Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores inpulerit. tantaene animis caelestibus irae?

;

urbs antiqua fuit-Tyrii tenuere coloniKarthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

[ocr errors]

1. Suet. Vit. Verg. 42. Nisus grammaticus audisse se...aiebat Varium primi libri correxisse principium his versibus demptis ille ego, qui quondam gracili modulatus avena

carmen, et egressus silvis vicina coegi

ut quamvis avido parerent arva colono,

gratum opus agricolis; at nunc horrentia Martis

audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:-
necdum etiam causae irarum saevique dolores
exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores :-
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.
vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus
haec secum: 'mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivom atque ipsos potuit submergere ponto
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum exspirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto ;
ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris inponit honorem ?'

talia flammato secum dea corde volutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
illi indignantes magno cum murmure montis
48 adoret. 49 inponat. inponet.

20

30

40

50

бо

circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras : ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras : sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris hoc metuens, molemque et montes insuper altos inposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 'Aeole, namque tibi divom Pater atque hominum

rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnes ut tecum meritis pro talibus annos exigat et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: tuus, o regina, quid optes, explorare labor ; mihi iussa capessere

fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.'

haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem inpulit in latus: ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum. eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.

70

80

90

[ocr errors]

extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
talia voce refert: 'o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ?'
talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
franguntur remi; tum prora avertit et undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
tres Notus abreptas in saxa latentia torquet,
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,
dorsum inmane mari summo; tres Eurus ab alto
in brevia et Syrtes urguet-miserabile visu—
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit : excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
apparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda.

104 proram.

[ocr errors]

120

[ocr errors]
« PreviousContinue »