Page images
PDF
EPUB

tates has fabularum docere, a poetis pluribus eandem fabulam fuisse tractatam, adeoque Virgilio , doctissimo poetæ, non defuisse, unde materiam carminis sumeret.

EXCURSUS IV.

Vestis cum raptu Ganymedis intexto. V, 250 - 257. Talium vestium, arte inpri nis Babyloniorum et Phrygum celebratarum, cum suous évu au quévous, intextis tiguris ac signis, usus olim frequens esse debuit. Exemplum sit vestis Sybaritica in Mirabil. Auditionib.c. 99. Poetær quidem in earum argumentis enarrandis operam ponere amant. Nostro poetæ præivit Apollonius I, 721 sqq. in Jasonis læna , et is, qui nimis copiosus in veste tori conjugalis Thetidis ejusque argumento est, Catull

. Epithal. 50 sq. Ex Apollonio et hoc Virgilii loco sua adumbrarunt Valer. Fl. II, 409 sqq. Silius XV, 421 sqq. cf. XIV, 657 sqq. (Est quoque in Euripidis lone locus, qui de veste picta accipitur, in templo Delphico v. 190 sqq. De vestibus quidem, quibus parietes inducti sint, vix licet accipere. Chorus spectantium stat ante ædem (vid. 223, 238). Saltem de velo obducto in atrio agi dicendum erit; etsi rem nondum satis expeditam esse sentio ; alia enim ad picturam in pariete nos revocant. Docte emendavit et illustravit locum nuper Wakefield in Tragediar. Dilectu.) Omnibus dux factus est Homerus, in Laodices tela Iliad. 7, 125 sqq. Ad patere cælaturam Virgilii locuin transtulit Statius I Theb. 548 sqq. Virgilium in pictura æmulatus esse fertur Michael Angelus Bonarrota : cujus plura extant apographa ære expressa : quæ hic conmemorare nihil attinet; ut nec gemmas ejusdem argumenti, quas nunc in Catalogo ectyporum Tassie memoratas videre licet. At in Virgilio argumentum pieturæ quale tandem esse dicemus? Primo adspectu duplex esse viiletur : Ganymedes venatu feras prosequens; tum idem ab aquila raptus, dum sublimis in aerem fertur, allatrantibus infra canibus. Forte tamen dicere præstat: priora valere ad ornatuin poeticum et verum argumentum esse habendum, quod e venatu, seu inter venan'um turmas puer ab aquila raptus in sublime fertur. Firmat judicium Statius Theb. I, 518 sq. Ilinc Phrygius fulvis venator tollitur alis; Garyara desidunt , surgenti et Troja recessit. Stant mæsti comites, frustraque sonuntia laxant Ora canes, umbramque petunt, et nubila latrant. llac specie ex venatu rapti Ganymedis , allatrante infra cane, statua est apud Hispavos, in regia villa S. lldephonsi (v. Caimo Vago Italiano Tom. II p. 141.) et Romæ aliud signum, refectum et sartum a sculptore Pacetti (v. Guattani Monimenti inediti 1786 p. 76). Extat quoque signum rapti ab aquila Ganymedis in Atrio Bibliothecæ S. Marci Venetiis (v. Zanetti delle antiche Statue etc. Tom. II. 1. 7.) ductum forte a Leocharis signo apud Plinium XXXIV, 19, 11 Leuchares (fecit) aquilam sentientem quid rapiat in Ganymede,

1

ti cui ferat, parcentem unguibus, etiam per vestem. Adumbrata est eadem res simili modo in numis Dardaniorum , Geta imperante : (cujus generis unum videbis expressum in Cabinet du Duc d'Orléans inter ornamenta Tom. I, p. 48) et in alio numo Iliensium : vid. Eckhel Doctrina numor. vet. P. I. Vol. II. p. 486. Diversa rei specie est alius lliensium numus in Museo Arigoni (ibid. laudatus .p. 484) in quo aquila Ganymedem e capillis prehensum rostro sublimem fert. Sed prior illa, elegantior, ratio merito prælata etiam in mundo muliebri ex auro occurrit apud Com. de Caylus (Recueil d’Antiquités, Vol. II. pl. XLVII). Alias solleonis est Ganymedis exhibendi ratio , ut ille stet vel sedeat adstante aquila. Ejusmodi signa extant plura; stantis quidem in Museo Pio Clementino Tom. II. tab. 35 præclaro opere et excellenti inter cetera, tab. 36. ibid., in palatio Lancellotio, in palatio Farnesio , apud Cavacepp. Tom. I. tab. 13, in Museo Florent. Tom. III. tab. 5. Est autem fabula ex iis, quæ tenuissima primordia habuere, nata ex antiqua formula declarandi pulchritudinem : amatum esse aliquem a diis, a diis esse raptum. Conf. ad Apollod. pag. 532,-3. Creticæ omnino fabulam esse originis discimus e lib. I de Rep. Platonis, pag. 636. Si tamen Homerum audias, Trojanæ originis habenda illa esse videtur Iliad. €, 265 sq., 0, 231 -- 235. Disertior est narratio in Hymno in Ven. 203 sq.

EXCURSUS V.

De Ludo Troja.

V, 545 sqq. Ex elaboratissimis poetæ locis esse arbitror locum hunc de Ludo Trojæ, quo Romanis suis inprimis probare debuit hunc librum, cum ludicrum hoc, per nobiles pueros ( suratpidas ) celebrari solitum, summo haberetur honore, sæpiusque ab Augusto esset exhibitum: conf. Suet. Aug. 43. Dion. XLVIII, 20. XLIX, 43 et viros doctos ad illa aliaque loca. Vidit quoque acule Eckhel memoriam talis ludi in numo Caii Cæsaris servari : Doctrina numor. vet. Vol. VI, p. 170. Ductus utique ille ab antiqua saltatione armata, pyrrhiche, dpXhos evcanço, cujus originem ex Creta petere solent scriptores; etsi illa omnino priscæ hominum vitæ in Græcia communis fuisse videri potest. Quod si a Trojanis temporibus deductus ludus est, debuit profecto ab initio curulis esse. Equis enim aliter illa ætate uti nesciverunt, ut satis ex llomero liquet. Debuit etiam ex ejus temporis more cum auriga insistere currui tapelátns, ut per totum Homerum fieri solet; unde hoc aurigandi genus Ticinas diopeiav appellasse putandus Xenophon Cyrop. VI, p. 322 ed. Lond. Quæcunque tandem rerum morisqne vicissitudo fuerit, ad ludum equestrem nobilium puerorum res dellexit, quo primo decursus equesler agebatur, tum prælium equestre adumbrabatur. Ut autem poetæ in inveniendo artificium recte assequaris, tenendum est, Virgilium rem

sic novasse, et in ludum Trojanum transtulisse decursum armatorum circa tumulum, quem antiquus funeris celebrandi mos et Homeri exemplum, Odyss. W, 68 sqq. cf. Iliad. 4, 13.sqq. postulabat. cf. inf. XI, 188 sq. Stat. Vi Theb., 213 sqq., adde, quæ Vignolius ad Columnam Antonini Pii disputavit c. 9 super anaglypho stylobatæ, quo militaris decursalio equestris exhibita est, cujus partem in Justic. lib. NI Æn. translatam vitleo; ad quam v. Saxium. Hunc itaque cursun i nótny sollerti animo ad Ludum Trojże, novum el intactum ab aliis poetis ludi genus, transtulit. Duravit hoc sollenne adhuc Siec. IV, V. vid. Claudian. VI. Cons. Honorii 622 sq.

EXCURSUS VI.

Classis Trojana incensa.

V, 604 sqq. Hic primum Fortuna fidem mutata novavit. Sequitur locus de incensa classis Trojanæ parte : quæ res et ipsa historica fide superstructa jucunditatem Romanis lectoribus afferre debuit; quo magis ita feudisce étuugitiv opoir sibi apponi videbant. Nam fuisse scriptores, qui traderent ( cos negousi Tives ), naves aliquot Trojanas a mulieribus combustas, etiam Dionysius meminit lib. I, 52. Factum id esse in locis circa Menden et Scionen in Thessalia auctore Ethylla, Priami sorore, a Protesilai copiis captiva in Thessaliam abducta, ( addiderat sorores Astyochen et Medesicasten Apollodorus ) apud Cononem traditum legas Narrat. 13. add. Stephan. Byz. in Entorn. Alii scriptores facinus hoc mulierum Trojanarum, dum captive ab) Achivis ducerentur, in Italia ad Crathin, circa Sybarin, perpetratum tradiderant; Setaam feminam facinoris auctorem edidit Lycophron. 9.9 sq. add. Stephan. Byz. in Ensciov quæ narrationis diversitas unde orta sit, facile doceri potest. Scilicet primum rem nonnulli ( v. Strabo VI, p. 262 B. adde Schol. Lycophr. ad v. 921 ) ad Nexthum il. supra Crotonem transtulerant, quasi ab initio Nacantor dictum, etiam propterea, puto, quoniam non longe abest Crinisus fluvius cum altero illo Siciliæ juxta Entellam, nec longe ab Agesta, confusus. At alii simili lusu in nominis origine Caielæ naves incensas tradiderant. Aurel. Vict. 0. G. R. 10: At vero Cæsar et Sempronius uiunt, Caieta cognomen fuisse ( nutrici Æneæ ), non nemen , ex eo scilicet inditum , quod ejus consilio impulsuque matres Trojanæ tæedio longi navigii( h. e. navigationis ) classem ibidem incenderint; Græca scilicet appellatione , ato toūnaieir , quod est incendere. Tandem fuerc multi, qui in Tiberis ostiis naves Trojanas aliqua Roma auctore combustas narrarent, quæ ipsa urbi Romæ nomen dedisset. Ita tradiderat auctor

rerum Argivarum secundum sacerdotum, quæ Argis erant, annos , Damastes Sigeensis aliique; et, quamquam in ceteris diVersus, Aristoteles ap. Dionys. I, 72. Ilos scriptores sequutus est Plu97 tarchus in Romulo pr. et de Mulierum Virtut. non longe a pr., et inter eosdem fuit Heraclides Lembus. v. Solin. c. 1. Festus in Romam pag. 455, ubi conf. Dac. et, quem nunc video disertum in his fuisse, Rutgers. Var. Lect. I, 20.

EXCURSUS VII.

Episodium de Palinuro.

V, 833 sqq. Si quæras, quid poeta episodio hoc de Palinuro, quod a rei summa alienum videri potest, spectaverit, a doctrina poetæ tale consiliun repetendum esse videtur, quod Palinuri memoria in Italiæ Trojanorumque ad eam accessus originibus et historiis non erat obscura; promontorio etiam, ab ejus nomine insignito, ad sinum Veliensem, celebris; rem itaque satis memorabilem omittere noluit; eamque lib. VI, 337 sqq. inseruit, nunc præstruxit. Sed eadem narratione nunc commode poeta usus est ad rerum varietatein, ne extrema navigationis pars, et trajectus e Sicilia in Italiam omni casu vacaret. Tandem novam rei suavitatem Homerica imitatione affudit; nam Odyss. 7, 278 sqq. Phrontis Menelai gubernator in medio cursu occidit.

EXCURSUS VIII.

Somnus Palinurum opprimens.

V, 838 sq. Cum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras , Te, Palinure, petens, tibi tristia somnia portans. Operose satis pro, Somnus devolat aere. Antiquior hæc est Somni advocandi ratio, quandoquidem apud Ilomerum Jupiter de Olympo Somnum mittit Niad. 2, 6 sq. Quamquam ab astris simpliciter accipi potest etiam de advolante; quo Burm. spectare videtur. Ornatior illa ratio apud Tibullum II, i extr., ut in Noctis comitatu ille incedat per cælum : v. ib. Not. At alii poetæ, variandæ rei et majoris delecta. tionis caussa, modo in inferis, modo in specu ad litus Oceani occidentalis, modo in Cimmeriis, sedem Somno assignavere, ut ipse Homerus in Lemno eum collocaverat Iliad. & , 230 sq. Similiter mox v. 854--856 Somnus Lethæa aqua adspergit oculos Palinuri, ut eum sopiat, nova rei imagine , cujus lineæ in Apollon. IV, 156 sqq. extant. Apud alios poetas adhatu alarum suarum consopit, quos vult, Somnus; ut jam Orph. Argon. 100g. Callim. in Del. 239, nec hoc insuave; ut nec ratio vulgaris, quum Somnus cornu suo soporem effundit. Potest tamen Somnus nimis opiparo apparatu h. I. inductus videri, in re satis tenui et ad summum carminis consilium nullius momenti. Graviores Somni partes sunt 3.

98

EXCURSUS VIII AD LIBRUM V. apud Homerum Iliad. &, quum Jupiter esset sopiendus. Igitur ornatum locum hunc esse dicemus, et suavem, sed poetæ magis ingenio, quam epicæ ipagpatsią debitum. Nam tota navigatio versus Italiam eo carere poterat; sed poetæ erat intexenda antiqua fama, de qua paullo ante dictum est Exc. VII,

« PreviousContinue »