Page images
PDF
EPUB

Pierius menti calor incidit. Unde jubetis

Ire Deæ? Gentisne canam primordia dira?
Sidonios raptus, et inexorabile pactum

Legis Agenorea? scrutantemque æquora Cadmum?
Longa retro series, trepidum si martis operti

[merged small][ocr errors]

sontes, vel propter præsentia bella, quia Thebani contra fidem, ut credibile est, utrique fratri datam, a partibus Eteoclis contra Polynicem regnum ex conventu repetentem steterunt; vel sontes propter OEdipum, qui patrem occiderat, et matrem uxorem duxerat; vel To sontes non refertur ad Thebanos, sed ad eorum principes Eteoclem et Polynicem.-Thebas. Thebæ, urbs olim clarissima Bootiæ, Liberi Patris et Herculis patria, quam alii ab Ogyge, alii a Cadmo conditam tradunt. Dicta fuit 'Erramuλos, a septem portis, quarum nomina referuntur Theb. VIII. Erat alia ejusdem nominis in Egypto Εκατόνπυλος, a centum portis, cognominata, et alia in Cilicia, Eetionis regia, patria Andromaches, Hectoreæ uxoris, quam idcirco Thebaidem vocat Ovidius. Nomen hodie retinet. BERALD.

3. Pierius calor, a Musis, quæ Pierides dictæ sunt, immissus. Calor quia incendat et conturbet mentem. Claudianus opus de Raptu Proserpinæ exordiens, I, 5 : « Jam furor humanos nostro de pectore sensus Expulit, et totum spirunt præcordia Phoebum. " BARTH. — Unde jubetis. Multa enim sunt principia historiæ Thebanæ, unde possimus inchoare narrationem. LACTANT.

4. Gentis dira. Gens hic pro fa

5

milia regia principum Thebanorum sumitur; et dicitur dira propter eorum scelera.

5. Sidonios raptus, etc. Intelligit Europam, Agenoris filiam, a Jove in taurum converso raptam.

[ocr errors]

Sidonios; pro Tyrios, ob propinquitatem Tyri et Sidonis, licentia poetis familiari : vel quia Agenor utriusque rex erat. Sidon autem est celeberrimum et antiquissimum emporium ad mare Phoenicium: quod nomen sortitum est ab abundantia piscium : nam Saïd piscatio Phoenicibus significatur. Tyro distabat fere ducentis stadiis, ut habet Strabo. Hodie vocatur Said. BERALD. Et inexorabile pactum Legis Agenoreœ? scrutantemque æquora Cadmum. Europa rapta, Agenor jussit Cadmo filio navem conscendere ad perquirendam et recuperandam sororem; eique interminatus est perpetuum exsilium, nisi eam reduceret ; unde hic inexorabile pactum Legis Agenoreœ dicitur.

[ocr errors]

7. Trepidum martis Agricolam. Cadmum; hic sorore non reperta, quum ex oraculi responso venisset in ea loca in quibus postea Thebas condidit, draconem Marti sacrum, qui comitum suorum aliquos occiderat, interfecit; et avulsis ejus dentibus, Minervæ monitu, ac satis, orti sunt repente homines armati, qui se mutuis vulneribus conciderunt; quinque tamen excepti

Agricolam infandis condentem prælia sulcis
Expediam, penitusque sequar, quo carmine muris
Jusserit Amphion Tyrios accedere montes.
Unde graves iræ cognata in moenia Baccho,

[ocr errors]

sunt, et se Cadmo conjunxere. Trepidum. Quis enim non horresceret, si prodeuntes e terra bellatorum copias videret? Martis; belli. Martem sumi pro bello apud Poetas passim obvium. Operti. Id est, latentis in dentibus satis draconis. Vid. Ovid. Metam. III.

8. Infandis. Quia pepererunt ar matos homines.- Condentem prælia sulcis. Imitatus est Papinius Propertium, qui, loquens de Medea, hæc ait lib. III, Eleg. X; « Colchis flagrantes adamantina sub juga tauros Egit, et armigera prælia sevit humo.» BERALD.

9. Quo carmine muris Jusserit Amphion Tyrios accedere montes. Amphion Jovis, vel, ut alii volunt, Mercurii filius fuit; a quo quum lyram accepisset, moti dulcedine cantus lapides sponte se muris Thebarum construendis admoverunt. Locus fabulæ datus, quod Amphion Thebas muris et turribus cinxerit, ac fidibus præclare cecinerit: vel potius, ut ait Solinus, quod « affatus suavitate homines rupium incolas et incultis moribus rudes ad obsequii civilis perduxit disciplinam.» BERALD.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

10

proprie Statio Thebana, et ab urbe potest communicari cum circumjectis, quæ in ditione Thebanorum. Hic tamen malim Tyriis, ut ad muros referatur. Rectius quippe dices Thebanis muris accedere saxa, quam saxa Thebana accedere muris; etsi eadem saxa alio loco bene possis dicere Thebana. GRONOV. Montes. Hyperbolice, pro grandibus saxis.

11. Reg. B, cognota; Reg. C, coUnde gnata. A. iræ cograves gnata in mania Baccho. - Duplex autem potest esse sensus hujusce versus. Nam aut graves iræ possunt esse Bacchi in cognata sibi mania, aut alterius in mania cognata Baccho. Priori sensu intelligitur de Baccho graviter irato in Pentheum, ob spreta orgia sua : unde discerpi eum fecit a propria matre; et hic mania pro Pentheo accipit Poeta.— Cognata. Quia Bacchus et Pentheus consobrini erant; Agave enim, mater Penthei, matertera erat Bacchi. Posteriori sensu intelligi potest de Junone, quæ non contenta perdidisse Semelen matrem Bacchi, quem ex Jove susceperat (unde gravissimæ iræ), ultionem suam in omne genus Bacchi extendit, præcipue in sorores matris ejus, nempe Inum, Autonoën, et Agaven; et hic mœnia sumeret Poeta, pro sororibus Semeles. Vel quia Ino, Autonoë, et Agave, materteræ Bacchi erant. Prior sensus mihi verior videtur. BERALD.

Quod sævæ Junonis opus, cui sumserit arcum
Infelix Athamas, cur non expaverit ingens
Ionium, socio casura Palæmone mater.

Atque adeo jam nunc gemitus, et prospera Cadmi
Præteriisse sinam : limes mihi carminis esto

12. Codex Behot. cur sumpserit arcus; codd. Barthii, Lindenbrogii, et Petrens. cum Aldd. Colin. Gryph. Basil. Plant. etc. cui sumpserit arcus; Rom. et Venett. 3, 4, arcum, quod receperunt Lindenbr. Cruc. Gevart. Dan. Heins. et Gronov. im

[ocr errors]

probante Barthio. - Reg. B, cui sumpserit arcus; Reg. C, cui sumpserit arcum. A. Quod sævæ Junonis opus. Hic locus, ad memoriam revocat istum Virgilianum, En. I, 4: « Sævæ memorem Junonis ob iram. » Sæva adeo exprimit illius deæ indolem et mores, cui in inimicos quum sævire non liceret, fata accusabat exclamans: Æn. I, 39: « Quippe vetor fatis;» ut merito illud Junonium appellari possit epithetum. Virg. Æneid. II, 612 « Hic Juno Scaas sævissima portas Prima tenet. » A.

: "

13. Cur non expaverit ingens Ionium, socio casura Palamone mater. Ino, uxor Athamantis, ut vidit furentem maritum occidisse Learchum alterum ex filiis, metu se cum altero Melicerta e Moluride petra in mare Ionium præcipitem egit. Hi autem, miseratione Nereidum, in numerum Deorum marinorum relati sunt; Ino Leucothoë, filius vero Palæmon Græcis dictus fuit: Latinis autem Mater Matuta, et Deus Portunus. Unde Virgilius. Æn. V, 241: « manu magna Portunus euntem Impulit. » LACTANT.

14. Ionium. Supple mare, Ionium

15

autem mare est ea pars maris Mediterranei, quæ inter Siciliam, Peloponnesum, et Cretam extenditur. Ptolemæus vero in descriptione Macedoniæ, eam quoque portionem Sinus Adriatici, quæ oram Macedoniæ alluit, mari Ionio adscribit. BERALD.

15. Atque adeo, Petrens. codex Behot. Rom. et Venett. quod receperunt Lindenbrog. Cruc. Gevart. Dan. Heins. et Gronov. Atque ideo Barthii membranæ cum Aldd. Colin. Gryph. Basil. et Plant.—Atque adeo, Reg. B; Atque ideo, Reg. C. A. Gemitus. Adversa. Quod profugus e patria sedes alias quærere coactus fuerit: quod ejus filiæ in gravissimas calamitates inciderint: quodque ipse tandem regno expulsus confugerit in Illyricum, ubi cum Harmonia uxore in serpentem conversus fuit. Prospera. Quod Thebas florentissimam civitatem condiderit; Harmoniam, filiam Veneris et Martis, uxorem duxerit, et avus Bacchi per Semelen filiam fuerit. BERALD.

16. Limes. Principium et finis dicitur limes, inquiunt Lactantius et nonnulli. Ita aliquoties, sed hic falso, mea quidem sententia; limes derivatur a limo, gallice de travers, oblique, chemin de traverse, vocabulum hoc significat poematis hujus argumentum; via qua deducitur tota Thebais. Vide infra not. 25. A.

OEdipodæ confusa domus : quando Itala nondum
Signa, nec Arctoos ausim sperare triumphos,
Bisque jugo Rhenum, bis adactum legibus Istrum,

17. OEdipoda. OEdipus, Laii et Jocastes filius, ut primum natus est, in monte Citharone fuit expositus (Laius oraculum acceperat, se a filio, si quis sibi ex Jocasta nasceretur, aliquando occisum iri). OEdipus ibi repertus a Phorbante pastore portatus fuit ad Meropen uxorem Polybi Corinthiorum regis, qui eum pro filio educavit. OEdipus autem grandior factus, comperit se non esse Polybi filium; quapropter consultum ivit oraculum, a quo accepit, se patrem in Phocide inventurum : quo quum venisset, Laium patrem illac iter facientem imprudens interfecit. Victa mox Sphynge, rex a Thebanis salutatus, matrem Jocastam uxorem duxit; ex qua liberos quatuor suscepit. Exorta demum gravi pestilentia, respondit oraculum, huic finem non fore, nisi cædes Laii vindicaretur: facta igitur hujus cædis diligentissima conquisitione, accepit OEdipus se et patrem interfecisse, et matrem in matrimonio habuisse: unde tanto dolore correptus fuit, ut sibi ipsi oculos eruerit, regnoque abdicato, in locum obscurissimum se condiderit. BERALD. Confusa domus: quia idem filius et maritus eadem mater et uxor : idem filii qui nepotes. LACTANT. Quando Itala nondum. Blanditur Domitiano Cæsari, qui contra Da

cos,

Cattos et Sarmatas, varias expeditiones suscepit, et utcumque sæpius victus quam victor fuisset, duos tamen legitimos triumphos egit, semel lauream deportavit.

Adi Suetonium, Xiphilinum et Eutropium, Domitiano. BERNART.

18. Sperare. Petrensis: spectare triumphos; et sic codex Burmanni a manu pr. sperare, Behot. codex Burm. a manu sec. Rom. Venett. 3, 4. Aldd. Colin. Gryph. Basil. Plant. etc. Marklandus, ad Silv. I, 4, 91, legit spirare triumphos; et sic etiam conj. Heinsius ad Ovid. Metam. v. 343. Vide Drakenb. ad Sil. XVI, 536. Regg. B et C, sperare. A. Arctoos. Quia hi populi positi sunt septemtrionem versus, qui Græcis Arctos dicitur ab ursa majori et minori, quibus subjacet septemtrio, après enim Græcis ursam significat. - Ausim. Pro audebo, vel audeam. Sic Virgil. Ecl. III, 32: « De grege non ausim quidquam deponere tecum. » Et Georg. II, 289: « Ausim vel tenui vitem committere sulco. » Berald.

19. Bisque jugo. Innuere vult Cattos, Rheni accolas, victos fuisse a Domitiano, ac sub jugum missos. -Rhenum. Rhenus notissimus Europa fluvius, Galliam a Germania dividens. Celebris olim transitu Julii Cæsaris, sed paucis ante annis clarior transitu Ludovici Magni Gallorum regis. Bis adactum legibus. Intelligit Dacos Danubii accolas, a Domitiano bis victos, ac leges Romanas recipere coactos.— Istrum. Ister, seu Danubius ortus, ut ait Plin. IV, 12: « in Germaniæ jugis montis Abnobæ, ex adverso Raurici Galliæ oppidi, multis ultra Alpes millibus, ac per innumeras gentes lapsus Danubii nomine, im

Et conjurato dejectos vertice Dacos:

Aut defensa prius vix pubescentibus annis Beila Jovis. Tuque o Latiæ decus addite famæ, Quem nova maturi subeuntem exorsa parentis

menso aquarum auctu, et unde primum Illyricum alluit, Ister appellatus, sexaginta amnibus receptis, medio ferme eorum navigabili, in pontum vastis sex, vel, ut alii, septem fluminibus evolvitur. » Hodie vocatur Donau. BErald,

:

20. Dejectos nonnulli disjęctos. ― Regg. B et C, dejectos. A.-Et conjurato dejectos vertice Dacos: Daci nunc Transylvani, Moldavi et Valachi, olim feræ gentes et Romanis infestæ, intra Carpatum montem a septemtrione; Istrum fluvium a meridie ad usque Istri ostia porrectæ. Daci dicuntur dejecti vertice, quia hæc gens montibus inhærebat, ut observavit Florus lib. IV, 12: « Daci montibus inhærent. »Ob idque Papinius semper hanc gentem per montem designat. Equo Maximo Silv. lib. I, carm. I, V. 80: : « Tu tardum in fœedera montem Longo Marte domas. » Vide quæ adnotavi ad hunc versum tom. I, pag. 33. Et Lacrymis Etrusci; Silv. III, 168 : « Hæc est, quæ victis parcentia foedera Cattis, Quæque suum Dacis donat clementia montem. » Verisimile est etiam, eorum regiam in editissimo. aliquo ac munitissimo monte sitam fuisse, ut patet ex Dionis Epitome, ubi bellum Trajani cum Dacis describitur, quamque ob eam rationem Papinius etiam, « domum arduam Daci » vocat. Eodem Equo Maximo I, 1, 7, «et attoniti domus ardua Daci. » Conjurato. Hy

20

pallage, pro conjuratos Dacos. »

21. Aliqui codd. pro annis habentarmis. Regg. Bet C, annis. A.— Defensa supple, a Domitiano. BER. 22. Bella Jovis, teque o Latiæ contra codd. et edd. omnes scribi jussit Gronovius. Bella Jovis, tuque o Latia. Nectuntur minime ongruentia. Scribe: Bella Jovis, teque o Latiæ. Omnes virtutes tuas, omnem magnitudinem, omnia decora: scilicet, nondum ausum sperare. -Reg. B, Teque o Latia præbebat; sed litera u super e addita fuit secunda manu; Reg. C. habet Tuque. A. To tuque mihi retinendum videtur. Hic enim incipit Poeta alboqui Domitianum, eumque adulari. BERALD. - Bella Jovis. Capitolium

-

intelligit: quod cum Flavio Sabino, Quinto Actio Consule, aliisque Vespasiano stantibus contra Vitellianos occupavit Domitianus. Consule Tacit. Hist. III; Suet. Domitiano.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »