cax dimittendus statim, vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est; aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus; aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est, aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius, et unde nihil suspecti sit, repetita percontatione, priora sequentibus applicando, saepe eo perducit homines, ut invitis, quod prosit, extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis, neque exercitatio traditur: et naturali magis acumine, aut usu contingit haec virtus. Quint., V. vii. 22-23, 26–28. 128. Any Repudiation of its Engagements by the State is a Course that should at all costs be avoided. Quamobrem, ne sit aes alienum, quod reipublicae noceat, providendum est; quod multis rationibus caveri potest; non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius rempublicam continet, quam fides; quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est, quam me Consule, ne solveretur. Armis et castris tentata res est ab omni genere hominum, et ordine; quibus sic restiti, ut hoc tantum malum de republica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit; nec melius, nec facilius dissolutum est. Fraudandi enim spe sublata, solvendi necessitas consecuta est. Cic., De Off., II. 129. Some Questions of Commercial Casuistry. In huiusmodi caussis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret; Diogeni, venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere: cetera sine insidiis agere: et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. "Advexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, quum maior est copia. Cui fit iniuria?" Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais? tu, quum nominibus consulere debeas et servire humanae societati, eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas, vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?" Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere: neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum: quae tibi plus prodessent cognita, quam tritici vilitas. Sed quicquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est? Immo vero, [inquiet ille,] necesse est, si quidem meministi, esse inter homines natura coniunctam societatem." "Memini, inquiet ille; sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusquam sit? Quod si ita est, ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum." Vides in hac tota disceptatione non illud dici, Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam; sed ita expedire, ut turpe non sit ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent; pestilentes sint, et habeantur salubres; ignoretur, in omnibus cubiculis apparere serpentes; male materiatae sint, ruinosae: sed hoc praeter dominum nemo sciat. Quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit, aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id iniuste, aut improbe fecerit? "Ille vero," inquit Antipater. Cic., De Off., III. xii. 51-54. 130. Education.- -The most Effective Education Erat autem antiquitus institutum, ut a maioribus natu, non auribus modo, verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi ac per vices quasdam tradenda minoribus haberemus. Inde adolescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum sequuntur, adsuescerent: inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante, quam consortes, erant. Suus cuique parens pro magistro, aut cui parens non erat, maximus quisque et vetustissimus pro parente. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas; ubi cedendum, ubi resistendum; quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium; omnem denique senatorium morem, quod fidelissimum praecipiendi genus, exemplis docebantur. Pliny, Epp., viii. 14. 131. A Gentleman of the Old School complains that the Oldfashioned Strictness of Educational Discipline is unduly relaxed. (Lydus, Paedagogus; Philoxenus, Senex.) Phi. Héia, Lyde, léniter qui saéviunt, sapiúnt magis. nus mirandum est, íllaec aetas sí quid illorúm facit, Quám si non faciát. Feci ego istaec ítidem in adulescéntia. Ly. Heí mihi, hei mihi, ístaec illum pérdidit adsentátio? Nam ábsque te esset, égo illum haberem réctum ad ingeniúm bonum; Núnc propter te túamque pravos fáctus est fidúciam. Phi. Paulisper, Lyde, ést lubido hómini suo animo obsequi; Iam áderit tempus, quóm sese etiam ipse óderit. Morém geras. Dúm caveatur, praéter aequom né quid delinquát: sine. Ly. Nón sino, neque équidem illume me vívo corrumpí sinam. Séd tu, qui tam pró corrupto dícis causam filio, Eademne erat haee dísciplina tíbi, quom tu adulescéns eras? Digitum longe a paédagogo pédem ut efferres aédibus. Sáliendo, sese éxercebant mágis, quam scorto aut sáviis; Phi. Álii, Lyde, núnc sunt mores. Ly. Íd equidem certó scio: Nam ólim populi príus honorem cápiebat suffrágio, At nunc priusquam séptuennis ést, si attingas éum manu: L Próvocatur paédagogus: "Eho, senex minimí preti, Plaut., Bacch., III. iii. 4-9, 12-30, 33-44. 132. Dialogue between a Youth and his Paedagogus. (Pistoclerus, Iuvenis; Lydus, Paedagogus.) Pi. Omítte, Lyde, ac cáve malo! Ly. Quid? cáve malo? Ly. O bárathrum, ubi es? út ego te usurpém lubens ! Nihil móror, discipulos mihi ésse tam plenos sánguinis : Pi. Fiam, út ego opinor, Hércules, tu autém Linus. Pi. Satis historiarum est? Ly. Híc vereri pérdidit. Fecísti, quom istane náctus's impudéntiam.- Patrém tibi esse? Pi. Tíbi ego, aut tu mihi sérvos es? Plaut., Bacch., I. ii. 39-61. 133. Education should be based upon a Knowledge of Greek. A Graeco sermone puerum incipere malo: quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet; simul quia disciplinis quoque Graecis prius insituendus est unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose velim fieri, ut diu tantum loquatur Graece aut discat, sicut plerisque moris est. Hinc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti, et sermonis; cui quum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. Non longe itaque Latina subsequi debent, et cito pariter ire. Ita fiet, ut, quum aequali eura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat. Quint., I. i. 12-14. 134. The Memory should be carefully trained and supplied with Knowledge worth remembering. Illud non poenitebit curasse, dum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurentibus perdat. Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graecious vocant, dum aliud agitur, ediscere, et inter prima elementa consequi rem, postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam adhuc circa res tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentes. Prosequitur haec memoria in senectutem, et impressa animo rudi, usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum et electos, ex poetis maxime (namque eorum parvis cognitio gratior est), locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria: et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione: et in iis, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae ex se generare queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit. Quint., I. i. 34-36. 135. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(a.) General Statement of the Question. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere. Quod quidem quum iis, a quibus clarissimarum civitatum mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. Non est tamen dissimulandum, esse nonullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi videntur : unam, quod moribus magis consulant, fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona; unde causas turpium factorum saepe exstitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, |