum denique incipit lex esse, quum scripta est, sed tum, quum orta est. Orta est autem simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis. Cic., Leg., II. iv. 10.

11. God is within us: the Sublime, whether in Nature or in Man, is a Trace of Him.

Non sunt ad coelum elevandae manus, nec exorandus aedituus, ut nos ad aures simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat prope est a te Deus, tecum est, intus est. Ita dico, Lucili, sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos: hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus vir sine Deo nemo est. An potest aliquis supra fortunam, nisi ab illo adiutus, exsurgere? Ille dat consilia magnifica; et erecta. In unoquoque virorum bonorum (quis deus, incertum est) habitat. Si tibi occurrit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus, et conspectum coeli densitate ramorum aliorum alios protegentium submovens illa proceritas silvae et secretum loci, et admiratio umbrae, in aperto tam densae atque continuae, fidem sibi numinis facit. Et si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus: animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur: subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet: coluntur aquarum calentium fontes : et stagna quaedam vel opacitas vel immensa altitudo sacravit. Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos; non subibit te veneratio eius non dices: ista res maior est altiorque, quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit? Vis istuc divina descendit. Sen., Ep. iv. xii. (41) 1-4.

12. The Universe considered Divine.

Nec vero Aristoteles non laudandus in eo, quod omnia, quae moventur, aut natura moveri censuit aut vi aut voluntate : moveri autem solem et lunam et sidera omnia; quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret, propterea quod eorum motus in orbem circumquaque ferretur. Nec vero dici potest vi quadam maiore fieri, ut contra naturam astra

moveantur. Quae enim potest esse maior? Restat igitur, ut motus astrorum sit voluntarius. Quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si deos esse neget. Nec sane multum interest, utrum id neget, an eos omni procuratione atque actione privet mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Esse igitur deos ita perspicuum est, ut, id qui neget, vix eum sanae esse mentis existimem. Restat, ut, qualis eorum natura sit, consideremus. In quo nihil est difficilius, quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere. Ea difficultas induxit et vulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut, nisi figuris hominum constitutis, nihil possent de diis immortalibus cogitare. Cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam. Sed quum talem esse Deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde, ut in omni natura nihil eo sit praestantius ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem, quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil fieri excellentius potest, animantem esse et Deum iudicem. Cic., Nat. Deor., II. xvi. 44, 45.

13. The Universe confounded with God.

Mundum, et hoc, quod nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, aeternum, immensum, neque genitum, neque interiturum unquam. Huius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum; finitus, et infinito similis; omnium rerum certus, et similis incerto; extra, intra, cuncta complexus in se: idemque rerum naturae opus, et rerum ipsa natura. Furor est, mensuram eius animo quosdam agitasse, atque prodere ausos: alios rursus, occasione hinc sumta aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret: aut, si una omnes incubaret, totidem tamen Soles, totidemque Lunas, et cetera, ut iam in uno et immensa et innumerabilia sidera: quasi non eadem quaestione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicuius: aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto praesertim opere. Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna eius cuncta plane iam sint nota, ita scrutari extera: quasi vero mensuram ullius rei posset agere, qui sui nesciat; aut mens hominis videre, quae mundus ipse non capiat. Pliny, Nat. Hist., II. i. 1.

14. The Universe is not without Intelligence.

Et tamen ex ipsa hominum sollertia, esse aliquam mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existimare debemus. "Unde enim hanc homo arripuit?" ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et humorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem, si quis quaerat, unde habeamus, apparet: quod aliud a terra sumpsimus, aliud ab humore, aliud ab igne, aliud ab aëre eo, quem spiritu ducimus. Illud autem, quod vincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus verbis, mentem, consilium, cogitationem, prudentiam, ubi invenimus? unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum, quod plurimi est, non habebit? Atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo, nihil praestabilius, nihil pulchrius, nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quidquam melius potest. Et, si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo, quod optimum esse concedimus. Cic., Nat. Deor., IL vii. 18.

15. Popular Notions concerning the Divine Power criticised. Quapropter effigiem Dei formamque quaerere, imbecillitatis humanae reor. Quisquis est Deus, si modo est alius, et quacunque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere, atque etiam ex virtutibus vitiisque hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. Fragilis et laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis gentibus, et numina in iisdem innumerabilia reperimus: inferis quoque in genera descriptis, morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larium, et ara Malae Fortunae Exquiliis. Quamobrem maior caelitum populus et iam quam hominum intelligi potest, quum singuli quoque ex semetipsis totidem Deos faciant, Iunones Geniosque adoptando sibi: gentes vero quaedam animalia, et aliqua etiam obscoena, pro diis habeant, ac multa dictu magis pudenda, per foetidos cibos, et alia similia iurantes. Matrimonia quidem inter Deos credi, tantoque aevo ex his neminem nasci; et alios esse grandaevos semperque

canos, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos, et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est. Sed super omnem impudentiam, adulteria inter ipsos fingimox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. Deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani: hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. Hic est vetustissimus referendi benemerentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina Deorum, et quae supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium, aliterve alios inter se vocari, et esse caelestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturae fateatur? Irridendum vero agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum. Anne tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusve? Vix prope est iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris; ac digitis deos gestant: monstra quoque, quae colunt, damnant; et excogitant cibos: imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, irrogant. Non matrimonia, non liberos, non denique quidquam aliud, nisi iuvantibus sacris, deligunt. Alii in Capitolio fallunt, ac fulminantem peierant Iovem: et hos iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de Deo coniectatio esset. Toto quippe mundo, et locis omnibus, omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur : una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur: volubilis, a plerisque vero et caeca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia feruntur accepta: et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Adeoque obnoxiae summus sortis, ut Sors ipsa pro Deo sit, qua Deus probatur incertus. Pars alia et hanc pellit, astroque suo eventus assignat, nascendi legibus: semelque in omnes futuros unquam Deo decretum: in reliquum vero otium datum. Sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus, et rude in eam cursu vadit. Pliny, Nat. Hist., ii. 5.

16. Popular Notions concerning the Divine Power criticised. Ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, aruspicum praedicta, atque etiam parva dictu, in auguriis sternutamenta,

« PreviousContinue »