Page images
PDF
EPUB

NOTÆ VARIORUM

IN

BOETHII CONSOLATIONEM PHILOSOPHIÆ.

EX EDITIONE HACKIANA,

LUGD. BAT. 1671. 8vo.

NOTE VARIORUM

IN

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

CONSOLATIONEM PHILOSOPHIÆ.

LIBER I.

METR. 1. Anicii] Anicii, florentis jam olim reip. Ro. temporibus, clari atque illustres habiti sunt; L. enim Anicius Gallus Lucii filius, Marci nepos de Illyriis et eorum Rege Gentio triumphavit Proprætor an. Urb. DLXXXV. et L. Anicius Gallus Lucii fil. Lucii nepos Cons. fuit, collega Cor. Cethego an. Urb. DXCIII. Anicius Cerealis sub Nerone Cons. designatus. Ex ea familia primus ille Christianus senator Anicius Julianus: ex ea v. c. Probus sub Valentiniano præfectus prætorio; ejusque filii Anicius Hermogenian. Olybrius, Probinus, et Probus: ex ea Anicius Faustus, Anicius Maximus Boëtii ætate, omnes diversis temporibus Consules, cæterique plures, quos recensere singulos, operæ longioris esset. Nomen autem hoc, Boëtii præsertim sæculo, celebratum est,

ob Anicium illum Julianum, qui, quemadmodum Flavius Constantinus primus imperatorum, ita primus senatorum Romanorum Christianus fuit. Unde postea omnes fere imperatores Flavii, sicut et senatores Anicii, affectata primaria illa familia, cognominabantur; ut Romanorum Græcorumque fasti annotant et vetera monumenta loquuntur. Aniciorum, Proborum scilicet et Olybriorum, splendorem Secundinus ad D. Augustinum scribens notat, cum ait,

Ego namque fateor, non tali diligentia, nec tanta industria Anicianæ domus micare marmora, quanta tua scripta prælucent eloquentia:' quod et S. Gaudentius sermone de Machabæis confirmat. Anicios,' inquit apud Cassiodorum [Epist. XI. lib. x.] Rex Theodahadus, ' pene principibus pares ætas prisca progenuit.' 'Fa

[ocr errors]

miliam,' inquit paulo post [Epist. sequenti] 'toto orbe prædicatam.' Val linus.

Anicii Manlii Torquati] Phœbus Ecclesiasticæ historiæ Illustrissimus Baronius lucem dabit. Ann. vi. de Boëtio scribens: Nobilitate generis nulli secundus, prognatus nimirum ex antiqua Manlii Torquati familia, et eo qui Christianitate resplenduit Anicio gaudens atavo; adolescens Athenas, in quibus fuerant litteræ Philosophicæ restitutæ, petiit, ubi varia Philosophiæ pervestigans dogmata, Aristotelicis tandem sese totum addixit, toto illo decem et octo annorum curriculo, quibus est moratus Athenis: testatur id quidem ipse in libro quem edidit de disciplina scholarum, prope finem c. Iv.' Bernart.

Manlii Severini] Utramque familiam videtur sanguine aut affinitate attigisse. Illa, a primis etiam. Reip. temporibus clara et patricia, Consules et Dictatores tulit. Hæc, Boëtii præsertim ætate, duos Consules, patrem anno Christi CDLXI. filium anno CDLXXXII. Romanis dedit. Vallin.

Boëtii] Serius nomen istud apud Romanos notum, atque nisi me conjectura fallit, ex Oriente Latio donatum est. Postquam enim apud Bizantium imperii sedem constituere imperatores, Græcæ familiæ miscuere se Romanis; unde prout quæque illustres fama viros tulit, ita nepotibus aut in eam ascitis nomen dedit. Porro cum Boëtii (hæc enim fuit veterum olim lapidum vetustiorumque dehinc omnium codicum scriptura) seu Boëthii plures fuerint; ut aliorum, qui pene omnes Græci fuerunt, memoriam omittamus, nostros tantum, hoc est, Romanos, hoc veluti stemmate recensebimus, ut referatur fuisse.

I. Boëtius v. c. sub Valentiniano Præfectus Prætorio, in ejusdem pa

latio una cum Aëtio amico, anno Christi CDLIV. trucidatus, ut meminere Victor Tuneti, Marcellinus Comes, et Cassiodorus in Chronicis. Paull. Diaconus lib. xv. quisenatorem nobilissimum' vocat.

[ocr errors]

II. Anic. Manl. Flav. Boëtius, nostri pater, anno CDLXXXVII. Consul. Cujus Synodus Romæ eod. an. coacta mentionem facit. Eumque Onuphr. Panvinius in Fastis, nostri patrem fuisse existimat, licet illi non Flavii, sed Severini, prænomen adscribat. Nos quoque in hoc inclinamus, quod nimirum ab Ennodio Epist. 1. lib. VIII. Boëtio nostro fuisse dicatur vena purpurarum.' 'Prope inops,' inquit,‘ad scipionem adducitur suffragii Consularis, qui tantum de parentibus gloriatur. Tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia, et vena purpurarum.' Vena purpurarum, quia nempe pater, ut et multi alii majores, Consul fuerat: quia et mater fortasse illi ex Severinis Consularibus fuit. Sæpe enim ex avo materno sibi prænomen asciscebant. Porro 'venam' dixit Ennodius, hoe est, parentum sanguinem, eo sensu quo Focas Grammaticus, Virgilii patrem designavit his verbis, Quis non miracula rerum Hæc stupeat? Dives partus de paupere vena Emicuit.'

[ocr errors]

III. Anic. Manl. Severin. Boëtius Patricius primum, deinde Consul anno DX. postremo Magister Officiorum: summus utriusque Philosophiæ, ac Theologiæ, Mathematicarumque disciplinarum antistes. Quem multis elogiis, iisque clarissimis, idem ipse Rex Theodoricus ornavit, qui occidit: cujus mortem miraculis illustrem, is ipse, qui imperavit, flevit, ut Cassiodorus lib. 1. Variar. et Procopius lib. 1. Hist. Gothicæ auctores certissimi testantur. Quem celebrat Eunodius propinquus multis Epistolis. Cujus et meminere auctor Hist. Miscellæ lib. xv. Paull. Diaconus lib. XVII. Anastasius bib

« PreviousContinue »