Page images
PDF
EPUB

debueram patriae poenas odiisque meorum: omnes per mortes animam sontem ipse dedissem. nunc vivo, neque adhuc homines lucemque relinquo: sed linquam.' ́ simul hoc dicens attollit in aegrum se femur, et, quamquam vis alto vulnere tardat, haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat

omnibus. adloquitur maerentem, et talibus infit: 860 'Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, viximus. aut hodie victor spolia illa cruenta et caput Aeneae referes, Lausique dolorum ultor eris mecum, aut, aperit si nulla viam vis, occumbes pariter. neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' dixit, et exceptus tergo consueta locavit membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina. sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens 870 uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor, et conscia virtus.] atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas adgnovit enim, laetusque precatur: 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo ! incipias conferre manum.'

[ocr errors]

tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
ille autem quid me erepto, saevissime, nato
terres? haec via sola fuit, qua perdere posses.
nec mortem horremus, nec divom parcimus ulli.
desine nam venio moriturus, et haec tibi porto
dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem ;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo.
ter circum adstantem laevos equitavit in orbes,
tela manu iaciens; ter secum Troïus heros
inmanem aerato circumfert tegmine silvam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
857 tardet. 883 fugitque.

880

vellere, et urguetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit, et inter 890 bellatoris equi cava tempora conicit hastam. tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras verberat, effusumque equitem super ipse secutus inplicat, eiectoque incumbit cernuus armo. clamore incendunt caelum Troësque Latinique. advolat Aeneas vaginaque eripit ensem,

et super haec: ubi nunc Mezentius acer, et illa effera vis animi ?' contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum, mentemque recepit: 'hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ? nullum in caede nefas ; nec sic ad proelia veni; 901 nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro : corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ; et me consortem nati concede sepulchro.' haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem, undantique animam diffundit in arma cruore.

898 et auras.

LIBER UNDECIMUS

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit. Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, Bellipotens; aptat rorantes sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae subligat, atque ensem collo suspendit eburnum. tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes : 'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, quod superest; haec sunt spolia, et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. arma parate animis, et spe praesumite bellum, ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, inpediat, segnisve metu sententia tardet. interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. ite,' ait, egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis

6

21 segnisque. 23 sub imo.

ΤΟ

20

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. XI

muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

325

sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum : corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque inmugit regia luctu. ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis : tene,' inquit, miserande puer, cum laeta veniret, invidit fortuna mihi, ne regna videres

30

40

nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ? non haec Euandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium, metuensque moneret acres esse viros, cum dura proelia gente.

et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit, cumulatque altaria donis ; nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore.

infelix, nati funus crudele videbis.

hi nostri reditus, exspectatique triumphi ?

haec mea magna fides ? at non, Euandre, pudendis vulneribus pulsum aspicies; nec sospite dirum optabis nato funus pater.

hei mihi, quantum

praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

imperat, et toto lectos ex agmine mittit

mille viros, qui supremum comitentur honorem,

60 ordine.

50

бо

intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno,
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt :
qualem virgineo demessum pollice florem,
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit; non iam mater alit tellus, viresque ministrat.

tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro.

harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit, arsurasque comas obnubit amictu ;
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat, et longo praedam iubet ordine duci.
addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.
vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas ;
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aevo confectus Acoetes,

71

80

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora ; sternitur et toto proiectus corpore terrac. ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. post bellator equus, positis insignibus, Aethon it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. hastam alii galeamque ferunt ; nam cetera Turnus victor habet. tum maesta phalanx Teucrique se

quuntur

Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. postquam omnis longe comitum processerat ordo, substitit, Aeneas, gemituque haec addidit alto: · nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli 93 Tyrrhenique duces. 95 edidit.

90

« PreviousContinue »