Page images
PDF
EPUB

torem erit. Nunciatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa; non intelligere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:

τίς πόθεν εἷς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;

Claudius gaudet esse illic philologos homines sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipsa Homerico versu Caesarem se esse significans ait :

Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν,

erat autem sequens versus verior, aeque Homericus :

ἔνθα δ' ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ' αὐτόν;,

et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat : ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste," inquit, "mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Lugudununi natus est, Planci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit hunc ego tibi recipio Lugudununi natum, ubi Licinus multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, (Lugudunenses) scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intelligebat. Ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. Seneca, doxodoxúvtwass, V., Vi.

52. Last Will and Testament of a Sucking Pig.

Incipit testamentum porcelli.

M. Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit. Quoniam mea manu scribere non potui, scribendum dictavi. Magirus cocus dixit "veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive porcelle, et hodie tibi dirimo vitam." Corocotta porcellus dixit "si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti." Magirus cocus dixit, "transi, puer affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum." Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die xvi Kal. lucerninas, ubi abundant cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis qui ait: "Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios xxx, et matri meae Veturinae Scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios XL, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios XXX: et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, isiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas. Et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram: de Tebeste usque ad Tergeste liget sibi collo de reste. Et volo fieri mihi monumentum aureis literis scriptum: M. Grunnius Corocotta porcellus vixit annos DCCCC.XC.VIIII.S.: quod si semissem vixisset, mille annos implesset. Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis, et mellis, ut nomen meum in sempiternum. Mei domini vel consobrini mei, qui in medio testamento interfuistis, iubete signari." Lardio signavit. Ofellicus signavit. Cyminatus signavit. Lucanicus signavit. Tergillus signavit. Celsinus signavit. Nuptialicus signavit. Explicit testamentum porcelli sub die xvi Kal. Lucerninas Clibanato et Piperato consulibus feliciter. Ap. Hieron in Praef., libr. xii. comm. in Isaiam., p. 493, Vall.

53. A Shabby Present.

Tu rosum tineis situque patrem,
Quales aut Libycis madent olivis,
Aut tus Niliacum piperve servant,
Aut Byzantiacos olent lacertos;
Nec saltem tua dicta continentem,
Quae trino iuvenis foro tonabas,
Aut centum prope iudices, priusquam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit, omniumque late
Praefecit stationibus viarum :
Sed Bruti senis oscitationes
De capsa miseri libellionis,
Emptum plus minus esse Caiano
Donas. Usque adeone defuerunt
Scissis pilea suta de lacernis?
Vel mantilia luridaeve mappae ?
Chartae, Thebaicaeve, Caricaeve?
Nusquam turbine conditus ruenti
Prunorum globus atque coctanorum ?
Non ellychnia sicca, non replictae,
Bulborum tunicae nec ova tantum ?
Non leves alicae nec asperum far?
Nusquam Cinyphiis vagata campis
Curvarum domus uda cochlearum ?
Non lardum breve debilisve perna ?
Non Lucanica, non graves Falisci,
Non sal, oxygarumve, caseusve,
Aut panes viridantis aphronitri,
Vel passum psythiis suis recoctum,
Dulci defruta vel lutosa coeno?
Quantum vel dare cereos olentes,
Cultellum, tenuesve codicillos?
Ollares, rogo, non licebat uvas,
Cumano patinas in orbe tortas,
Aut unam dare synthesin (quid horres?)
Alborum calicum, atque cacaborum ?
Irascor tibi, Gryphe; sed valebis :
Tantum ne mihi, quo soles lepore,
Et nunc hendecasyllabos remittas.

Stat., Silv., IV. ix. 10-55.

54. A Shabby Present.

De praetoricia folium mihi, Paulle, corona
Mittis, et hoc phialae nomen habere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
Pallida quam rubri diluit unda croci.
An magis astuti derasa est ungue ministri
Bractea, de fulcro (quod reor esse) tuo?
Illa potest culicem longe sentire volantem,
Et minimi penna papilionis agi.
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae,
Et leviter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
Quam fert cum parvo sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo:
Plena magis nimio lilia Sole cadunt:
Nec vaga tam tenui discursat aranea tela:

Tam leve nec bombyx pendulus urget opus.
Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae:
Crassior offensae bulla tumescit aquae:
Fortior et tortos servat vesica capillos,
Et mutat Latias spuma Batava comas.
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo:
Talia lunata splenia fronte sedent.

Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere posses:
Mittere cum posses vel cochleare mihi?

Magna nimis loquimur, cochleam cum mittere posses:
Denique cum posses mittere, Paulle, nihil.

Mart., viii. 33.

55. To a Stingy Friend who had asked for the Loan of his Book.

Occurris quoties, Luperce, nobis:
Vis mittam puerum, subinde dicis,
Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?
Non est, quod puerum, Luperce, vexes:
Longum est, si velit ad Pyrum venire;
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris, propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum.

Contra Caesaris est forum taberna,
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.
Illinc me pete; ne roges Atrectum:
Hoc nomen dominus gerit tabernae :
De primo dabit, alterove nido,
Rasum pumice, purpuraque cultum
Denariis tibi quinque Martialem.
Tanti non es, ais? Sapis, Luperce.

Mart., I. cxviii.

56. A Dinner Hunter.

Nil intentatum Selius, nil linquit inausum,
Coenandum quoties iam videt esse domi.
Currit ad Europen, et te, Paulline, tuosque
Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tum Septa petuntur,
Si quid Phyllirides praestet, et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
Assidet et cathedris, moesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis
Illinc Pompeii dona, nemusque duplex.
Nec Fortunati spernit, nec balnea Fausti,
Nec Grylli tenebras, Aeoliamque Lupi.
Nam thermis iterum cunctis iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo;
Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
Si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te, perque tuam, vector lascive, puellam,
Ad coenam Selium tu, rogo, Taure, voca.

57. "Ne sutor ultra crepidam."

Mart., II. xiv.

Das gladiatores, sutorum regule, cerdo,
Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: nec enim faceres id sobrius unquam,
Ut velles corio ludere, cerdo, tuo.

Lusisti, satis est: sed te, mihi crede, memento
Nunc in pellicula, cerdo, tenere tua.

Mart., III. xvi.

1

« PreviousContinue »