Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VIRGILII VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM
LOCUPLETISSIMUM

ADIECIT

ALBERTUS FORBIGER

PARS III.

AENEIDOS L. VII - XII. CARMINA MINORA QUAE VULGO VIRGILIO ADSCRIBUNTUR

ET INDICEM RERUM IN COMMENTARIO EXPOSITARUM CONTINENS.

EDITIO TERTIA CORRECTA ET AUCTA.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS.

MDCCCLII.

297.

P. VIRGILII MARONIS

A ENE I S.

LIBER SEPTIMUS.

ARGUMENTUM.

,,Caietam, nutricem suam, Aeneas sepelit, locumque ipsum ab eius nomine Caietam appellat (1-4.). Inde Circes sedem praetervehitur (5—24.), secundoque vento ad Tiberis ostia defertur, adversoque flumine_subvectus in Laurentem agrum egreditur (25-36.). Digressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Troianorum adventus denuntiatus fuerat, facta (37— 106.), pergit narrare poëta aliud o'stentum comesarum mensarum; ubi quum ex Ascanii verbis Aeneas cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam, ad Latinum regem, qui eius tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendae locum peterent. Interea castra metatur (107-159.). Latinus, legatione benigne audita, praeter postulata Laviniam, filiam suam, quam et ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis externo viro tradere iussus fuerat, ultro Aeneae coniugem offert (160-285.). Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam pacem ab inferis evocat (286-340.); quae primum Amatam, Latini uxorem (341–405.), deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet (406-474), atque inde ad Troianorum iuventutem conversa, quae tum forte venationi operam dabat, mansuetum illis cervum obiicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis imprimis carum; quem quum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Troianos impetum faciunt (475-510.). Alecto ex superiore loco classicum canit. Cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus; qui quum in urbem mortui essent relati, Turnus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum iniuriamque manu vindicandam exstimulant (511-590.). Verum quum ille, et fatorum et foederis nuper cum Troianis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Iuno ipsa Belli portas aperit (591–622.). Turni auspicio ad bellum sequitur Mezentius una cum Lauso filio (623-654.), item Aventinus, Herculis ex Rhea filius (655-669.), Catillus et Coras Tiburtini, fratres (670677.), Camilla e Volscorum gente, virgo fortissima (803-817.), aliique complures, quorum inde a v. 678. ad finem libri recensus factus est." H.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »