Page images
PDF
EPUB

fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor liquitur et piceum-nec respirare potestasflumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. tum demum praeceps saltu sese omnibus armis in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo accepit venientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.

[ocr errors]

LIBER DECIMUS

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnes castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos. considunt tectis bipatentibus; incipit ipse : 'caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro, tantumque animis certatis iniquis? abnueram bello Italiam concurrere Teucris. quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes inmittet apertas : tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. nunc sinite; et placidum laeti componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert:

10

20

o Pater, o hominum rerumque aeterna potestas! namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus ? cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur per medios insignis equis tumidusque secundo Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros. quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. numquamne levari 24 fossae.

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. X obsidione sines? muris iterum inminet hostis nascentis Troiae, nec non exercitus alter; atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. equidem credo, mea vulnera restant, et tua progenies mortalia demoror arma! si sine pace tua atque invito numine Troës Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio: sin tot responsa secuti,

299

30

40

quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam vertere iussa potest? aut cur nova condere fata ? quid repetam exustas Erycino in litore classes? quid tempestatum regem ventosque furentes Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim? nunc etiam Manes-haec intemptata manebat sors rerum-movet, et superis inmissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. nil super imperio moveor; speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis. si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae excidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis,

50

et, quamcumque viam dederit fortuna, sequatur : hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae. est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus : positis inglorius armis exigat hic aevum. magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam ; nihil urbibus inde obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes, totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt ? non satius, cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoënta redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus 48 procul pro sane.

35 iura.

61

da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno
acta furore gravi: 'quid me alta silentia cogis
rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divomque subegit
bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus; esto;

Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
num puero summam belli, num credere muros ?
Tyrrhenamve fidem aut gentes agitare quietas?
quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
nascentem, et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater :
quid, face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugó premere atque avertere praedas ?
quid, soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
tu potes Aenean manibus subducere Graium,
proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
et potes in totidem classem convertere Nymphas :
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est ?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

70

80

90

est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera : quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? nocne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis obiecit ? quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ? me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter? aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella? tum decuit metuisse tuis; nunc sera querellis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima 71 Tyrrhenamque.

cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos. tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, 100 infit; eo dicente deum domus alta silescit,

r;

et tremefacta solo tellus; silet arduus aether tum Zephyri posuere ; premit placida aequora

pontus:

accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit discordia finem : quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,

seu fatis Italum castra obsidione tenentur, sive errore malo Troiae monitisque sinistris. nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem. fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentes atraque voragine ripas adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum. hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis. at legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis nequiquam, et rara muros cinxere corona Asius Îmbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo, et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta. fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. hi iaculis, illi certant defendere saxis,

molirique ignem, nervoque aptare sagittas.

100 prima. 126 ab Ida.

[ocr errors]

120

130

« PreviousContinue »