Page images
PDF
EPUB

quod prope sola historia polliceri videtur. Orationi enim et carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa: historia quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque ducantur. Cur ergo cunctor? Egi magnas et graves caussas. Has (etiamsi mihi tenuis ex eis spes) destino retractare. Dices, "Potes simul et rescribere actiones, et componere historiam." Utinam! sed utrumque tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere. Undevicesimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum, quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem, video. Quid, si huic oneri novum accesserit? Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. Narrat illa, narrat haec : sed aliter. Huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt. Hanc saepius ossa, musculi, nervi; illam tori quidam et quasi iubae decent. Haec vel maxime vi, amaritudine, instantia ; illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet. Postremo alia verba, alius sonus, alia constructio. Nam plurimum refert, ut Thucydides ait, a sit, an dywaμa: quorum alterum oratio, alterum historia est. His ex caussis non adducor, ut duo dissimilia, et hoc ipso diversa, quod maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam, quod hic debeo: ideoque interim veniam (ut ne forensibus verbis recedam) advocandi peto. Plin., Epp., V. viii. 1-11.

153. The Utility of Biographical Composition.

Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus, quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium, parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere memoratu digna pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio, ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique, suam ipsi vitam narrare, fiduciam potius morum, quam adrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit. Adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gigAt mihi, nunc narraturo vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem, ni incusaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora. Tac., Agr., i.

nuntur.

154. Pliny relates the flattering Reception of his Panegyric on the Emperor Trajan.

Officium consulatus iniunxit mihi, ut reipublicae nomine principi gratias agerem. Quod ego in senatu quum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi, eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti : primum, ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur: deinde, ut futuri principes, non quasi a magistro, sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti. Nam praecipere, qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem, sed onerosum, ac prope superbum est laudare vero optimum principem, ac per hoc posteris, velut e specula lumen, quod sequantur, ostendere, idem utilitatis habet, adrogantiae nihil. Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod, hunc librum quum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed "si commodum esset et "si valde vacaret," admoniti, (nunquam porro, aut valde raro, vacat Romae, aut commodum est, audire recitantem) foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt: quumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adiicerem tertium diem, exegerunt. Mihi hunc honorem habitum putem, an studiis? Studiis malo, quae prope exstincta refoventur. Plin., Epp., III. xviii. 1-5.

155. The most Elevated Writer may occasionally amuse
himself with Trifles in Verse.

[ocr errors]

Accipies cum hac epistola hendecasyllabos nostros: quibus nos in vehiculo, in balineo, inter caenam oblectamus otium temporis. His iocamur, ludimus, amamus, dolemus, querimur, irascimur: describimus aliquid modo pressius, modo elatius: atque ipsa varietate tentamus efficere, ut alia aliis, quaedam fortasse omnibus placeant. Ex quibus tamen si nonnulla tibi paullo petulantiora videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare, summos illos et gravissimos viros, qui talia scripserunt, non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse. Quae nos refugimus, non quia severiores (unde enim?) sed quia timidiores sumus. Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit :

Nam castum esse decet pium poëtam
Ipsum, versiculos nihil necesse est :

Qui tunc denique habent salem et leporem.
Si sunt molliculi et parum pudici.

Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari, quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima, desinunt videri, quum paria esse coeperunt. Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare, quod est in suo genere perfectum. Sed quid ego plura? Nam longiore praefatione vel excusare vel commendare ineptias, ineptissimum est. Plin., Epp., V. xiv. 2–8.

156. A Plea for the Practice of Recitation.

Recito tamen: quod illi an fecerint, nescio. Sed illi iudicio suo poterant esse contenti. Mihi modestior conscientia est, quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur. Itaque has recitandi caussas sequor: primum, quod ipse, qui recitat, aliquanto acrius scriptis suis, auditorum reverentia, intendit : deinde, quod, de quibus dubitat, quasi ex consilii sententia statuit. Multa etiam a multis admonetur: et, si non admoneatur, quid quisque sentiat, perspicit ex vultu, oculis, nutu, manu, murmure, silentio; quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt. Atque adeo, si cui forte eorum, qui interfuerunt, curae fuerit eadem illa legere, intelliget, me quaedam aut commutasse, aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamvis ipse nihil dixerit mihi. Atque haec ita disputo, quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere, multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit. Vale. Plin., Epp., V. iii. 7-11.

157. The Value of Public Approbation to Literary Aspirants.

Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare, quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistolam effundam. Recitabatur liber

absolutissimus: hunc duo aut tres, ut sibi et paucis videntur, diserti surdis mutisque similes audiebant. Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique adsurrexerunt, saltem lassitudine sedendi. Quae tanta gravitas? quae tanta sapientia? quae immo pigritia, arrogantia, sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere, ut offendas, at inimicum relinquas, ad quem tanquam amicissimus veneris? Disertior ipse es? tanto magis ne invideris: nam qui invidet, minor est. Denique, sive plus, sive minus, sive idem praestas, lauda vel inferiorem, vel superiorem, vel parem: superiorem, qui, nisi

laudandus ille, non potes ipse laudari; inferiorem aut parem, quia pertinet ad tuam gloriam, quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas. Equidem omnes, qui aliquid in studiis faciunt, venerari etiam mirarique soleo. Est enim res difficilis, ardua, fastidiosa, et quae eos, a quibus contemnitur, interimit. Nisi forte aliud iudicas tu: quamquam quis uno te reverentior huius operis, quis benignior aestimator? Qua ratione ductus, tibi potissimum indignationem meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale. Plin., Epp., VI. xvii.

158. Intellectual Culture in the time of Juvenal no longer held in esteem.

Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,
Quum perimit saevos classis numerosa tyrannos!
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Profert, atque eadem cantabit versibus isdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,

Nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.

"Mercedem appellas? Quid enim scio?" Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet.
Di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis

Esse loco! Metuens virgae iam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem toties Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis affert,
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
Quodcumque est, (minus est autem, quam rhetoris aera)
Discipuli custos praemordet Acoenonoëtus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernae tegetis niveique cadurci,
Dummodo ne pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sedebat,

Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.

Juv., vii. 150-161, and 207-227.

159. The Public Lecturer must expect to have his Style
severely criticised.

Si qua forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis invisoribus meis malignus sedet; quoniam, ut in magna civitate, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint, quam imitari, et quorum similitudinem desperent, eorum affectent simultatem: scilicet ut, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant: si qui igitur ex illis livedinis splendidissimo huic auditorio velut quaedam macula sese immiscuit; velim, velim paulisper suos oculos per hunc incredibilem concessum circumferat: contemplatusque frequentiam. Tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam visitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conservandae existimationis hic adeat, qui contemni non consuerit; cum sit arduum et oppido difficile, vel modicae paucorum expectationi satisfacere: praesertim mihi, cui et ante parta existimatio, et vestra de me benigna praesumtio, nihil quicquam sinit negligenter ac de summo pectore hiscere. Quis enim vestrum unum mihi soloecismum ignoverit? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere, quasi delivantibus oborientia, permiserit blatterare? Quae tamen aliis facere, et sane meritissimo ignoscitis. Meum vero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et cothurno iterum comparatis. Tantum habet vilitas excusationis, quantum dignitas difficultatis. Agnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor, quin sic existimetis. Apul., Flor., I. ix.

160. Gellius excuses the Simplicity of the Title of his Work.

Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus: idcirco eas inscripsimus, "Noctium Atticarum," nihil imitati festivitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. Nam quis variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos

« PreviousContinue »