Page images
PDF
EPUB

Nec victa libidine colla *
Fœdis summittat habenis.
Etenim licet Indica longe

z

Tellus tua jura tremiscat,13 2
Et serviat ultima Thule; a

Tamen atras pellere curas,b

5

jiciat se voluptati superatum imperiis turpibus. Nam quamvis India procul dissita metuat tuam ditionem, et Thule ultima imperii Romani insula pareat tibi; nihil

13 Mss. Rittersh. timescat.

NOTE

nihil possit in nostrum corpus, nisi ope spirituum illorum: at quod iidem spiritus, iter tritum facto agmine subire contendentes, instar ferarum difficilius regi et veluti mansuefieri possint ; idcirco nunc dicuntur 'feroces,' ita ut ipsorum moderamen majus sit fortitudinis et potentiæ argu

mentum.

Nec victa libidine colla] Similitudo desumta ex captivis, qui colla catenis vincta solent gerere: quamobrem colla hic intelliguntur et de mente et de corpore, libidine sive mala voluntate victis: libido quippe generatim est mala voluntas, quasi mens malo libitu a recta via deflectens labatur. 'Omne, quod male libet, libido est,' inquit S. August. 1. IV. Hypogn.

y Indica... Tellus] India, ab Indo flumine sic dicta. Est autem vasta terrarum regio Asiam ad Ortum terminans; quamobrem hic accipitur pro Ortu.

z Tua jura tremiscat] Jus,' sicut docet Sanctius, prima sua significatione signat olera aut pultem: sed quia in conviviis pares unicuique partes dabantur, ideo 'jus' translatum ad significandum quod cuique suum est: ex quo societas hominum instituta ad reddendum unicuique quod suum est, 'jus' forense dicitur; ita ut ho

mo dicatur vocari in 'jus.' Quoniam vero principes præsertim a Deo constituti sunt, ut populi suum quique haberent, propterea principum voluntas et edictum appellatur 'jus,' et ad hujus similitudinem aliæ leges 'jura' dicuntur: hinc 'jura' hic eujuslibet potentis jussa sunt.

a Serviat ultima Thule] Thule insula terrarum, quas Romani olim noverint, ultima, et maxime Septemtrionalis versus Occidentem: unde hic notat Occasum. Vulgo dicitur Islandia. De hac regione loquitur Virgil. 1. Georg. vs. 29. 'An Deus immensi venias maris: ae tua nautæ Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule.' b Atras pellere curas] Cura atra' nunc vocatur prædicta libido. Est quidem libido cura, quod mens libidine præsertim saucia uratur; unde Virg. IV. Æneid. vs. 1. At regina gravi jam dudum saucia cura, Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.' At eadem libido est cura atra sive damnosa: nam apud antiquos candor boni, nigror mali ominis est: unde Æthiopis occursus infortunium credebatur portendere : hinc melancholia, quæ pluribus malis effectibus infamis est, atra bilis' appellatur: prædicta autem libido non solum corpori, sed etiam menti est damnosa.

Miserasque fugare querelas

C

Non posse, potentia non est.d

10

ominus non eris potens, quamdiu non poteris removere libidinem funestam et repellere querimonias miseras.

NOTE

c Miserasque fugare querelas] Querelæ nunc dicuntur miseræ et a causa et ab effectu, quod a miseriis ortæ producant novas miserias.

d Non posse, potentia non est] Mens

enim ex eo solum potens est, quod sui domina perturbationibus moderetur quod nisi præstent Reges Regumque familiares, falso assumunt, se esse felices. Sequitur gloria,

e

PROSA VI.

GLORIA vero quam fallax sæpe, quam turpis est! Unde non injuria Tragicus exclamat : "Ω δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν, Οὐδὲν γεγῶσι, βίοτον ὤγκωσας μέγαν. Plures enim magnum sæpe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt: quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso prædicantur,

P Euripides in Andromacha. nullius meriti magnam vitam.

O gloria, gloria, fecisti millibus mortalium

NOTÆ

Gloria] Gloria est honos cum laude pervagatus alienorum meritorum. Primum quidem gloria est honos: videlicet judicium significatum de excellentia alterius: 'summa enim et 'perfecta gloria,' inquit Tullius 11. Offic. constat ex tribus his, si diligit multitudo, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore nos dignos putat:' quamobrem Metro I. vs. 7. primi libri diximus honorem esse genus gloriæ: vide sis. Deinde ea. dem gloria est honos cum laude conjunctus: nam gloria,' inquit Cic. III. Tusc.est consentiens laus honorum, incorrupta vox bene judicantium de excellente virtute.' Atque in hoc gloria differt ab honore sim

[ocr errors]

pliciter dicto, qui non est semper cum ista laude conjunctus. Postremo honor ille, qui dicitur gloria, debet esse cum laude pervagatus, ita ut etiam ad optimates pervenerit: in quo gloria differt a fama, quæ vulgi solius esse potest. Hinc gloria alia est falsa, quæ est dissentanea, alia vera, quæ consentanea est meritis sive propriis sive externis ejus, qui prædicatur. Atqui neque falsa neque vera gloria, sive hæc propriis sive externis tuis meritis fundetur, rationem habet summi boni: sicut seorsum probandum est.

Quam fallax sæpe] 1. Agitur de gloria falsa: hæc autem, quod meritis sit dissentanea, tantum abest ut

h

suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quæ si etiam meritis conquisitæ sint, quid tamen sapientis adjecerint conscientiæ, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiæ veritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen, pulchrum videtur; consequens est ut foedum non extendisse judicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu æstimas gloriosum,14 proxima parte 15 terrarum videatur inglorius. Inter hæc vero popularem gratiam 16 ne commemoratione quidem dignam puto, quæ nec judicio provenit, nec unquam firma perdurat. Jam vero quam sit inane, quam futile" nobilitatis nomen, quis non videat? quæ si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas, quædam de meritis veniens laus parentum. Quod si claritudinem prædicatio facit, illi sint clari necesse est qui prædicantur. Quare splendidum te, r Vulgi.

[ocr errors]

• Inhonoratus.

Vulgi.

u Leve.

Nobilitas.

14 Uterque Thuan. Reg. Vict. secundus, et Ms. Rittersh. æstimas esse gloriosum.-15 Pro maxima parte: Hactenus editi et uterque Thuan. habebant, proxima: sed lectionem codicis Victorini secundi et Regii sequi maluit Vallinus, ut e quibus hauriretur sensus præstantior.' Editor Delph. Pro maxima exhibent Delph. et Hack.-16 Ms. Rittersh. gloriam.

NOTE

habeat rationem summi boni, ut potius sit error, adeoque malum; unde 'non injuria' Poëta Tragicus,' scili cet Euripides, ab Archelao Macedo num Rege summo in honore habitus, in Andromacha cecinit: Ω δόξα, δόξα, &c. hoc est, O gloria, gloria, fecisti millibus mortalium nullius meriti magnam vitam.'

8 Que si etiam meritis] 11. Agitur de gloria vera meritis propriis fundata, quæ idcirco non habet rationem summi boni, quod hæc, utpote extra eum qui honoratur, nihil boni adjiciat menti sive conscientiæ sapientis; qui tamen, utpote peritus suæ mentis, nihil sibi esse bonum existimat, nisi quod in sua mente fuerit, et cujus

eadem mens sit conscia,

h Quod si hoc ipsum propagasse nomen, pulchrum videtur] At demus, quod tamen non est, inquit Philosophia, ipsi etiam sapienti videri bonum, et extrinsecus laudari et intrinsecus magni fieri a populis, necesse erit, secundum legem contrariorum, non laudari et non magni fieri a populis, eidem sapienti esse malum: quare cum ex dictis longe plures sint homines, a quibus ille sapiens ignoratur, quam a quibus cognoscatur laudabilis honorabilisque, idem sapiens plus habebit mali, quam summi boni.

i Futile nobilitatis nomen] III. Agitur de gloria vera meritis alienis, nempe genere fundata: quæ vulgo

si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur ne a majorum virtute degenerent.

[blocks in formation]

Universum genus humanum in terris oritur ab eodem principio: nam unus est parens rerum omnium Deus, unus gubernat omnia. Hic dedit splendorem Soli,

17 Omne humanum genus Vulg.

NOTE

k Omne hominum genus] Homo non est corporeus solum, ut bestia, neque solum incorporeus, ut bonus malusve Genius sed admirabilis quædam est animi corporisque conjunctorum compositio, quæ in terris surgit,' ubi cum corpore instar cujusdam hospitii parato mens divinitus infusa jungitur, et quidem' simili ab ortu ;' cum idem sit principium non solum mentis et corporis istius, verum etiam mutuæ utriusque conjunctionis. Idem, inquam, est principium corporis et mentis hominis, videlicet Deus: Delph, et Vur. Clus.

cum enim tam hæc, quam illud res sit; cumque res non possit nisi a Deo creari; propterea idem Deus mentis corporisque hominis principium sit necesse est. At Deus etiam est principium mutuæ mentis corporisque illius conjunctionis: quod neque corpus in mentem, neque mens in corpus, nisi Deo dante, agat. Atque hæc omnia speciatim nunc dicet Philosophia, postquam generatim dixerit omnia esse a Deo.

1 Unus enim rerum pater est] 1. Generatim omnia ita sunt a Deo, ut Deus R

Boëth.

Ille dedit Phoebo radios,m

Dedit et cornua Lunæ."
Ille homines etiam terris

Dedit, et sidera cœlo.

5

et Lunæ vultum crescentis decrescentisque. Hic quoque dedit homines terris, et

NOTE

sit omnium pater: pater quippe idem est, quod causa non solum producens, sed etiam conservans: Deus vero est omnium causa producens et conservans. Hinc Deus vocatur 'pater' a Christianis, Judæis, et ipsis etiam Ethnicis: Christiani enim orando dicunt,' Pater noster qui es in cœlis.' Matth. 6. Judæis dicitur Deuteron. 32. Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te?' Denique Horatius ait, 'Gentis humanæ pater atque custos:' et Virg. Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit.'

Ille dedit Phœbo radios] Sol Poëtis vocatur Phoebus a specie et nitore: poîßos enim adjectivum, est splendidus, lucidus, purus. Soli autem Deus dedit radios: quamvis enim a corporibus obviis Sol videatur habere, quod hoc vel illo modo luceat, idem tamen a solo Deo habet, quod luceat. Scilicet duo observari possunt in Mundo effectorum genera: generalia quædam; alia, ut barbare loquuntur philosophi, particularia: priorum generalis, posteriorum vero peculiaris causa quærenda est. Sic quærenti cur me loquente auditor moveatur, non generalis, sed peculiaris causa afferenda, ut quod aër a meo ore ad illius aures continuatus meis pulmonibus, lingua, dentibus, et labris sic moveatur, ut eodem aures auditoris commoveantur. At quærenti cur commoto auditoris cerebro cogitationes in ejusdem auditoris mente excitentur, non peculiaris, sed generalis causa responderi debet.

Similiter quærenti cur iris ‘mille trahat varios adverso Sole colores,' causa peculiaris, nempe pluvia cadens respondetur: sed quærenti cur Sol radios mittat, causa generalis, nimirum Deus, optime redditur. Sic Deus

n Dedit et cornua Lunæ] Luna, quod hæc sit corpus opacum, lumen a Sole acceptum ita remittit, ut modo crescens, modo decrescens, modo silens, modo plena videatur: sive, ut ait Plinius,' modo curvata in cornua, modo æqua portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito prænitens immensa orbe pleno, ac repente nulla.' Virg. 111. Æn. vs. 645. 'Tertia jam Lunæ se cornua lumine complent.' Verum quod corpus illud opacum lumen sic remittat, hoc utpote effectum generale Deo tanquam causæ generali acceptum referri debet.

• Ille homines etiam terris Dedit] 11. Speciatim homo a Deo tanquam a patre oritur, primum quidem ratione corporis, quod ex terra formatum in terris collocavit Deus, (Genes. 1.' formavit Dominus Deus hominem de li. mo terræ,') non secus ac sidera ex cœlo formata in cœlo posuit: Genes. 1. 'fecitque Deus duo luminaria magna; luminare majus, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas.' Hinc Psal. 113. • Colum cœli Domino, terram autem dedit filiis hominum.' Quin ipse Tullius II. de Nat. D. ' homines,' inquit, 'humo excitati quasi cultores terræ constituti sunt.'

« PreviousContinue »