GENERA metrorum quibus in libris de Consolatione Philosophiæ usus est Boëthius sunt sex et viginti. Metrum primum, Dicolon distrophon: constat enim heroico, et pentametro: quo bis utitur. 1. 1. Carmina qui quondam studio florente peregi, v. 1. Rupis Achæmeniæ scopulis, ubi versa sequentum Pectoribus figit spicula pugna fugax. II. Monocolon. Versus est dactylicus Alcmanius tetrameter hypercatalectus qui constat cæsura semiquinaria heroica, dactylo, et spondæo, sive trochæo: quo semel utitur. cus. 1. 2. Heu, quam præcipiti mersa profundo. III. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactyliSecundus Alcmanius dactylicus tetrameter acatalectus, qui quatuor dactylis componitur: interdum tamen, præterquam in quarta regione, spondæum admittit. Utitur hoc Metro semel. I. 3. Tunc me discussa liquerunt nocte tenebræ, IV. Monocolon. Versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus, constans spondæo, dactylo, et tribus trochæis : quo bis utitur. 1. 4. Quisquis composito serenus ævo. Hic vero in prima regione nonnunquam pro spondæo trochæum invenies. V. Monocolon. Versus est anapæsticus Pindaricus, dimeter acatalectus, constans anapæsto: recipit tamen spondæum et dactylum nonnunquam proceleusmaticum, sed rarius. Utitur hoc Carminis genere quinquies. 1. 5. O stelliferi conditor orbis. III. 2. Quantas rerum flectat habenas. v. 2. Puro clarum lumine Phoebum. v. 3. Quænam discors foedera rerum. Hoc Adonio finivit. VI. Monocolon. Versus est Glyconius choriambicus trimeter acatalectus. Constat spondæo, choriambo, et Pyrrhichio: quo quinquies utitur. I. 6. Cum Phobi radiis grave. Verum in hoc Carmine primus quisque pes fere trochæus est, excepto ultimo versu, in quo nonnulli tamen ulcere legunt. v. 4. Quondam porticus attulit. - VII. Monocolon. Versus est dactylicus Adonius dimeter catalecticus, constans dactylo et spondæo, sive trochæo. Semel hoc utitur. 1. 7. Nubibus atris. VIII. Monocolon. Versus est iambicus Hipponacteus trimeter acatalectus, qui scazon appellatur, quod in sexta regione spondæum vel trochæum habeat. Recipit imparibus locis iambum, tribrachyn, spondæum, dactylum, et anapæstum : paribus iambum, et tribrachyn apud comicos frequenter et anapæstum. Bis hoc utitur. : IX. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est Asclepiadeus choriambicus tetrameter acatalectus, constans spondæo, duobus choriambis, et Pyrrhichio. Secundus est dactylicus Pherecratius trimeter acatalectus, constans spondæo, vel anapæsto, dactylo, et spondæo. Hoc metro semel utitur. II. 2. Si quantas rapidis flatibus incitas X. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Sapphicus pentameter acatalectus, constans trochæo, spondæo, dactylo, et duobus trochæis. Secundus est Glyconius: cujus supra VI. Carminis genere meminimus. Hoc metro semel utitur. 11. 3. Cum polo Phœbus roseis quadrigis XI. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus Anacreontius dimeter catalecticus, constans tribus pedibus et syllaba: primo enim loco habet iambum vel spondæum, secundo iambum, tertio iambum vel spondæum. Secundus Pherecratius: de quo IX. Carminis genere diximus. Hoc metro semel utitur. XII. Monocolon. Versus est anapasticus Partheuiacus dimeter catalecticus. In prima et secunda regione anapæstum vel spondæum recipit, tertia solum anapæstum, postea superest syllaba. Hoc Carminis genere bis utitur. 11. 5. Felix nimium prior ætas. III. 5. Qui se volet esse potentem. XIII. Monocolon. Versus est dactylicus Sapphicus pentameter acatalectus de quo paulo ante X. Carminis genere memoraviHoc carmine bis utitur. mus. 11. 6. Novimus quantas dederit ruinas. Hoc Adonio terminavit. XIV. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus Archilochius senarius acatalectus, imparibus locis recipiens interdum anapæstum, in fine Pyrrhichium vel spondæum. Secundus XVIII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Alcmanius trimeter hypercatalecticus, constans tribus pedibus heroici versus, et syllaba: ita tamen, ut non sit ex meris spondæis. Secundus est Pherecratius, de quo supra IX. Carminis genere memoravimus. Hoc metro semel utitur. III. 6. Omne hominum genus in terris w XIX. Monocolon. Versus est iambicus Anacreontius dimeter catalecticus: qui constat ex anapæsto, duobus iambis, et syllaba. Hoc semel utitur. III. 7. Habet omnis hoc voluptas. XX. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est Asclepiadeus: de quo IX. Carminis genere diximus. Secundus est jam est iambicus Archilochius dimeter acatalectus. Hoc metro semel utitur. 11. 7. Quicumque solam mente præcipiti petit, XV. Monocolon. Versus est dactylicus Ithyphallicus tetrameter acatalectus, constans tribus dactylis, et Pyrrhichio: quo semel utitur. III. 1. Qui serere ingenuum volet agrum. w w w XVI. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus senarius acatalectus: de quo XIII. Carminis genere diximus. Secundus est elegiacus pentameter. Hoc metro semel utitur. III. 3. Quamvis fluente dives auri gurgite Non expleturas cogit avarus opes. XVII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus. Hic iambum pro spondæo in prima sede positum reperies. Secundus est Archilochius, vel, ut aliis placet, Alcmanius tetrameter acatalectus, constans duobus dactylis et totidem trochæis: quo metro semel utitur. III. 4. Quamvis se Tyrio superbus ostro w bicus Archilochius dimeter catalecticus: cujus XIV. metri genere meminimus. Hoc Carmine semel utitur. III. 8. Eheu, quam miseros tramite devio w XXI. Monocolon. Versus est heroicus hexameter: quo semel utitur. III. 9. O qui perpetua mundum ratione gubernas. XXII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Alcmanius tetrameter acatalecticus; cujus III. metri genere mentionem fecimus. Secundus est iambicus Archilochius dimeter acatalectus de quo supra XIV. Carminis genere diximus. Hoc metro semel utitur. IV. 1. Sunt etenim pennæ volucres mihi, w XXIII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est trochaicus Alemanius dimeter acatalectus. Recipit locis imparibus trochæum, tribrachyn, nonnunquam dactylum: paribus vero cum supradictos, tum etiam spondæum et anapæstum. Secundus Pherecratius cujus ante IX. Carminis genere meminimus. Hoc metro semel utitur. IV. 2. Quos vides sedere celso XXIV. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus: de quo supra XVII. metri genere diximus. Secundus est elegiacus. Hoc metro semel utitur. IV. 4. Quid tantos juvat excitare motus, ~ -w XXV. Dicolon distrophon. Primus versus mistus videtur ex Sapphico et Alcmanio, constans trochæo, spondæo, vel dactylo cum syllaba, dactylo, et spondæo, vel trochæo. Secundus est Alcaicus tetrameter iambicus, constans ex penthemimere iambica, dactylo, et spondæo. Quid si hunc dixerimus compositum ex Alcaico dimidiato, et dimidiato Alcmanio? Hoc carminis genere semel utitur. |