Page images
PDF
EPUB

Hic clausit membris animos P

Celsa sede petitos.

Mortales igitur cunctos

Edit nobile germen.18 q

Quid genus, et proavos strepitis?

Si primordia vestra,

Auctoremque Deum spectes,

Nullus degener extat,

Ni vitiis pejora fovens

Proprium deserat ortum.

10

15

astra cœlo. Hic inclusit corporibus humanis mentes ortas ex loco sublimi. Nobile ergo semen emittit omnes homines. Quare jactatis originem Majoresque vestros, Mortales? si consideretis vestrum principium et vestrum conditorem Deum, nemo ante degenerat, quam peccando recedat a Deo suo principio.

www

18 Edit, nobile germen] Ita lego, ut sit appositio.' Sitzm. sic etiam ed. Hack.

NOTE

P Hic clausit membris animos] III. Idem homo a Deo tanquam a patre oritur etiam ratione mentis, quippe quæ, cum hujus nulla sit, nisi exterior causa, judicio philosophorum creatur: solius autem Dei est creare: hinc Philosophia nunc dicit‘animos celsa sede petitos.' Neque vero corpus et mens humana a Deo solum creantur, sed a Deo veluti a causa generali mutuo conjunguntur: quærenti enim cur mens humana aliquando et aliquamdiu cum corpore humano conjungatur, nulla alia generalis afferri potest causa, nisi voluntas Dei, qui omnia quæcumque voluit, fecit in cœlo et in terra.' Psal. 113. Hinc Deus, judicio Philosophiæ,

[ocr errors][merged small]

55. inducit Lachesim sic loquentem: 'O maxime noctis Arbiter, umbrarumque potens, cui nostra laborant Stamina; qui finem cunctis et semina præbes, Nascendique vices alterna morte rependis; Qui vitam letumque regis: nam quicquid ubique Gignit materies, hoc te donante creatur, Debeturque tibi, certisque ambagibus ævi Rursus corporeos animæ mittuntur in artus.'

9 Mortales cunctos Edit nobile ger men] Quod germen sit et præeuntis effectum, et subeuntis causa corporis, idcirco video duplicem esse hujus textus interpretationem, Prima est Theodori Sitzmanni, qui arbitratus germen hic significare sobolem, ait nobile germen esse appositionem, ut significetur Deus, de quo in superioribus versibus agitur, edere 'cunctos mortales,' qui mortales sunt' nobile germen,' quod potest confirmari ex eo quod 'germen,' quasi' genimen,' dicatur id quod ex semine 'genitur.' Altera est aliorum, qui, pu

NOTE

tantes germen hic significare principium, dicunt esse syntaxim, quam Grammatici dicunt Nominativi et verbi,' ut significetur nobilis origo mortalium: quod potest confirmari etiam ex eo quod ' germen' quasi 'gerimen' dicatur, quod sobolem gerit: sed quicquid sit de utraque hac nominis hujus interpretatione, posterior sententia nobis videtur rectius et concludi ex dictis, et statui pro principio statim dicendorum. Quasi dixerit Philosophia: Cum homines omnes, cum ratione corporis mentis

que, tum etiam ratione mutuæ harum partium conjunctionis, a Deo oriantur, propterea homines omnes a nobilissimo parente oriuntur : quare iidem homines, contemtis genere et proavis terrestribus, nobilissimi sunt, nisi 'vitiis proprium deserant ortum.' Falsa ergo assumtione falluntur, qui quam summi boni naturaliter norunt appetuntque nobilitatem, hanc in sola Majorum mortalium nobilium serie versari putant. Supersunt voluptates corporis.

[ocr errors]

PROSA VII.

QUID autem de corporis voluptatibus loquar? quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero pœnitenti æ Quantos illæ morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quendam fructum nequitiæ, fruentium solent referre corporibus ! quarum motus quid habeat jucunditatis,

w Appetitio. * Angoris. y Usus. z Voluptates.

NOTE

Quid autem de corporis voluptatibus] Voluptas est cogitatio, cujus mens conscia, jucunditate quadam perfunditur: 'in eo enim,' inquit Tullius II. de Fin. 'voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quæ sensum aliquem moveat, jucunditas.' Quare quod mens nostra et effectum Dei, et forma nostri corporis, jucundam cogitationem habere possit dupliciter; primum quidem ab ipso Deo, a quo et propter quem condita est, deinde a corpore, cum quo conjungitur; propterea voluptas duplicis est generis. Una animi, de qua hic non agi

tur: altera corporis, in qua rationem summi boni non versari sic Philosophia videtur probare. Hæc corporis voluptas vel lege prohibetur, vel non. Si lege prohibeatur, et desideriis antecedentibus, et doloribus consequentibus ita circumfunditur, ut plus amari quam jucundi admistum habeat. Si vero lege permittatur, bujus fructus liberi parentibus sæpe adeo sunt infensi, ut carens liberis suo videatur infortunio felix: quæ omnia seorsum nunc exponentur.

• Quarum appetentia] 1. Agitur de illicita corporis voluptate, cujus futuræ concipitur appetentia :' ' du

a

ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget. Quæ si beatos explicare possunt, nihil causæ est quin pecudes quoque beatæ esse dicantur; quarum omnis ad explendam corporalem lacunam 19 festinat intentio. Honestissima quidem conjugis" foret liberorumque jucunditas; sed nimis e natura dictum est, nescio quem filios invenisse tortores: quorum quam sit mordax quæcumque conditio, neque alias expertum te, neque nunc anxium necesse est admo

Indigentiam. c Experientia rerum naturalium nimis d Quorum liberorum conditio quantas excitet in parentibus curas.

a Demonstrare. probat.

19 Sic omnes libri.

NOTE

plex enim,' inquit Tullius 1. Offic. est animorum vis atque natura. Una pars in appetitu posita est, quæ est Spun Græce, quæ hominem huc atque illuc rapit. Altera in ratione, quæ docet et explanat quid faciendum fugiendumque.' Illa autem voluptatis illicitæ appetentia' plus mali admistum habet quam boni: quoniam 'plena est anxietatis,' illius nimirum cogitationis, qua mens veluti compressa angitur: sicut ejusdem satietas pœnitentiæ.' Pœnitentia enim, a pœnitendo dicta, est cogitatio mentis, ea quæ suo consilio et voluntate facta sunt dolentis: quæ quidem tristis cogitatio individua est voluptatis illicitæ comes, quod Deus tum hominem de peccato commisso moneat. Neque vero in sola mente versantur pœnitendi hujus voluptatis fructus; sed in corpus etiam diffunduntur: hinc morbi, dolores, mortes, et cetera id genus.

* Nihil causæ est quin pecudes] Præterea beari ita videtur proprium hominis, ut nemo putet beatitudinem versari in eo quod bestiis etiam convenire potest: vacare autem iis unde voluptates corporis nascuntur, homi

ni et pecudibus commune est, quandoquidem huc omnes pecudum motus videntur tendere, ut satisfaciant corpori; quod idcirco nunc appellatur 'lacuna,' quia, quemadmodum lacuna aquam continet, sic corpus nihil aliud sit, quam plurimum vas suum quodlibet liquorem continens. Nisi dicas' lacunam' hic esse indigentiam, ut apud Tullium Iv. in Verr. 'ut illam lacunam rei familiaris explerent.'

u Honestissima quidem conjugis, &c.] II. Agitur de licita corporis voluptate, nimirum conjugii: hæc autem 'honestissima' dicitur, quatenus voluntate divina, quæ est prima morum regula, capitur: 'pertinet quippe ad virtutis officium,' inquit S. Aug. 1. XIX. de Civ. D. cap. 1. ' et vivere patriæ, et propter patriam filios procreare; quorum neutrum fieri potest sine corporis voluptate.' Illa tamen voluptas sæpius etiam tristifica est: quandoquidem liberi non raro sunt parentum tortores;' si non quod spectat corpus; quemadmodum aiunt Edipum orta inter Phocenses seditione ignarum occidisse patrem Laium Thebanorum Regem, qui tumul

nere. In quo Euripidis mei sententiam probo,' qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Voluptas omnis id obtinet, quod pungit aculeis eos, qui huic indulgent, et similis apibus abeuntibus, postquam emisit mella jucunda, evolat, et dente tenaciori lacerat pectora, quæ tetigit.

NOTE

tim vero observabis hæc verba : 'ferit icta corda: his quippe et modus, quo aculeus corpora, et modus, quo voluptas corporea mentem pungit, optime videtur significari: sicut enim illic continuato motu apis carnem; ita hic continuata cogitatione voluptas mentem, repetitis veluti ictibus, videtur lancinare: unde ut prior motus corporis, sic posterior cogitatio mentis haberi potest. Quamobrem fallitur, quisquis, præcipitatione et præjudicio assumens, putat summum bonum versari in voluptate

Pulcherrima hæc allegoria, in qua similitudinem habes cum translatione conjunctam: nam et voluptates apibus similes perhibentur, et voces apibus propriæ transferuntur ad voluptates: quemadmodum Ciceroni pro Mur. 'major' dicitur 'Comitiorum quam Euripi inconstantia.' Voluptates, inquam, apibus dicuntur similes in hoc, quod sicut apes sic voluptates jucunditatem et tristitiam eidem homini afferant. Voces vero apibus propriæ, videlicet 'stimulis,' 'volantum,' 'grata mella,'' tenaci morsu,' transferuntur ad voluptates: præser- corporis.

PROSA VIII.

NIHIL igitur dubium est, quin hæ ad beatitudinem viæ devia quædam sint, nec perducere eo quenquam' valeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis vero implicita malis sint, brevissime monstrabo. Quid enim? pecuniamne congregare conaberis? sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? danti supplicabis: et qui præire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. Potentiamne desideras? subjectorum insidiis obnoxius, periculis subjacebis. Gloriam petis?3 sed per aspera quæque distractus, securus esse desistis.4 Voluptariam vitam degas: sed quis non spernat atque abjiciat vilissimæ fragilissimæque rei corporis servitium? 5 Jam vero qui bona præ se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantes mole, tauros robore superare poteritis? num tigres velocitate præibitis? Respicite cœli spatium, firmitudinem, celeritatem, et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem cœlum non his potius est, quam sua, qua regitur, ratione* mirandum. Formæ vero nitor ut rapidus est, ut velox, et vernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si, ut Aristoteles ait,* lynceis oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne, introspectis visceribus,

f Aberrantes.

Cujusmodi est corpus. k Liber ille Aristotelis nunc videtur desiderari.

h Arte.

6

i Vernorum.

20 Via devia edd. Delph. et Hack.-1 Quenquam eo edd. eædem.-2' Quamvis vero implicita malis sint] Tenebras tibi has illuminavi literula mutata ex scriptis: Quantis vero implicita.' Bernart. Sitzm.-3 Uterque Thuan. et Reg. gloriam petas.-4 Ms. Rittersh. securus esse desistes.-5 Corporis servum omnes veteres et recentiores libri.—6 Elephantos Delph. et Hack.—7 Redi

W

NOTE

Lynceis oculis] Lynceis oculis videre, Lynceo perspicacior: proverbium est ex eo, ut arbitramur, ortum, quod Lynceus primus feratur reperiisse fodinas metallorum, æris, ar

genti, et auri: hinc enim fabulati sunt Lynceum usque adeo fuisse perspicacem, ut etiam terram ipsam oculorum acie penetraret, quæque apud Inferos fierent, pervideret. Quis

« PreviousContinue »