Page images
PDF
EPUB

est ab expeditione redeuntium. Indulgendum est animo: dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Sen., De Tr. An., xv., 10–13.

75. It is no use vexing Oneself over Past Imprudence.

Numquám tam mane egredior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quín te in fundo conspicer
Fodere, aút arare, aut áliquid ferre. Dénique
Nullúm remittis témpus, neque te réspicis.
Haec nón voluptati tibi ésse, satis certó scio.
Enim díces: quantum hic óperis fiat, poénitet.
Quod in ópere faciundo óperae consumís tuae,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.

Me. Chremé, tantumne ab ré tua est otí tibi,
Aliéna ut cures, éaque, nihil quae ad te ádtinent?
Ch. Homó sum: humani níhil a me alienúm puto.
Nec mé monere hoc vél percontarí puta :

Rectúmst, ego ut faciam: nón est, te ut detérream.
Me. Mihi síc est usus: tíbi ut opus factóst, face.

Ch. An cuíquam est usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi.
Ch. Si quíd laborist, nóllem: sed quid istúc mali est,
Quaesó? quid de te tántum meruistí? Me. Eheu!

Ch. Ne lácruma: atque istuc, quicquid est, fac me út sciam. Ne rétice ne verére: crede inquám mihi.

:

Aut consolando aut consilio aut re iúvero.

Me. Scire hóc vis? Ch. Hac quidem caúsa, qua dixí tibi. Me. Dicétur. Ch. At istos rástros intereá tamen

Adpóne, ne labóra. Me. Minime. Ch. Quám rem agis: Me. Sine mé, vacivom témpus ne quod dém mihi

Labóris. Ch. Non sinam, ínquam. Me. Ah, non aequóm

facis.

Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso? Me. Sic meritúmst meum. Tar., Heaut., I. i. 15-40.

76. Poverty is more Conducive to Virtue than Riches.

Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada: neminem unquam superbia inflavit, neminem impotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit : delicias ventris et sensuum neque

vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies: uti contra, haud temere inter illustres viros divites comparent; sed quemcumque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca apud secula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes nationes perfuncta. Eadem enim est paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundavit : proque eo in hodiernum Diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. Erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si Claudium Maximum ex fortunae indulgentia non ex philosophiae censura metiris: si virum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse coërcitae mediocritati quam delicatae opulentiae fortunam, velut tunicam, magis concinnam quam longam probare. Quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihilo minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. Etenim in omnibus ad vitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur oneri potius quam usui exuberat. Igitur et immodicae divitiae velut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. Apul. Apol., 433-436.

77. Agriculture is the Best Occupation.

Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam periculosum siet; et item fenerari, si tam honestum siet. Maiores enim nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimari. Et virum bonum cum laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt. Cato, R. R., i.

78. Agriculture is the only strictly Honourable Method of making Money.

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum

perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae se fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenata repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest (ut dixi) unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit. Colum. I. Prooem.

C. POLITICAL PHILOSOPHY.

79. The Origin of the Family.

Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt,
Et mulier coniuncta viro concessit in unum
Conubium, prolemque ex se videre creatam,
Tum genus humanum primum mollescere coepit.
Ignis enim curavit ut alsia corpora frigus
Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
Et Venus imminuit viris puerique parentem
Blanditiis facile ingenium fregere superbum.
Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
Finitimi inter se nec laedere nec violari,

Et pueros commendarunt muliebreque saeclum,

Vocibus et gestu cum balbe significarent
Imbecillorum esse aecum misererier omnis.
Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
Sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
Lucr., V. 1011-1027.

80. The Origin of the State.

Inque dies magis hi victum vitamque priorem
Commutare novis monstrabant rebu' benigni,
Ingenio qui praestabant et corde vigebant.
Condere coeperunt urbis arcemque locare
Praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
Et pecus atque agros divisere atque dedere
Pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
Nam facies multum valuit viresque vigentes.
Posterius res inventast aurumque repertum,
Quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
Divitioris enim sectam plerumque secuntur
Quamlubet et fortes et pulchro corpore creti.

At claros homines voluerunt se atque potentes,
Ut fundamento stabili fortuna maneret
Et placidam possent opulenti degere vitam,
Nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem
Certantes iter infestum fecere viai,

Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
Invidia interdum contemptim in Tartara taetra;
Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant
Plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque ;
Ut satius multo iam sit parere quietum

Quam regere imperio res velle et regna tenere.
Proinde sine incassum defessi sanguine sudent,
Angustum per iter luctantes ambitionis.

Lucr., V. 1105-1116, 1120-1132.

81. The Origin of Law.

Ergo regibus occisis subversa iacebat
Pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
Et capitis summi praeclarum insigne cruentum
Sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;

Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
Res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
Imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
Inde magistratum partim docuere creare
Iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
Nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
Ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
Sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
Acrias ex ira quod enim se quisque parabat
Ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
In metus maculat poenarum praemia vitae.
Circumretit enim vis atque iniuria quemque
Atque, unde exortast, ad eum plerumque revertit,
Nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
Qui violat factis communia foedera pacis.

Lucr., V. 1136-1155.

82. Civilisation is continually Progressing.
Iam validis saepti degebant turribus aevom
Et divisa colebatur discretaque tellus,
Iam mare velivolis florebat puppibus; urbes
Auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
Carminibus cum res gestas coepere poetae
Tradere nec multo priu' suut elementa reperta.
Propterea quid sit prius actum respicere aetas
Nostra nequit nisi qua ratio vestigia monstrat.
Navigia atque agri culturas moenia leges

Arma iras vestes et cetera de genere horum,
Praemia, delicias quoque vitae funditus omnes,
Carmina picturas et daedala signa potire,
Usus et impigrae simul experientia mentis
Paulatim docuit pedetentim progredientis.
Sic unumquicquid paulatim protrahit aetas
In medium ratioque in luminis erigit oras.
Namque alid ex alio clarescere et ordine debet
Artibus, ad summum donec venere cacumen.

Lucr., V. 1440-1457.

83. The First Beginnings of Society.

"The State of Nature is a State of War."

Quum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

« PreviousContinue »