Page images
PDF
EPUB

plus experiri in se divinitatis; eoque communem vitæ ordinem egressos, majora dicere, facere, videre, cogitare, quam in omni vita acta fecerint; quæ res ingens momentum habet ad probandam immortalitatem animorum. Boëthius igitur in carcere animum suum a rebus aliis omnibus abductum revocavit ad considerationem beatitudinis; scripsitque Consolationem istam verbis sententiisque ita numerosam, ut nihil possit concipi elegantius.

Accipe Julii Cæsaris Scaligeri judicium, ex ipsius Hypercritico: 'Boëthii Severini ingenium, eruditio, ars, sapientia facile provocat omnes auctores, sive illi Græci sint, sive Latini. Sæculi barbaria ejus Oratio soluta deterior invenitur: at quæ libuit ludere in poësi, divina sane sunt: nihil illis cultius, nihil gravius: neque densitas sententiarum, venerem, neque acumen abstulit candorem. Equidem censeo, paucos cum illo comparari posse. Valla docet eum Latine loqui: at Vallam Boëthius bene sapere.'

Forma libri est Dialogistica, non μovoρóowπos: et in Dialogo ipso non interloquuntur nudæ personæ, sed intercedit sæpe ipse Boëthius, narrans multa, et filo orationis suæ consuens atque contexens ea quæ a se, quæque a Philosophia disseruntur. Dictio est varia, modo soluta, modo pedibus astricta; ipse Prosam vocat, et Metrum.

Libri sunt quinque. Primus habet querelam et lamentationem Boëthii, ex collatione status prioris cum præsente.

II. Secundo libro applicat Philosophia leviora quædam fomenta, docetque, injuste Boëthium de fortuna queri.

III. Tertius liber certiora continet adversus animi ægritudinem remedia, et rejecta falsæ felicitatis specie, veram beatitudinem ostendit.

IV. Quartus docet, omnes malos infelices et imbecillos esse, bonos vero semper beatos et potentes, Deo cuncta regente. Hic agitur de Providentia et Fato; doceturque, nullam esse fortunam malam.

V. Quintus est de Casu, de Libertate arbitrii, et Concordia libertatis cum præscientia divina.

Quibus si sextus accessisset de vita æterna, in quo ostendisset, ad vitam illam contendentibus ferenda esse multa adversa, exemplo Christi, Prophetarum, Apostolorum, haberemus plenam et consummatam adversus omnia hujus vitæ mala Consolationem.

Habes, Nobilissime Juvenis, ea quæ ad aureolum hunc Boëthii libellum præmittenda duxi. Hæc autem sub tuo nomine publice conspici volui, ut extaret aliquod mei in te affectus, amicitiæque ab utroque avo, patreque insuper, et patruo, viris omni sæculorum memoria dignissimis, ad te usque cum vero cultu derivatæ, testimonium. Si jam hæc usui non sunt, proderunt forte olim. Non debet autem te offendere quod partes docendi Boëthius tribuat Philosophiæ; neque enim vel alienum est a Philosophiæ munere tractare res divinas; vel proprium cjus tractare tantum res profanas. Omnis veri consideratio pertinet ad Philosophum. Philosophatur Physicus de rebus naturalibus; Ethicus de moribus; Mathematicus de quantitatibus; Metaphysicus de supernaturalibus; Theologus de rebus divinis. Nulla veri consideratio a Philosopho aliena, nulla non ejus propria est. .Philosophatur Paulus, philosophantur Prophetæ : ipse ctiam Dominus noster in divinis suis et salutaribus concionibus philosophatur.

Quæ cum ita sint, cogita, Philosophiam nostram, dum adversus animi ægritudinem remedia proponit, proprio suo fungi munere; et Boëthium nostrum æstima vel propter se, vel propter me, vel propter remedia adversus ancipites humanæ vitæ casus. Vale.

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

VITA,

JUL. MARTIANO ROTA

SCRIPTORE.

ANICIUS SEVERINUS BOETHIUS, Romanus, et nobilitate majorum, et animi dotibus clarus, in ea tempora incidit quibus Italia a Barbaris oppressa tenebatur. Natus est enim non ita multis post annis quam ab Alarico Roma caperetur, floruitque Theodorici Regis tempestate. Theodoricus hic, a Zenone cum ingentibus copiis missus, ereptam Odoacri Italiam sibi vendicaverat; Ravennæque regni sede locata, cuncta pro libidine administrabat: quod videns Boëthius honestis disciplinis animum applicuit, id sibi tantum superesse intelligens quod homine libero dignum foret. Eruditus itaque Græcis et Latinis literis ab adolescentia cum esset, quædam primum ex Euclide transtulit, atque ita transtulit, ut et dimetiendi rationes, et alia quædam de suo adjungeret; ac quod nondum Aristotelis ætate repertum fuerat, æquale circulo quadratum astruere docuerit. Arithmeticam postea, Nicomachum, non ut interpres, secutus, sed suo usus judicio, Latinis verbis reddidit. Et inde Musicam, perplexam et involutam disciplinam, ex optimis quibusque collegit: qua in re et Aristoxeni copiam, et Pythagoræ judicium expressit. Extat Theodorici Regis

ad Boëthium Epistola, quæ et Ptolemæi Syntaxin, et Archimedis Mechanicen ab eo Latinitate donatam affirmat. Verum præludia hæc fuisse crediderim eorum quæ vir tantus mente agitabat. Philosophiam enim Latinis literis illustrare constituerat, non ut Varro Stoicam, nec ut Tullius Academicam, sed eam quæ ceteras obscuravit, ab Aristotele invectam, et a tot præstantibus ingenio viris, ætate tam longa celebratam. Id ipse his verbis significat: 'Ego omne,' &c. [Vid. Bertii Præf. sup. p. 16.] Igitur Porphyrium, quem Victorinus Apher compendio transtulerat, explanavit, et eundem a se mox interpretatum novis rursum expositionibus illustravit. Prædicamentis manum admoverat, cum ecce Consul Romæ creatur: hoc ipse suis verbis significat: 'Etsi nos curæ,' &c. [Vid. Bertii Præf. sup. p. 15.] Hæc ille. Ex quibus illud etiam falsum esse convincitur quod aliqui memoriæ prodiderunt, Boëthium omnia, non pleraque, relegatum scripsisse. Ad consulatum autem juvenis pervenit favore principum civitatis: puerum enim a patre relictum curandum susceperant, quod et antiqua Manlii Torquati familia prognatum scirent, et novam Anicii proavi indolem perspectam in ipso haberent. Primo ejus consulatu, Rex Hunnorum et Italiæ, Odoacer, Phoeba Rugorum duce victo captoque potitus est, sicuti Cassiodorus tradit; qui bis solum, cum Symmacho semel, ipsum in Consulibus nominat. Non solum autem dignitatem hanc ipse adeptus est, sed duos etiam filios suos, quod nunquam antea contigerat, Consules eodem tempore vidit, Patricium et Hypatium. Anno illo Boëthius in curia Theodoricum tum primum Romam accersitum, S. P. Q. R. nomine, magna facundia laudavit, et in circo duorum Consulum medius triumphale convivium multitudini exhibuit. Collegam in ultimo consulatu Symmachum socerum habuit; cum quo magistratum ita gessit, ut commune bonum privatis amicitiis præferret. Accidit ut Paullini consularis opes regii satellites appeterent: hominem ingenue tutatus est. Albinum falso Cyprianus accusavit: innocentem consularem virum ostendit. Acerba fames Campaniam urgebat, et acerbiorem coëmtionem

Tyranni procuratores indixerant: eam exigi Consul non sustinuit. Triguillam quoque regiæ domus præpositum multoties ab injuria dejecit, et Conigastum fortunas optimi cujusque insectantem compescuit. Hisce rebus factum est ut Regis indignationem incurreret, perditorumque delationibus in exilium pelleretur. Accusationis summa hæc fuit: Quod senatum læsæ majestatis accusaturum prohibuerit; quod ad Anastasium imperatorem literas miserit de recuperanda libertate. Delatores, perditis moribus homines tres extiterunt; Gaudentius et Opilio, tunc ob innumeras fraudes exilio damnati, Basiliusque, pridem a procuratione domus regiæ dejectus, obæratusque plurimum. Purgasset facile Severinus objecta crimina, si coram delatores arguendi facultas sibi a Theodorico data fuisset. Sed vel iratus oblatam sibi ultionis occasionem amittere, vel improbus a se excitatam calumniam dissolvere noluit. Absens itaque vir, et innocens, et grandis natu Boëthius, malorum conspiratione relegatus est; nec a bonis in patria retentus, Ticinum secessit, urbem in Insubribus positam, et sibi a tyranno præscriptam. In quam simul atque venit, quo posteris etiam innocentiam suam cognitam faceret, pulcherrimum illud de Consolatione volumen, Ciceronem imitatus, conscripsit. Nam sicut ille, quo filiæ desiderium levaret, de Animorum Immortalitate disceptans, Tulliam supervivere monstrat: ita Severinus de falso et vero Bono, deque Providentia disputat, et omnia voluntate divina mortalibus evenire declarat. Verum in eo opere Cicero carmen non attigit. Boëthius utramque orationem admiscet, atque ita admiscet, ut facile unicuique ostendat, ingenium sibi, quicquid tentasset, nunquam defuisse. Sed quid naturali Philosophia difficilius? quid Dialectica spinosius ? at utramque disciplinam sic oratione sua pervagatus est, ut abditissima quæque cuivis promta reddiderit. Neque vero selectum unum aliquod argumentum oratione consectatus est, sed Philosophiæ penetralia ingressus, ea Latinis hominibus primus reseravit quæ princeps Aristoteles de industria pluribus occultaverat. Qua in re optimos quosque consuDelph. et Var. Clas.

Boëth.

C

« PreviousContinue »