Page images
PDF
EPUB

Sic fatus, tergum Gætuli inmane leonis

Dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
Hic Nisus, «Si tanta, inquit, sunt præmia victis,
Et te lapsorum miseret, quæ munera Niso
Digna dabis, primam merui qui laude coronam,
Ni me, quæ Salium, fortuna inimica tulisset? »
Et simul his dictis faciem ostentabat, et udo
Turpia membra fimo. Risit pater optimus olli,
Et clipeum efferri jussit, Didymaonis artes,
Neptuni sacro Danais de poste refixum :

Hoc juvenem egregium præstanti munere donat.
Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:

« Nunc, si cui virtus, animusque in pectore præsens,

-

355

360

cavit, cum nullus codex casum, quod vulgg. edd. obsidet et vulgarius est, exhibeat, si primum ex Gothanis excipias cum Dorvill. misereri etiam nonnulli, inter quos Rom. Omnino casus miserari plenius sonat. 354. quæ præmia Medic. Moret. sec. et Colot., ex versu antec.— 355. meruit duo ap. Burm., perpetuo fere lapsu in simili verborum positu. - 356. et S. nonnullæ edd. et codd. — 357. ostendebat nonnulli ap. Burm. et Goth. sec. monstrabat Moret. sec. 358. illi Medic. a m. pr. Quodnam aurium judicium in hoc sequutus sit, vel post Quinctil. locum VIII, 3, 25, nos latet. 359. offerri aliquot Pier. et duo Burm. afferri ed. Genev. ferri Leid., perperam. Didamonis, Didamaonis, Didiomonis, et apud Pier. Didumæonis, apud Benedictum Pal. Didymœonis, corruptela; nam est Aiduμáovos. arte tres Burm. artem Romanus, et ap. Burm. Dorvill., sed exquisitiu splurali numero artes: h. e. opus. 363. Huc si cod. Ge.

dine suo præmium. Observa etiam copiam dictionis: munera, præmia, palma, corona, honores, dona, promissa. 355. 356. Ni me — fortuna tulisset, me a primo præmio abstulisset, abduxisset, exquisitius quam vulgare: ni fortuna mihi eripuisset præmium pro laude h. e. virtute in cursu. v. 357. Hoc an placere possit, v. ad v. 327. cf. Iliad. ↓, 551. 781.-359. clipeus ab artifice, qui fecit, commendatur (cf. III Ecl. 37), et a loco, quo fuerat suspensus, in Neptuni templo pro donario, et quod e manubiis erat. Servius :

-

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

Sic ait, et geminum pugnæ proponit honorem ;
Victori velatum auro vittisque juvencum ;
Ensem, atque insignem galeam, solatia victo.
Nec mora; continuo vastis cum viribus effert
Ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
Solus qui Paridem solitus contendere contra;

Idemque ad tumulum, quo maxumus occubat Hector,

per

365

370

Fabric. animisque Sprot. Post præsens interpungendum ex Burmanni quoque sententia. Si tamen jungas: præsens Adsit, ut si sit optantis, utinam nec id importune fieri videtur, jejune tamen. - 365. præponit aliquot ap. Burm., male. 368. cum erasum in Dorvill. affert Hugen. offert Oudart. Vide modo v. 359. Sed ora, se, effert, ingens viri corpus melius declarat; ut mox se tollit. - 369. se munere t. bini Goth. 370. extendere Montalb. — 371. accubat Parrhas. et aliquot Pier, occubat h. 1. pro cubat, jacet. pr. et Theocrit. Idyll. XXII tractato. Virgilium unice sequitur Statius Theb. VI, 249 sqq. Poetæ studium in oratione varianda cognosce etiam in illo, quod dicere noluit confecti cursus et dona acta. animus præsens proprie in discrimine, qui sine perturbatione, quomodo periculo occurrat, aut hostem sustineat, videt. Debet igitur mox omnino dictus esse pro fortis, ut h. 1. cf. Var. L. adsit is et cestu pugnet: at quam ornate! evinctis palmis scil. cestu, attollat, ut si voc. propr. hac in re. honorem v. modo ad v. 349. velatum, ornatum (sup. ad v. 72), auro vittisque, seu vitta lamellis aureis distincta; seu ut cornua aurata sint; vittis cervici impositis, ritu religioso, etiam in monumentis obvio, ut in arcu Titi. conf. Serv. et inf. IX, 627.

368377. Homer. 1. c. 664 sq. - 370. Paris, vulgo pro imbelli, ignavo et mulieroso homine haberi solitus, nec apud Homerum omni virtute caret, ut Iliad. 7 in certa

mine cum Menelao, v, 765 sqq. a,
580 et al., a poetis tamen post
Homerum multo majore virtute
insignitus est; in præliis enim
post Hectoris fatum factis, fre-
quens ejus est memoria. Certami-
nibus autem inclitus factus est vel
ex eo, quod, inter pastores nutri-
tus quum esset, certamine a Priamo
instituto agnitus est, dum omnia
vicit, κατὰ πάντα ἆθλα, ut est
apud Hygin. fab. 91, et fab. 273
pag.
322. Evenit hoc in ludis fune-
bribus, quos ei pater pronuntia-
verat. Probabile fit ab aliquo Tra-
gico fabulam ita exornatam fuisse.
Quum vero in omni certaminum ge-
nere vicisset; etiam pugilatu eum
vicisse necesse est; etiam pugilatu
excellere potuit in poetis deperdi-
tis. 371. Ludi funebres in Hec-
toris honorem habiti, num ab iis-
dem poetis memorati fuerint, an
Virgilii ingenio debeantur, non
habeo dicere. Probabile tamen fit,
e Cyclicis poetis et hos petitos
esse. Est quoque vestigium rei in
Darete 25. Priamus Hectorem suo

Victorem Buten inmani corpore, qui se,
Bebrycia veniens Amyci de gente, ferebat,
Perculit, et fulva moribundum extendit arena.
Talis prima Dares caput altum in prælia tollit,
Ostenditque humeros latos, alternaque jactat
Brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quæritur huic alius: nec quisquam ex agmine tanto
Audet adire virum, manibusque inducere cestus.
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,

[ocr errors]

375

380

372. Butem tres Burm., et unus Butan. Hamb. sec. i. qui c. sese. At hoc ex eo tenebimus, ut interpungamus: Victorem Buten, inmani corpore qui se — - ferebat. ut inf. VIII, 199. magna se mole ferebat. - 374. Percutit unus Pier. qui est Romanus. Pertulit duo, vitiose ut sæpe. 375. in præmia Vratisl. — 377. prætendens duo Burm., unus portendens. 378. hinc tres Burm. hic Medic. a m. pr. agmine toto pr. Rottend. 379. que abest a binis Burm. ve Zulich. cæstus ubique scribitur, etiam in Mediceo: etymologia ȧrò тoû xeт postulat cestus. Sed in omni sermone, etiam nostro, usus sæpe etymologiæ adversatur. alacer Bigot. cunctisque pr. Menag. palma post Pierium Heinsius tuetur omnium vetustiorum codd. et Grammaticorum auctoritate. Adde Markland. ad Stat. Silv.

more ante portam sepelivit: cui ludos funebres fecit. At Buten suaviter ab Amyco deduxit, qui Pollucem provocaverat, quum is cum Argonautis ad Bithyniæ litus accessisset. v. Apollon. lib. II. pr. Cave tamen eum confundas cum Bute, Teleontis f. ex Argonautarum numero, qui Sirenum cantu fascinatus in Lilybæum enatavit Veneris beneficio: Apollon. IV, 912 sq. Apollod. I, 9, 25 de quo v. Burmann. Catal. Argonaut. Diversus quoque Butes Pandionis f. a quo Butada, sacerdotio Athenis insignes v. Apollod. III, 15, 1. et Notas. quem sup. ad I, 156. V. L. in Orphica reduxisse videor. Dares et Entellus etiam epigrammate ornantur Antholog. gr. lib. V, pag. 526. v. 373. Butes Bebrycia veniens Amyci de gente, duplici modo dictus esse potest; aut, qui ex Bebrycia, quæ erat gens Amyci,

380.

id est, sub regno Amyci, venerat Trojam; aut ortum ducens a stirpe Amyci Bebrycii: et hoc præstat. ferebat se, incedebat, ut I, 503. Talis erat Dido, talem se læta ferebat. IV, 11 quem sese ore ferens! Nam vim verbis facias, si junxeris ferebat se esse Amyci de gente, veniens e Bebrycia. Apud Homér. 1. c. Iliad. 4, 679. 680. Euryali virtus simili modo commendatur, atque hic Daretis. v. 375

-377. stolide ferox homo egregie ante oculos nostros constitutus. cf. Apollon. I. c. 45 sqq., ut nec minus in oratione, quæ sequitur; in qua cum Homero contendit, 1. c. 666 sqq. v. 380. cunctos excedere palma, pugilatu superior omnibus esse, quum nemo ad congressum prodeat. cf. Var. Lect. Melius tamen est accipere excedere palma dictum esse pro sollenni decedere aliis de victoria.

Æneæ stetit ante pedes; nec plura moratus,
Tum læva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
« Nate dea, si nemo audet se credere pugnæ,
Quæ finis standi? quo me decet usque teneri?
Ducere dona jube. » Cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ, reddique viro promissa jubebant.

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
Proxumus ut viridante toro consederat herbæ :

[ocr errors]

Entelle, heroum quondam fortissime frustra, Tantane tam patiens nullo certamine tolli

Dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister

Nequidquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem

385

مو3

p. 305. Recentiores et edd. pugna, quod vulgare esset. Ante alios victoriam obtinere, est poetæ, excedere eos palma ; debebat proprie esse, virtute. Aliquot pugnæ et pugnam, frustra. — 381. moratur Goth. sec., sed mox: fatur. - 382. Jam equidem malim ; et sic pr. Hamb. tauri cornu Goth. sec., quod communius esset, At Erf., si auctoritatem haberet, sequi malim: Nec plura moratur. Tum læva taurum tenet, versu inexpleto. 384. Qui f. tres, et Quis totidem alii ap. Burm. cum Erf. cf. sup. ad II, 554. stanti Mentel. pr. stando tert. a m. pr. quo me tedet ante t. Goth. tert., corrupte. usque morari aliquot Pier. et Ven. ex interpr. -385. ferebant Zulich.-386. jubebat ex Donato ad Terent. Burm.-387. Hentellus et Antellus hic et in sqq. vitiose scribunt Gothani, uti mox Herix pro Eryx. · 388. considerat tres ap. Burm. herba unus Pier. cum Erf. 390. discrimine Dorvill. · 391. sinis un. Burm. cum binis Heinsii, quod huic quidem elegantius

videbatur.

385 sqq. Primæ lineæ in Homero v. 676 sqq.; at quam egregie coloribus suis a poeta inducta! Acestes 387. graviter castigat. Ita malim. Nec male tamen gravis omnino, quoniam senex erat; quippe senes ætate et auctoritate graves habentur. Similis increpatio Pandari ab Ænea Iliad. 4, 171 sqq. Omnino objurgationes ejusmodi in Homero occurrunt plures, v. c. Minervæ Odyss. x, 224. Hectoris Iliad. o, 440 sqq.; quas non facile manibus dimittet poeta, quia vim et deivóThTa oratio habet. - 389. frustra fortissime olim inter heroas, sc. quandoquidem nunc iners desides,

[ocr errors]

ut II, 348. 349. Juvenes fortissima frustra pectora. 391. 392. gravissima objurgatio: magister Eryx h. e. gloria hæc, quod Erycem heroem (sed majus, deus ille) magistrum pugilatus habuisti. Erycis autem nomen fuit magnum pugilatu, quippe qui Herculem ipsum provocavit v. 412 sqq. v. Diodor. IV, 83. Paus. IV, 36, pag. 372. conf. post alios Burmann. Sec. ad Numism. Sicil. in Dorvill. Siculis p. 399 sqq. Adde Excurs. II et de Entello Excurs. III. nobis habere μιμητικὸν aliquid ex vita hominum notum est. spolia. Auxit hæc Val. Fl. IV, 181 sqq.

Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis? »
Ille sub hæc: « Non laudis amor, nec gloria cessit
Pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
Sanguis hebet, frigentque effetæ in corpore vires.
Si mihi, quæ quondam fuerat, quaque inprobus iste
Exsultat fidens, si nunc foret illa Juventas;
Haud equidem pretio inductus pulchroque juvenco
Venissem; nec dona moror. » Sic deinde locutus
In medium geminos inmani pondere cestus
Projecit; quibus acer Eryx in prælia suetus
Ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstupuere animi: tantorum ingentia septem
Terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.

[ocr errors]

395

400

465

394. Nec l. a. aliquot Pier. non gloria duo Burman. laudis honor duo ibidem. cessat vitium edd. Heins. et Burm. 396. habet vitiose, etiam vetustissimi. v. Pier. effoto Bigot. et Parrhas., quod est vulgare. effracta Hamb. sec. a m. sec. effectæ Dorvill., saltem deberet esse affectæ. 398. Juventas Heins. post Pier. ex Rom. Medic. et optimis aliis. Vulgo alii juventa, nonnulli etiam juventus, prosaica forma. Nam deam Heben, s. Juventatem, poeta pro ipsa ætate exquisitius ponit. —399. inductis pretüs Montalb. pulchrove idem cum aliis Burm. et Pier., male.—— 400. nil d. m. aliquot ap. Burm. -403. manu Parrhas. et Rom. 404. In tantorum hærent intpp. Faber. conj. totorum i. s., Burmannus et emendationem et Servii explicationem, tantorum, hoc est, virorum fortium, recte rejicit; at idem amplecti mavult interpolatam Hamb. sec. et ed. Veneta lectionem : Obstupuere animi Teucrorum. Ingentia septem Terga boum. Parva est observatio grammatica, quam tamen tenere non pigebit. Tantus et talis, ut Tolos vel Toros, ita ponuntur, ut caussalem particulam intra se complectantur, reddendaque sint per: nam magnus, nam multus. Ita h. 1. pro: nam septem ingentia magno

-

394 399. Talis excusatio frequens in Homero, inprimis Nestoris. Vide Iliad. », 132 sqq. ^, 669 sq., 629 sq., et Laertæ Odyss., 375 sq., sed ornatu et orationis vi Virgilius superior. cf. inf. lib. VIII, 560 sq. Quod autem cum verbis grandes illos, quibus olim usus erat, cestus in medium projicit, magno poeta dignum est. 399. Venissem equidem, haud inductus præmio; h. vel nulla præmii ratione habita. Nec dona

moror, præmium non curo: quod Burmann. illustrat.

402. 403. Jungi potest: Eryx acer in prælia, et, ferre manum in prælia, afferre, adhibere in certamine. ferre manum in prælia, exquisite pro manus conserere; et intendere brachia tergo, pro induere cestum.404. Nam cestus facti erant e corio septem magnorum boum, insuto plumbo ferroque. v. Var. Lect. Res vero ad miraculum fere aucta in his Erycis cestibus.-

« PreviousContinue »