Page images
PDF
EPUB

inchoavit; nam hoc solum opus eius, atque id ipsum imperfectum, manet. Secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. Praecipuum vero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius, dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius: post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adolescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerique desiderant, sciens omisisset. Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil pater Gallio: accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas, et aetatis nostrae Virginius, Plinius, Tutilius. Sunt et hodie clari eiusdem operis auctores; qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium; veniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia. Non tamen post tot ac tantos scriptores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusdam sectae, velut quadam superstitione imbutus, addixi: et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus. III. i. 19-22.

Quint.,

60. A Discussion as to the best Classification of the Departments

of Rhetoric.

Itaque quidam "genera" tria rhetorices dicere manuerunt: optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum. Sed, tria an plura sint, ambigitur. Nec dubie prope omnes, utique summae apud antiquos auctoritatis, scriptores, Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio "concionalem" pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.

[ocr errors]

Anaximenes iudicialem" et "concionalem" generales partes esse voluit; septem autem species: "hortandi, dehortandi; laudandi, vituperandi; accusandi, defendendi; exquirendi," quod Tarixo dicit: quarum duae primae "deliberativi," duae sequentes "demonstrativi," tres ultiamae "iudicialis" generis sunt partes. . . Plato in Sophiste, "iudiciali" et "concionali" tertiam adiecit posμnt, quam sane permittamus nobis dicere "sermocinatricem :" quae a forensi ratione disiungitur, et est accommodata privatis disputationibus; cuius vis eadem profecto est, quae dialecticae. Isocrates in omni genere inesse "laudem" ac "vituperationem" existimavit. Nobis et tutissimum est auctores plures sequi, et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac

vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore "laudativum." Idem alii "demonstrativum" vocant. Utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam et iyxwμiastixòr et ἐπιδεικτικον dicunt. Sed mihi ἐπιδεικτικὸν non tam demonstrationis" vim habere, quam "ostentationis" videtur, et multum ab illo yμot differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. An quisquam negaverit Panegyricos identi; esse? Atqui formam suadendi habent, et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur. Ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in "negotiis," tum in "ostentatione" posita. Nisi forte non ex Graeco mutuantes "demonstrativum" vocant, verum id sequuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. Alterum est "deliberativum;" tertium "iudiciale." Ceterae species in haec tria incident genera: nec invenietur ex his ulla, in qua non "laudare" aut "vituperare, suadere" aut dissuadere, intendere" quid vel "depellere" debeamus. Illa quoque sunt communia, "conciliare, narrare, docere, augere, minuere," concitandis componendisve "affectibus animos audientium "fingere." Quint., III. iii. 15., iv. 15.

[ocr errors]

61. Main Heads of Treatment applicable to all Cases alike: the Question of Fact, the Question of Interpretation, and Application of Law.

Caussarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor [Hermes] tres putavit esse; non ut de illorum quidquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipartito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt, coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, quum de facto controversia est, hoc modo: Aiax in silva, postquam rescivit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit, occisum conspicatur, e corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit, fratrem occisum et inimicum fratris cum gladio cruento videt, capitis arcessit. Hic, quoniam coniectura verum quaeritur, de facto erit controversia, et ex eo constitutio caussae coniecturalis nominatur. Legitima est constitutio, quum in scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex, scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia nascitur controversia, quum videtur scriptoris voluntas cum scripto

ipso dissentire, hoc modo: Sit lex, quae iubeat eos, qui propter tempestatem navim reliquerint, omnia perdere; eorum navim ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanserint in navi. Magnitudine tempestatis omnes perterriti navim reliquerunt et in scapham conscenderunt praeter unum aegrotum. Is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est: illam aegrotus possedit: navim petit ille, cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia. . . Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis, ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus. Iuridicialis constitutio est, quum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta, altera assumtiva nominatur. Absoluta est, quum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris assumatur, recte factum esse dicemus. Ea est huiusmodi : Mimus quidam nominatim Accium poetam compellavit in scena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Assumptiva pars est, quum per se defensio in firma est, sed assumpta extraria re comprobatur. Auct., Ad Herenn., I. xi. 18, xii. 21.

62. These Heads of Treatment correspond with the "Generales Status" of Cicero and Others," An sit," "Quid sit," and Quale sit."

[ocr errors]

Credendum est igitur iis, quorum actoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, "an sit, quid sit, quale sit?" quod ipsa nobis etiam natura praescribit. Nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur: quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit; ideoque ea prima quaestio. Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam, quid sit, apparet. Hoc quoque constituto, novissima qualitas superest: nec his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractantur. Haec rursus iudiciales causas

et rationali parte et legali continent. Neque enim ulla iuris disceptatio, nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari. Sed instituentibus rudes, non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. Discant igitur ante omnia, quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat, qui acturus est. Nam, ut a defensore potissimum

incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, "si, quod obiicitur, negari potest:" proxima, "si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur:" tertia honestissima, "qua recte factum defenditur." Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed iam sola superest salus, aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari, neque defendi potest; ut non videatur "iure actio intendi." Quint., III. vi. 80-83.

63. There are Two Sorts of Composition practised in the Schools: the "Suasoria" and the "Controversia."

Ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetores tractantur, suasoriae et controversiae. Ex iis suasoriae quidem, tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes, pueris delegantur; controversiae robustioribus adsignantur: quales, per fidem! et quam incredibiliter compositae! Sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit, ut tyrannicidarum praemia, aut vitiatarum, electiones, aut pestilentiae remedia, aut incesta matrum, aut quidquid in schola quotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: cum ad veros iudices ventum est, rem cogitare, nec eloqui possint. Tac., Or., 35.

nec

64. The Style of the "Suasoria" is not at all suited for the real Cases argued in the Courts.

Sed quoniam plura sunt orationum genera, eaque diversa, neque in unam formam cadunt omnia: laudationum, scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii, qui sunt nominati sophistae, reliquarumque rerum formam, quae absunt ab forensi contentione eiusque totius generis, quod Graece Tixó nominatur, quod quasi ad inspiciendum delectationis caussa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo negligenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris, quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. Ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia. Datur etiam venia concinnitati sententiarum, et arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis, sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eumdemque referant in

[merged small][ocr errors]

cadendo sonum; quae in veritate caussarum et rarius multo facimus et certe occultius. . . Dulce igitur orationis genus et solutum et effluens, sententiis argutum, verbis sonans, est in illo epidictico genere, quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptins, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis eloquentia, ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae; nos autem iam in aciem dimicationemque descendamus. Cic., Or., xi. 37, xiv. 42.

65. The Chief Merit of a "Suasoria is to Reflect as forcibly as possible the Individuality of the Person into whose mouth the Oration is put.

An

Ideoque longe mihi difficillimae videntur "prosopopoeiae,” in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. Verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum conditionem vitamque aptanda, quae dicebantur, fuerunt. eodem modo cogitavit, aut eandem personam induit Cicero, quum scriberet Cn. Pompeio, et quum T. Ampio, ceterisve; ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus, omnium, quibus vocem dabat, etiam imaginem expressit? ut melius quidem, sed tamen ipsi, dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine, quam si a re, cui accommodari debuit, dissidet: ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat? qui paucissimas controversias ita dicunt, ut advocati; plerumque filii, patres, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronunciando concipiendi sint, quam his in dicendo. Quae omnia videri possunt prosopopoeiae; quas ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab his, quam persona, distant. Quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae, certis agentium nominibus continentur. Neque ignoro, plerumque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas; ut Priami verba apud Achillem, aut Sullae dictaturam deponentis

« PreviousContinue »