Page images
PDF
EPUB

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum, inquit: simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
Conclamat Nisus; nec se celare tenebris

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus,
Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti quum flos, succisus aratro,
Languescit moriens: lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit; in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes, hinc comminus atque hinc
Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem
Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimem sese proiecit amicum

Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.

Virg., Aen., ix. 408-443.

81. Turnus is compared to a Horse.

Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo Rutulum thoraca indutus aënis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc; laterique accinxerat ensem: Fulgebatque alta decurrens aureus arce;

Exsultatque animis, et spe iam praecipit hostem;

Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
Tandem liber equus, campoque potitus aperto,
Aut ille in pastus armentaque tendit equarum,
Aut assuetus aquae perfundi flumine noto
Emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
Luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
Virg., Aen., xi. 486-497.

82. Turnus is brought to bay.

Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu, saxumque immane moventem:
Genua labant; gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacunque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis; et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricae, et clipei extremos septemplicis orbes,
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.

Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Virg., Aen., xii. 894-927.

83. Mine Hostess.

Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella,
Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos:
"Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse,
Quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus.
Est et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
Rustica pastoris fistula more sonans.
Est et vappa, cado nuper diffusa picato.

Est strepitans rauco murmure rivus aquae.
Sunt etiam croceo violae de flore corollae;
Sertaque purpurea lutea mixta rosa';
Et quae virgineo libata Achelois ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis.
Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat:
Sunt autumnali cerea pruna die :
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala:
Est hic munda Ceres; est Amor: est Bromius.
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis:
Est pendens iunco caeruleus cucumis.
Est tuguri custos, armatus falce saligna;
Sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Calybita veni: fessus iam sudat asellus :
Parce illi: nostrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae.
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro;
Seu vis crystallo ferre novos calices.
Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra;
Et gravidum roseo necte caput strophio.
Candida formosae decerpes ora puellae.
Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia!
Quid cineri ingrato servas bene olentia serta?
Anne coronato vis lapide ista legi?

Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant! Mors aurem vellens: vivite, ait, venio.”

84. Fortune.

O diva, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos

Te

Vertere funeribus triumphos:

pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus, te, dominam aequoris,
Quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae,
Urbesque gentesque et Latium ferox,
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,
Iniurioso ne pede proruas

Virg., Copa

Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma
Concitet, imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabales et cuneos manu
Gestans ahena; nec severus

Uncus abest, liquidumque plumbum.

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno, nec comitem abnegat,
Utcumque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum et meretrix retro
Periura cedit: diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici,
Ferre iugum pariter dolosi.

Hor., Od., I. xxxv. 1–28.

85. Exile of Regulus.

Fertur pudicae coniugis osculum,
Parvosque natos, ut capitis minor,
Ab se removisse et virilem

Torvus humi posuisse vultum:

[blocks in formation]

87. The Isles of the Blessed.

Nos manet Oceanus circum vagus; arva, beata

Petamus arva divites et insulas,

« PreviousContinue »