inter cunctantes cecidit moribunda ministros. 490 500 510 521 530 540 ad terramque fluit devexo pondere cervix. quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras invertisse graves? atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubres. tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris inparibus ductos alta ad donaria currus. ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montesque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. iam maris inmensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. ipsis est aër avibus non aequus, et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. praeterea iam nec mutari pabula refert quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. 550 saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert. balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini. iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo, donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam 549 cessare. 555 horrentes. 534 ipsi. 74 P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIB. III aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putres ; verum etiam, invisos si quis temptaret amictus, ardentes papulae atque inmundus olentia sudor membra sequebatur, nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat. 563 temptarat. 560 LIBER QUARTUS PROTINUS aërii mellis caelestia dona exsequar. hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum, magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus-nam pabula venti ferre domum prohibent-neque oves haedique petulci floribus insultent, aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti II pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres, et manibus Procne pectus signata cruentis ; omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam. at liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, 20 ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo, ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. in medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas 30 explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten 40 ungue fovens circum et raras superinice frondes. 50 quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt. hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator: aquas dulces et frondea semper tecta petunt. huc tu iussos adsperge sapores, 43 fodere. 58 hic. 45 e levi. 60 |