Page images
PDF
EPUB

irarum differentiae sunt. Inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus. Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces, quam frequentes; quaedam saevae manu, verbis parciores; quaedam in verborum maledictorumque amaritudinem effusae; quaedam ultra querelas et aversationes non exeunt: quaedam altae gravesque sunt, et introrsus versae. Mille aliae species sunt mali multiplicis. Sen., De Ira, I. iii. 1, 2, and iv.

35. It is Useless to indulge Grief.

Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus: stant dura et inexorabilia. Nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet: nihil unquam parcunt ulli, nec remittunt. Proinde parcamus lacrimis nihil proficientibus; facilius enim nos illi dolor iste adiiciet, quam illum nobis reducet. Qui si nos torquet, non adiuvat. Primo quoque tempore deponendus est, et ab inanibus solatiis, atque amara quadam libidine dolendi, animus recipiendus. Nam lacrimis nostris ni ratio finem fecerit, fortuna non faciet. Omnes agedum mortales circumspice: larga ubique flendi, et assidua materia. Alium ad quotidianum opus laboriosa egestas vocat: alium ambitio nunquam quieta solicitat: alius divitias, quas optaverat, metuit, et voto laborat suo alium solicitudo, alium labor torquet, alium semper vestibulum obsidens turba: hic habere se dolet liberos, hic perdidisse. Lacrimae nobis deerunt ante, quam causae dolendi. Sic vitam agimus: ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est: et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est. Sen., Ad Polyb. de Consol., xxiii. 1-4.

36. The Good Man is Indifferent to the Caprices of Fortune.

Prudens futuri temporis exitum

Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos

[blocks in formation]

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo probamque
Pauperiem sine dote quaero.

Hor., Od., III. xxix. 29-56.

37. Excessive Pleasure is Incompatible with the Exercise of the Higher Faculties of the Mind.

An vero voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae atque escae malorum? Quae enim confectio est valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum, quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim, cum utatur, voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animum, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Quis autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? Cic., Hortens. apud S. Aug. iv. contra Pelagium.

38. Moderation and Contentment are rare.

Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic, Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere. Non ego, avarum Quum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus Se probet, ac potius laudet diversa sequentes, Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat, neque se maiori pauperiorum Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret? Sic festinanti semper locupletior obstat: Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus, Instat equis auriga suos vincentibus, illum Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat et exacto contentus tempore vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.

Hor., S., I. i. 101-119.

39. A Prudent Man should know his own Calibre.

Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libya sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantum ferrata distet ab arca
Sacculus. E coelo descendit гvāds σeautòv,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Coniugium quaeras, vel sacri in parte Senatus
Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas, te consule; dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho buccae.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque, etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te, deficiente crumena
Et crescente gula, manet exitus, aere paterno

Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem ?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.

Juv., xi. 21-43.

40. Justice is to be practised for its own Sake.

Doceas me, quam sacra res sit iustitia, alienum bonum spectans, nihil ex se petens, nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque sibi placeat. Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat, Me iustum esse gratis oportet. Parum est adhuc illud persuadet sibi, Me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam impendere iuvet: ut tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit instae rei praemium maius, quam iustum esse. Illud adhuc tibi affige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinet, quam multi aequitatem tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectat. Sen., Ep., xix. iv. (113) 31, 32.

41. Fortitude comes by Habit.

Sed de consuetudine adhuc exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae: Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, implorabit: ferre non posse se clamabit. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in nive: in montibus uri se patiuntur. Inde pugiles caestibus contusi ne ingemiscunt quidem. Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? gladiatores aut perditi homines aut barbari quas plagas perferunt? quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt, quam turpiter vitare? quam saepe apparet, nihil eos malle, quam vel domino satisfacere vel populo? mittunt etiam vulneribus confecti ad dominos, qui quaerant, quid velint: si satis his factum non sit, se velle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit? quis vultum mutavit umquam? quis, non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, quum decubuisset, ferrum recipere iussus, collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo hoc poterit "Samnis, spurcus homo, vita illa dignu' locoque:" vir natus ad gloriam

ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione corroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum nonnullis videri solet: et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Quum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina. Cic., Tusc., II. xvii. 40, 41.

42. A Brave Man never yields to Adversity.

Et hoc decebat roboris tanti virum,
Non esse sub dolore, nec victum malis
Dare terga. Non est, ut putas, virtus, pater,
Timere vitam, sed malis ingentibus
Obstare, nec se vertere ac retro dare.
Qui fata proculcavit, ac vitae bona
Proiecit atque abscidit, et casus suos
Oneravit ipse, cui deo nullo est opus,
Quare ille mortem cupiat, aut quare petat?
Utrumque timidi est. Nemo contemsit mori,
Qui concupivit; cuius haud ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.

Quis iam deorum (velle fac) quidquam potest
Malis tuis adiicere? Iam nec tu potes.
Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece.

Sen., Phoen, 188-202.

43. Nature calls on us to endure Hardship.

Tune, quum pueros Lacedaemone, adolescentes Olympiae, barbaros in arena videris excipientes gravissimas plagas et ferentes silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis, ut mulier? non constanter et sedate feres?-Ferri non potest: natura non patitur.-Audio. Pueri ferunt, gloria ducti: ferunt pudore alii, multi metu: et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa vero non modo patitur, verum etiam postulat. Nihil enim habet praestantius, nihil, quod magis expetat, quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere, illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum, vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile: quod quidem citius dixerim solum, quam non summum bonum.

« PreviousContinue »