Vídeo sentum, squálidum, aegrum, pánnis annisque obsitum. Quíd istuc, inquam, ornáti est? "Quoniam míser, quod habui, pérdidi: hem Quó redactus sum! ómnes noti me átque amici déserunt.” Híc ego illum contémpsi prae me. Quíd homo, inquam, ignavíssime ? Itan parasti te, út spes nulla réliqua in te essét tibi ? Símul consilium cúm re amisti? Víden me ex eodem ortúm loco ? Quí color, nitór, vestitus; quaé habitudo est córporis? Ómnia habeo, néque quicquam habeo: níl quum est, nil defit tamen. "At ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati Póssum." Quid? tu his rébus credis fíeri? Tota errás via. insanós facit. Gn. Dum haec loquimur, intereá loci ad macéllum ubi adventámus, Concurrunt laeti mi óbviam cupédinarii ómnes : Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres, Quibus ét re salva et pérdita profúeram et prosum saépe. Si pótis est, tanquam phílosophorum habént discipuli ex ípsis Ter., Eun., II. i. 3-33. 14. Scene at the Funeral of Chrysis. Chrysís vicina haec móritur. So. O factúm bene! Nonnúmquam collacrumábat. Placuit tum íd mihi. Sic cógitabam: Hic párvae consuetúdinis Egomét quoque eius caúsa in funus pródeo, Nihil suspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies. Effértur. Imus. Interea inter múlieres, Quae ibi áderant, forte unam áspicio adulescéntulam, Sósia, Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra. Sorórem esse aiunt Chrysidis. So. Quam tímeo, quorsum evádas. Si. Funus ínterim Mea Glycerium, inquit, quíd agis? cur te is pérditum ? Ter., Andr., I. i. 78-109. 15. Syrus describes his Visit to Antiphila. Sy. Iam primum ómnium, Quae, cuíusque ingenium ut sít, declarat máxume: Texéntem telam stúdiose ipsam offendimus; Eius ánuis causa, opínor, quae erat mórtua; Reiéctus neglegénter: pax. Clin. Syre mi, óbsecro, Erat; éa texebat úna, pannis óbsita, Neglécta, inmunda inlúvie. Clit. Si haec sunt, Clínia, Quum eíus tam negliguntur internúntii. Nam dísciplina est iísdem, munerárier Ancillas primum, ad dóminas qui adfectánt viam. Contínuo, et lacrumis ópplet os totúm sibi: Ut fácile scias desíderio id fierí tuo. Ter., Haut., II. iii. 33-66. 16. The Advantages of an Easy Temper. Re ipsa répperi, Fácilitate níhil esse homini mélius neque cleméntia. Íta eos meo labóre eductos máxumo, hic fecít suos Paúlo sumptu: míseriam omnem ego cápio; hic potitur gaúdia. Si id fit dando atque óbsequendo, nón posteriorés feram. Ter., Ad., V. iv. 6-27. 17. Portrait of a Good Steward. Feriae Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo indicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat: facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat: consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciet. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det: praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercenarium politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scribet in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et ubi iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent. Cato, R. R., v. 18. Portrait of the Steward's Wife. Scito Villicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia, quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere. Cato, R. R., cxliii. 19. σιγᾶν Θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγειν τὰ καίρια. Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur: ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione "numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum." Attat, noli noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit "nunquam praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, qui eorum bona liberos diriperent." Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. 66 Nunquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent." Istuc quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. Nunquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent." Perge istuc quoque uti cum maxime delere. "Nunquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci." Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videris, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet: |