Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

De Musica lib. v. Omnium quidem perceptio.'

De Philosophica Consolatione lib. v. Carmina qui quondam.'

In Geometricam Euclidis lib. III. Qui vero, mi Patriti.'

De Disciplina Scholarium, ut aliqui volunt, lib. 1. ‘Vestra.' Indignus est ille liber, qui tanto viro tribuatur, nec etiam docti hunc Boëthio tribuunt.

De Locis Rhetoricis lib. I.

De Prædicatione Potestatis lib. I.
Epistolarum ad Diversos lib. I.

Alia quoque nonnulla scripsisse dicitur: sed ad notitiam meam non venerunt. Moritur eodem anno, quo Symmachus Patricius, et Joannes Papa sub Anastasio Imperatore, jussu Theodorici Regis ad Ravennam post diuturnum exilium in carcere jugulatus, Anno Domini DXXIV. Indict. 2. et sub nomine Severini Catalogo Sanctorum insertus dicitur.'

II.

Julius Cæsar Scaliger, vir in Republica literaria celeberrimus, Boëthium sæpissime laudat: ut in Hypercritico, 'Boëthii Severini,' inquit, ingenium,' &c. [Vid. Præfat. Bertii sup. p. 29.] Hinc idem Scaliger de codem Boëthio canit, in Divis :

Divinæ enumeres ingentia semina mentis :

Dotibus accedant Curia, lingua, lares.

Haud satis est: appone polum, pars esse Boëthî
Cœperit at nondum munera tota capis.

III.

Lilius Gregorius Gyraldus, etiam inter doctos notissimus, Boëthium pariter summis laudibus extollit, de Poëtar. Histor. Dial. 5.Sed,' inquit, hujus ætatis alios afferamus, quos inter Boëthius Anicius Manlius Severinus, Romanus Patricius et exconsul, qui a nostris plerisque in Martyrum Catalogo ascribitur. Hic cum Symmacho, et

ipso Patricio, Boëthii, ut plerique omnes tradunt, socero, a Theodorico, Gothorum Rege, primum Ticinum relegati, deinde necati sunt, quod in libertatem populum Romanum viderentur velle vindicare. Fuit Boëthius, ut scitis, in omni disciplina egregie doctus, quod vobis liquido ex ejus monumentis constare potest. Sed quod ad præsentem materiam attinet, in pangendis versibus mira usus est facilitate. De illo plura colligere supervacaneum, quando ejus volumina nota sunt omnibus. Ejus certe ingenium ad eas artes, quæ supra literas sunt, mirum in modum celebratur ab ejus occisore Theodorico Rege.'

[ocr errors]

IV.

[ocr errors]

Magdeburgenses, Centuria 6. cap. 10. de Episcopis et doctoribus, Boëthius,' inquiunt, Anicius Manlius Severinus, Patricius et Consul, vir Græce et Latine doctissimus fuit, et multos in Philosophia aliisque disciplinis, tum soluta tum ligata oratione conscriptos, libros posteris reliquit."

V.

Justus Lipsius, qui, cum ob eximiam suam doctrinam, tum maxime ob ingenuum animi candorem, doctis pariter ac probis omnibus colitur, non solum laudat Boëthium in Civili sua Doctrina aliisque suis operibus, sed scribens ad Janum Bernartium cognatum suum, de Consolatione ab hoc illustrata et emendata, hos protulit Phaleucos:

En Boëthius ille, qui sophorum
In primis sophus esse gloriatur :
Qui doctum nimis, et satis disertum
Scriptum hoc edidit, omnium bonorum
Bonum judicio. Sed id tenebras
Ævo aut ingenio suopte habebat ;
Quas Bernartius ille, flos meorum
Belgarum, pepulit, facemque claram
A se prætulit: hanc sequere, quisquis
Doctrinæ sapientiæque cultor
Non audire, sed esse, concupiscis.

DECIMUM-SEPTIMUM SÆCULUM;

Nimirum ab anno 1600. ad hanc nostram ætatem 1679.†

Infinitior sim, si quæ hoc nostro sæculo in laudem Boëthii dicta sunt, hæc omnia recensendo enumerare velim; nullus enim est aut historiographus, aut theologus, qui de illustrissimo illo auctore non fuerit ornate et honorifice locutus. Consule, si placet, Baronium Annal. Ecclesiast. T. VII. ad an. 522. D. Petrum a sancto Romualdo in Thesauro Chronologico T. 11. ad an. 510. aliosque omnes historiographos vide reverendum Patrem Caussinum in libro quem inscripsit la Cour Sainte, ubi proponendo ideam viri quem vocat homme d'état, pluribus agit de nobilitate, de doctrina, de consiliis, de morte Boëthii. Lege etiam, si lubet, Gerardum Joannem Vossium de Poëtis Latinis cap. 5. Quibus,' inquit, 'temporibus in Oriente Zeno, posteaque Anastasius, in Italia Odoacer, et exinde Theodoricus rexit, claruit Anicius Manlius Boëthius Severinus, vir Latine et Græce doctissimus, in omni disciplinarum genere excellens, quoque Roma a Varronis temporibus non habuerit undecumque doctiorem. Quantum idem carmine valuerit, ostendunt libri quinque de Consolatione Philosophiæ, quos exul Ticini scripsit. Omnino nihil in poësi venustius habuit illud ævum, vel etiam quod proxime antecessit.'

[ocr errors]

Hæc Testimonia, scilicet, ex ed. Delph. desumta sunt.

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

DE CONSOLATIONE

PHILOSOPHIÆ

LIBER I.

[ocr errors]

METRUM I.

CARMINA qui quondam studio florente peregi,
Flebilis, heu, moestos cogor inire modos.

b

Ego, qui olim perfeci poëmata, dum studia mea florerent, heu, ipse afflictus

NOTE

Carmina] Carmen a canendo dictum: ut, sicut, auctore Vossio, a' genimen' est' germen,' sic a' canimen' sit' carmen,' n in r converso, quemadmodum in pluribus aliis. Hinc Carmen est stricta oratio, ex pluribus versibus composita, quam Poëtæ canere dicuntur: sicut Virgilius Eneida incipiens ait,' Arma virumque cano:' Carmen enim vocatur longius quoddam vatis opus: ut Epigramma; sic Catulli Epigrammata inscribuntur Carmina:' ut Ode; sic Odæ Horatii appellantur Carminum libri: ut quodlibet poëma; sic liber primus Lucretii ab eodem dicitur Carmen,' l. vI. 'Commemorate quod in primo quoque carmine claret.' At

[ocr errors]

unicus versus non solet appellari Carmen nisi forte hic, sententia inclusa, poëmati non impar videatur: sicut Virgilius 1. Æn. vs. 287. canit: 'Postibus adversis figo, et rem carmine signo: Eneas hæc de Danais victoribus arma.'

b Modos] Versus: modus enim generatim est mediocritas, quam ultra citraque non est rectum : quemadmodum docet Horatius, lib. 1. Serm. Sat. 1. 'Est modus in rebus: sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.' Hinc moderatus idem quod temperatus ; modestus, quasi modum servans; commodum, quasi cum modo. Si autem alicubi, maxime in sensu, medio

Ecce mihi laceræ dictant scribenda Camenæ,1¢

Et veris Elegid fletibus ora rigant.

compellor aggredi versus tristes. En Muse laceratæ suggerunt mihi, quæ oportet scribere; versusque flebiles aspergunt vultum meum lacrymis sinceris. Nullus

1 Camena scribendum monet Editor Delph. non Camænæ.-2 'Mss. et ed. NOTÆ

[ocr errors]

ex

critas servanda, præsertim vero in eo qui fit auribus, quarum judicium, anctore Tullio, est superbissimum : quo fit, ut Musica et Poësis, quæ in hoc saltem cognatæ dicuntur, quod eodem auditu percipiantur, in quibusdam'modis' versentur: 'in musicis,' inquit Tullius 1. de Or. 'numeri, et voces, et modi:' Horatius vero Carm. 1. II. Od. 1. vs. ult. 'Quæ re modos leviore plectro;' Od. 12. vs. 4. aptari citharæ modis:' 1. III. Od. 3. vs. ult. 'magna modis tenuare parvis:' Od. 9. vs. 10. ' dulces docta modos et citharæ sciens:' et de Arte Poët. 'Accessit numerisque modisque licentia major.' Propterea qui versus componit, hic Virgilio, Ovidio, Horatio, et ceteris dicitur 'modulari;' sicut Ciceroni II. de Nat. 'Tibiæ dicuntur modulate canentes' et fidiculæ numerose sonantes.' Sicut autem Carmen non dicitur, nisi de integro quodam poëmate, ita ' modus' non videtur dici, nisi de versibus, hujus operis partibus: unde Boëthius, qui verba hæc inter se opposuerat in duobus his primis versibus, 'peregi,' et cogor inire;' 'studio florente,' et' flebilis,' avτíoera continuans nunc opponit etiam 'Carmina,' et' modos mœstos;' sicque lectorem docet, qualis erat afflictus, quantumque mutatus a Boëthio sive seipso florente.

6

c Camena] Musæ, quæ dicuntur Camenæ,' non a cantu amœno, ut quidam aiunt, sed non secus ac Carmen, a canendo, ita ut prius dicerentur Carmenæ: quod nimirum,

Musis veluti inspirantibus, fiant Carmina sive Cantus; aut quod, inquit Festus, canant Musæ antiquorum laudes: quamobrem scribendum Camene, non Camana. Hæ autem Mu. sæ nunc perhibentur 'laceræ,' quod sortis Boëthianæ participes, illo florente florere, eodemque afflicto affligi, pannosæ etlaceris similes viderentur: antiquus enim erat afflictorum mos, vestes scindere: unde lib. Iob. cap. 1. vs. 20.tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua:' et lib. 1. Reg. cap. 4. vs. 12. 'Vir de Benjamin ex acie venit in Silo in die illa, scissa veste et conspersus pulvere caput.' Ipse Virgil. Æn. XII. vs. 609. 'Demittunt mentes it scissa veste Latinus, Conjugis attonitus fatis, urbisque ruina.' Hæ tandem Musæ dictare' dicuntur Boëthio' scribenda;' quod Poëtæ fingant, nihil a se sive ore sive scriptura emitti, nisi quod sibi fuerit, inspirantibus Musis, cognitum: quare hi magnum quoddam Carmen non solent aggredi, nisi ijsdem Musis invocatis: sic Homerus Iliad. B.: 'Dicite nunc,' inquit, 'mihi, Musæ, quæ domos cœlestes incolitis: vos enim Deæ estis, et adestis, et omnia novistis. Nos autem famam duntaxat accepimus; neque quicquam scimus:' sic Horatius Sat. 1. 1. Sat. 5. 'Musa, velim memores:' sic Virgil. Æn. vII. vs. 641. 'Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete.... Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis: Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.'

d Elegi] Versus flebiles sive misera

« PreviousContinue »