Page images
PDF
EPUB

810

820

quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum. cui deinde subibit, otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et iam desueta triumphis agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. vis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti fascesque videre receptos ? consulis imperium hic primus saevasque secures accipiet, natosque pater, nova bella moventes, ad poenam pulchra pro libertate vocabit, infelix! utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque inmensa cupido. quin Decios Drusosque procul, saevumque securi aspice Torquatum, et referentem signa Camillum. illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc, et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois! ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires : tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo; proice tela manu, sanguis meus!

830

ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae. 840 quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem

827 prementur.

Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem? quo fessum rapitis, Fabii?

tu Maximus ille es,

unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio, et surgentia sidera dicent :
tu regere imperio populos, Romane, memento-
hae tibi erunt artes-pacisque inponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

850

860

sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes! hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' atque hic Aeneas, una namque ire videbat egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu : quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso! sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis : o nate, ingentem luctum ne quaere tuorum. ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos; nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno.

heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello dextera! non illi se quisquam inpune tulisset 852 paci codd. pacis Serv.

870

880

obvius armato, seu cum pedes iret in hostem, seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas ! tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere.' sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant. quae postquam Anchises natum per singula duxit, incenditque animum famae venientis amore, exin bella viro memorat, quae deinde gerenda, Laurentesque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis, portaque emittit eburna: ille viam secat ad naves, sociosque revisit; tum se ad Caietae recto fert litore portum. ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

890

900

LIBER SEPTIMUS

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
at pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenues percurrens pectine telas.
hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesepibus ursi
saevire, ac formae magnorum ululare luporum,

quos
induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

quae ne monstra pii paterentur talia Troës delati in portus, neu litora dira subirent, Neptunus ventis inplevit vela secundis,

atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto 4 signant. 13 nocturno in lumine.

10

20

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. VII

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

cum venti posuere, omnisque repente resedit
flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
verticibus rapidis et multa flavus harena,
in mare prorumpit; variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

231

30

40

nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam, et primae revocabo exordia pugnae. tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella, dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo ; maius opus moveo. rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor. filius huic fato divom prolesque virilis

nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est. sola domum et tantas servabat filia sedes, iam matura viro, iam plenis nubilis annis. multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam, multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,

50

60

« PreviousContinue »