Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

pon.

[ocr errors]

non minus recte mare, fluctus, scopuli tonare dicuntur. -867. fluitantem vett. apud Pier., fluctantem Dorvill. 868. nocturnus Ven. 869. commotus Vratisl. confusus Hugen. pro var, lect. — 871. Nudus et edd. vulgg, ante Pier. et Goth. pr. in ignara pr. Hamb. cf. ad Ecl. VI, 40. Ceterum notabilis ad v. extr. Servii nota: Sciendum sane, Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Virgilio duo versus sequentes (lib. VI, 1, 2 Sic fatur lacrimans classique immittit habenas, Et tandem Euboicis Cumarum allabitur oris ) huic juncti fuerunt : unde in nonnullis antiquis codicibus sexti initium est: Obvertunt pelago proras. » Ut appareat, cui debeamus hanc observationem criticam, e Pompon. Sab. locum subjungam: « Sic fatur lacrimans. Et tandem. Probus, his duobus versibus, inquit, finitur hic liber in Tuccæ et Cornelianis commentariis; (hos equidem ignoro qui sint. Servius quidem ad Æn. IV, 127 Cornelium Balbum Grammaticum memorare videtur) et Virgilium ita etiam finisse manifestum est, et in«choasse sextum librum : Obvertunt pelago proras. » Nescio tamen, cur factum sit, ut Phici* (in marg. forte Ticianus. Non tamen intelligas facile, quomodo vel in Chorographia, vel in Thematibus Virgilii: v. Serv. ad En. X, 18, occurrere simile quid potuerit; nisi alia scripsit eaque grammatica. Sic et paullo post Pomad vocab. habenas Ticianus dicit, ex vero locutum, quia vela apud veteres loris ligabantur) aliter habuerit. Apronianus autem principium esse docet : « Sic "fatur lacrimans. » (Et sane sic expressum in Mediceo). Ceterum neutra ratio difficultate caret. Omnino vitiosa videri potest hæc libri quinti in media sententa clausula, quæ saltem paullo ante post v. 861 Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras interponi debuerat: nam novi libri initium commode tunc fieri poterat : Currit iter tutum. Ita res ipsa novum sequenti libro narrandi ordinem suppeditabat, accessu Trojanorum ad litus Italiæ. Verum est aliud præterea, idque gravius forte, quod monendum erat: nisi aurium judicium animique sensus prorsus me fallit, ultimi hi duo versus: O nimium cœlo. Nudus in ignota a Virgiliana manu profecti non sunt. Nihil dici poterat frigidius et languidius, et grammatico acumine dignius. Nec veritas inest; tantum enim abfuit, ut cæli marisque tranquillitati Palinurus nimium confideret, ut potius nimia sedulitate peccaret; eo enim, quod quieti dare se nollet, commisit ut somno oppressus mari mergeretur. Mihi Haque, cum ex ipsa re, tum ex iis, quæ e veteribus Grammaticis paullo ante apposita sunt, ita statuendum esse videtur: Poetam reliquisse ultima hujus libri non satis elaborata, interque hæc eum verba Æneæ, de Palinuri fato conquesti, ante Sic fatur lacrimans, nondum interposuisse. Varium adeo et Tuccam, cum constituerent Æneidem, hæsisse in h. Î. et primo initium libri sexti ex suo judicio, non satis acuto, a verbis Sic fatur lacrimans fecisse; repugnantibus aliis, qui a versu Obvertunt pelago librum sextum exordiendum censebant; tum, cum post Multa gemens casuque animum concussus amici verba Æneæ conquerentis aut nulla, aut non satis expolita essent, aut ex his, aut e suo ingenio duo hos versus interposuisse, ne ante verba: Sic fatur lacrimans, oratio biaret.

EXCURSUS I.

Super Enea accessu ad Siciliam.

30.

BIS Æneam ad Siciliam accessisse narrat poeta, primum quum litus Italiæ inferioris et Siciliæ orientale prætervectus Drepani portum intrasset, lib. III, 707. add. Dionys. I, 52; et iterum, quum Carthagine et ab Africæ litore evectus, ut Italiam peteret, ventis adversis ad Siciliæ litus occidentale esset rejectus. Tenebat tum illa loca Acestes, ut Virgilius scribit, vel Egestes, Egestus, a quo urbs Egesta, Ægesta vel Segesta appellari cœpit (v. post alios et Burmannum ad Numism. Sic. p. 394, Eckhelium in Doctrina Numor. vet. Vol. I, p. 234 ); Virgilio Acesta V, 718, quod tamen nomen et Stephanus Byz. habet in 'Axion. Ab hoc Aceste Æneas benigne hospitio exceptus socios et naves refecit. Erat enim ille Trojano sanguine oriundus, quippe e Trojana femina, de qua varie traditur, in Siciliam delata et a Crimiso fluvio compressa, susceptus: v. V, 38, 39 Troja Crimiso conceptum flumine mater Quem genuit; quæ antiquissima ignotæ stirpis deducendæ ratio est, ut parens edatur fluvius ejus terræ, in qua geus aliqua sedem habuit. Itaque divinæ stirpis Acestes appellatur V, 712. Fabulas de Aceste plures, ad quas numi quoque apud Parutam, Dorvillium, Principem Torremuzza, et nunc apud Eckhelium alludunt, vide apud Serv. ad I, 550. V, Alia congessit Cluver. Sicil. ant. II, 2. Sed in summa diversitate consensus fit in hoc, urbis Segesta conditorem creditum esse Trojanum, et Trojanos colonos veteribus Sicanis in his locis fuisse admixtos. Nota res vel ex Cicer. Verr. IV, 33. (Accessere mox Græci coloni: sed vel sic apud Thucyd. VI, 11 Nicias eos barbaros appellat epi 'Eyeoraíæv avdpāv kaplápar et sic res se habuit in plerisque Siculis civitatibus; quæ res dissensionum civilium perpetua caussa et fons erat, vid. ibid. c. 17.) Recte Silius XIV, 45 Miscuerunt Phrygiam prolem Trojanus Acestes Trojanusque Helymus etc. Proxime ad poetæ verba Strabo XIII, p. 608 Β. οἱ δὲ (φασὶ τὸν Αἰνείαν ) εἰς Αἰγέσταν κατᾶραι τῆς Σικελίας, σὺν Ελύμα Τρωί, καὶ Ἔρυκα καὶ Λιλύβαιον κατασχεῖν, καὶ ποταμοὺς περὶ Αἰγέσταν προσαγε ρεῦσαι Σκάμανδρον καὶ Σιμόεντα. Dionysius vero, tanquam communiorem narrationem, his non dissimilia exponit lib. I, 52, secundum quæ Elymus et Ægestus jam ante Trojæ excidium urbe profugerant et vento secundo usi in Siciliam pervenerant. Hi circa Grimisum fl., de quo non minus multa fabulose narrantur : v. apud Schol. Lycophr. 953. 471, in Sicanorum agro consederunt, parte agri ab his accepta, propter Ægesti cognationem, qui, in Sicilia natus et educatus, quum adolevisset, Trojam redierat. Quod quomodo factum sit, mox a Dionysio l. c. narratur. Tum porro : hos suos populares quum in his locis offendisset Eneas, amanter

cum iis aliquod tempus exegit, urbesque iis condidit, xnai natαonsvasta αὐτοῖς πόλεις Αἰγέσταν καὶ Ἕλυμα, partemque comitum ibi relinquit. De Elymis infra videbimus. Sed Segestam, apparet, quam ingeniose poeta arripuerit, ut ab Enea conditam eam nunc perhiberet, cum trajectus in Italiam fieret, ut adeo ejus comites longi erroris tædio capti, parte etiam navium incendio consumta, in novam coloniam transscriberentur. De his inf. 711 sqq. 749 sqq. Et v. 718 urbem appellabunt permisso nomine Acestam. Quo intelligitur, v. 756 hoc Ilium, et hæc loca Trojam Esse jubet, non ad urbis nomen, sed ad originis Trojanæ recordationem et repræsentationem esse referendum. Nescio, an ita Burmannus e. l. acceperit, ubi Ruæum refellit. Potuit tamen poeta aut accepisse hoc aut fingere, fuisse in ipsa urbe loca ab Ænea iis nominibus designata, ut Troja et Ilium essent; siquidem etiam fluvii fuerunt Simois et Scamander in agro urbis. v. Strabo XIII, p. 608 B, quo forte respexit poeta V, 634 Nullane jam Troje dicentur mænia? nusquam Hectoreos amnes Xanthum et Simoenta videbo? Nec vero ipsos Segestanos alienos fuisse ab ea fama, deberi Æneæ origines suas, colligere licet ex numis Segestanis, in quibus Æneas Anchisen cum Palladio urbe exportans exhibi

tus est.

Dicat tamen aliquis, et eandem difficultatem movit Cluver. P. 260 Sicil. ant., urbes Acestæ poeta jam lib. I, 549, 550 memoraverat : Sunt et Siculis regionibus urbes, Arvaque Trojanoque a sanguine clarus Acestes, adeoque se vehementer obliviosum prodidit, dum hoc demum libro quinto urbem Acestæ exstruendam narrat. Enimvero primum historia plures urbes, non unam, ab Ægesta conditas perhibet ; tres quidem Lycophron v. 964, quas Scholiastes gestam, Entellam, Erycem, recitat. cf. Cluver. eod. cap. Dionysius Aiyisrav nai "Exʊμa memorat in Ægesti gratiam ab Ænea conditas. Elyma quidem in Erycem, 'Epʊza, mutat Cluverius. Quidni tamen, si Elymi, populus, fuerunt, ut infra videbimus Exc. III ad v. 73, vicus vel oppidum esse vel tradi potuerit "Exupa? etiam si nulla ejus alia memoria occurrat. Mox c. 53 (p. 42) Veneris Erycina templum conditum fertur ἐπὶ τῇ κεφαλῇ τοῦ Ἐλύμου, ubi praestat forte cum viris doctis scribere, ἐπὶ τῇ κορυφῇ τοῦ Ἔρυκος. Nam Bocharti argutiis equidem non multum tribuere soleo, qui et hic, ut Erycem ab hebraica origine ducere possit, in Elymum illud mutat, ut ad Elim tandem res deducatur. Ferrem tamen montem Elymum ab Elymis habitatoribus dictum. Si historica fide uti nolis, et contendere, nunc demum ab Ænea urbem Acestæ paratam esse, quandoquidem Acestes venatu inter silvas vitam egisse traditur V, 37 occurrit Acestes Horridus in jaculis et pelle Libystidos ursæ, et 301 Adsueti silvis, comites senioris Acestæ, eoque ducunt alia loca, V, 617, 631, 717 : tamen vel sic recte poeta urbes jam ante dicere potuit, quæ eodem loco, I, 557 sedes, pro quocunque omnino habitationis genere: At freta Sicaniæ saltem sedesque paratas Unde huc advecti, regemque petamus Acestem. Atque hoc unum ad expediendas difficultates hujus generis sufficit.

EXCURSUS II.

De Eryce.

V, 23, 24 Nec litora longe Esse reor fraterna Erycis portusque Sicanos. Adde v. 391, 392, 403, 412 sq. et 759— 761. Tum vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliæ, tumuloque sacerdos Ac lucus late sacer additur Anchiseo.

Mela II, 7 Montium Eryx maxime memoratur, ob delubrum Veneris ab Ænea conditum. Ex vulgari opinione nomen ab Eryce ductum, quem adeo poeta docte et ipsum in carmine memoravit, v. 391 sq. Eryx hic pugilatu nobilis, Veneris e Buta filius (v. Hygin. f. 260, alios ap. Cluver. Sicil. ant. p. 269 sqq.), etiam in numis Segestanorum obvius. v. Burmann, ad Numism. Sic. p. 396 sqq. In Erycinorum numis apud Parutam et Pelerinum ipse Hercules occurrere videtur. Quod in monte Eryce fuit templum Veneris antiquissimum, ut ad Phoenicum Astartes religionem, non tam male, ut multa alia, a Bocharto referatur (Canaan. II, 1), vulgari tamen fama Trojanos conditores habere ferebatur. Hinc nihil suavius versibus 759 sqq., quibus Eneam suum poeta auctorem templi facit, etsi de hoc scriptorum fides omnium non convenit. Potest tamen teneri, quod et Diodorus lib. IV sub f., qui classicus de Eryce locus est, prodit, novis saltem decoribus templum ab Enea fuisse ornatum; et inter manifestissima Eneæ in Siciliam adventus indicia a Dionys. I, 53 memoratur τῆς Αἰνειάδος Αφροδίτης ὁ βωμὸς, Veneris Eneadis ara in Eryce monte. Quod vero mireris, non defuere, qui Eneam Veneris Erycinæ signum secum asportasse comminiscerentur; si vera sunt, que Solinus habet c. 2, pag. 13 E. agro Laurenti-ubi, dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri, quæ Frutis dicitur. Salmasius, quæ Erycis dicitur legit. Male. v. Jos. Scaliger ad Festum in Frutinal, templum Veneris Frutis, scil. a Frus, unde fruor.

Bene etiain Acestæ, hoc est, Segestæ, primordiis hujus templi origo subjungitur; nam mansit in Segestanorum ditione etiam ad seriora tempora hoc templum, ut satis ex Cicer. Verrinis, et Tac. Ann. IV, 43 constat.

Quod de Anchiseo in Eryce subjungitur, v. 760, 761, habet et ipsum historicam rationem. Hygin. f. 260 in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus; etsi Ge. Fabricius non male suspicatur ad templum et Flaminem D. Cæsaris poetam respicere.

Tandem, etsi ludi funebres poetæ ingenio et Homeri exemplo debentur (cf. ad pr. lib. V), inferiæ tamen Anchisæ, in Sicilia factæ, et novemdiale sacrum antiquam habuere memoriam. Ovid. Fast. II, 543, ubi de annuis inferiis: Hunc morem Æneas pietatis idoneus auctor Áltulit in terras, juste Latine, tuas. Ille patris Genio sollennia dona fere

bat; Hinc populi ritus edidicere pios. Eo spectant hoc libro versus : 59, 60 atque hæc me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Fanum Eneæ Segesta memorat Dionys. I, 53.

EXCURSUS III.

De Elymo, Entello aliisque ex antiquitate Siciliæ.

V, 73 Hoc Helymus facit; hoc ævi maturus Acestes. Magna poetæ etiam in hoc libro laus est, quod historicæ fidei fabulas suas superstruendo eruditam aliquam voluptatem lectoribus apponit. Helymi enim vel Elymi clarum nomen in Siciliæ originibus Trojanis. Troja ille jam ante excidium urbis exierat cum Egesto. v. Dionys. I, 52 et sup. Exc. I ad h. lib., etsi alii apud Strabon. XIII, p. 608 B, eum Æneæ comitibus adscripserunt. Verum etiam Lycophron v. 965 Anchise nothum eum perhibet, et ab Ægesto in Siciliam adductum. cf. ib. Schol. et Serv. ad V, 73. Itaque Virgilius docte Elymum Acestæ comitem adjunxit v. 73 et inf. 300, 301. conf. Silium XIV, 45. 46.

Ab hoc Elymo populum Elymos in iisdem circa Erycem et Segestam locis Thucyd. VI, 2 et Dionys. I, 53 ductum esse tradiderunt. Antiquioris tamen illi fuisse originis videntur; ut vel loca docent a Bocharto Can. I, 30, p. 569 sqq. congesta.

Ceterum Virgilius etiam in hoc libro nomina virorum non indiligenter partim ex Homero transtulit, partim ex historiis. Ita v. 298 Salius

et Patron cursu certant. Salius autem Arcas cum Enea in Italiam venisse Polemone auctore apud Festum in Salios traditur. Patron Thurius in Aluntinis agris consedit. v. Dionys. I, 51. Euryali (v. 294 et al.) nomen ex Homero satis notum, inter pugiles in ludis funebribus Patrocli. Ut autem ei pulchritudinis laudem attribueret, suspicor Virgilio in mentem venisse ex eo, quod Ibyci carmine olim fuit celebratissimum nomen Euryali, pueri formosi, ut ex fragmentis intelligitur ap. Athen. XIII, p. 564 F.

Entellum autem v. 387 sqq. inter heroes Siciliæ habitum fuisse, vel ex urbis Entellæ nomine conjectes. Nam mos perpetuus antiquitatis est, ex urbium nominibus conditores fingere. Servius ad V, 389 : Sane sciendum, hunc (Entellum) secundum Hyginum, qui de Familiis Trojanis scripsit, unum Trojanorum fuisse, de quo Virgilius mutat historiam. A Schol. Lycophr. ad v. 953 urbs Entella inter urbes ab Ægesto conditas memoratur. cf. Cluver. Sicil. ant. p. 377 sqq., qui in Silii versibus XIV, 204, 205 dilucidandis laborat: Entella Hectoreo dilectum nomen Acesta. Sed sequitur Silius nostri poetæ fidem, secundum quam Entellus inter ceteros Acestæ comites ante Æneæ tempora in Siciliam venerat, eique amicitia junctus fuerat. Sæpius jam monuimus, diversi

« PreviousContinue »