Cedebat, clypeoque inimicum hastile trahebat. Sustinet; et Lausum increpitat, Lausoque minatur: 66 Quò, moriture, ruis? majoraque viribus audes? "Fallit te incautum pietas tua." Nec minùs ille Exultat demens; sævæ jamque altiùs iræ Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcæ fila legunt; validum namque exigit ensem Per medium Æneas juvenem, totumque recondit: Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, Et tunicam, molli mater quam neverat auro; Implevitque sinum sanguis: tum vita per auras Concessit mosta ad Manes, corpusque reliquit. At verò ut vultum vidit morientis et ora, Ora modis Anchisiades pallentia miris, Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit; Et mentem patriæ subiit pietatis imago :— "Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, "Quid pius Æneas tantâ dabit indole dignum? "Arma, quibus lætatus, habe tua: teque parentum Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt. "Ut pro me hostili paterer succedere dextræ Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis ; 66 Tantùm effatus, et infestâ subit obvius hastâ. Ille autem :- -"Quid me erepto, sævissime, nato "Terres? hæc via sola fuit, quâ perdere posses. "Nec mortem horremus, nec Divûm parcimus ulli. "Desine jam venio moriturus, et hæc tibi porto "Dona priùs." Dixit; telumque intorsit in hostem : Indè aliud super atque aliud figitque, volatque Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo. Ter circùm astantem lævos equitavit in orbes, Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros Immanem ærato circumfert tegmine silvam. Indè ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet Vellere; et urgetur pugnâ congressus iniquâ ; Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam. Et super hæc : History of Camilla. Prediction of her Death. VELOCEM intereà superis in sedibus Opim, Unam ex virginibus sociis sacrâque catervâ, Compellabat, et has tristi Latonia voces Ore dabat: :-" Graditur bellum ad crudele Camilla, "O virgo, et nostris nequicquam cingitur armis, "Cara mihi ante alias: neque enim novus iste Dianæ "Venit amor, subitâque animum dulcedine movit. "Pulsus ob invidiam regno viresque superbas "Priverno antiquâ Metabus cùm excederet urbe, "Infantem, fugiens media inter prælia belli, "Sustulit exilio comitem, matrisque vocavit "Nomine Casmillæ, mutatâ parte, Camillam. "Ipse, sinu præ se portans, juga longa petebat "Solorum nemorum: tela undique sæva premebant; "Et circumfuso volitabant milite Volsci. "Ecce, fugæ medio, summis Amasenus abundans 66 Spumabat ripis, tantus se nubibus imber "Ruperat: ille, innare parans, infantis amore "Tardatur, caroque oneri timet: omnia secum "Versanti subitò vix hæc sententia sedit. "Telum immane, manu validâ quod fortè gerebat 66 'Bellator, solidum nodis et robore cocto; "Huic natam, libro et silvestri subere clausam, "Implicat, atque habilem mediæ circumligat hastæ; "Quam dextrâ ingenti librans ita ad æthera fatur :"Alma, tibi hanc, nemorum cultrix Latonia virgo, 66 6 'Ipse pater famulam voveo; tua prima per auras "Tela tenens supplex hostem fugit: accipe, testor, “'Diva, tuam, quæ nunc dubiis committitur auris.' "Dixit; et adducto contortum hastile lacerto "Immittit: sonuêre undæ; rapidum super amnem "Infelix fugit in jaculo stridente Camilla. "At Metabus, magnâ propiùs jam urgente catervâ, "Dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor "Gramineo, donum Triviæ, de cespite vellit. "Non illum tectis ullæ, non monibus urbes 66 Accepêre; neque ipse manus feritate dedisset; "Pastorum et solis exegit montibus ævum. "Hìc natam in dumis, interque horrentia lustra, "Armentalis equæ mammis et lacte ferino "Nutrîbat, teneris immulgens ubera labris. "Utque pedum primis infans vestigia plantis "Institerat, jaculo palmas oneravit acuto ; I |