Page images
PDF
EPUB

Tandem quarto loco ineptis et pravis etymologiis turbatæ sunt his. toriæ antiquæ Italiæ, plus quam credi potest. Hoc quidem studium veteres res ac ritus ex nominum origine interpretandi, ipsamque adeo verborum originem investigandi, jam inter Græcos parum ad sermonis indolem et grammaticam rationem fuit tractatum, inter Romanos autem intra meros sonorum lusus substitit; quod e Varrone, Catone, Cicerone et aliis infinita exemplorum copia docet, ut Grammaticorum volumina taceam. Eadem res ipsis historiis et fabulis noxæ fuit, dum eas ex nominum originibus interpretati variis modis interpolarunt veteres scriptores. Ut Umbros quasi Ombrios dictos, Thuscos a sacrifico ritu dictos, et similia omittam : de Aboriginibus quam multa illi commenti sunt ex vocis sono! Latium a latendo quum duxissent, quæ non excogitarunt in eam rem! Hinc fuga Saturni in Italiam et latebræ : Anna Perenna in Didonis sororem mutata, et Nympha Numicii illa facta, quum dea esset ex indigetum numero, et haud dubie anni initia fausia designaret: conf. Macrob. I Sat. 12; Januario et publice et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur; ut annare perennareque commode liceut. Ardea, Rutulorum urbs, nomen habens cum ave ardea commune, fabulam absurdam peperit avis ex urbis incensæ cineribus enatæ : vid. Ovid. Met. XIV, 574,. 580. Virbius heros in Hippolytum deflexus, quasi bis vir, et vitæ redditus ib. XV, 497 sqq.

Fuisse jam inter Græcos scriptores Dioclem Peparethium et alios, qui Italicarum urbium origines hunc in modum interpretarentur, docent exempla apud Dionys. lib. 1, 34 sq. 49 sqq. 72 sqq. Esse in his Seymnum videbis in ejus carmine vs. 225. In Parallelis Plutarcho tributis magnus eorum numerus laudatur, qui Italica scripsere, Aristides Milesius, Theotimus, Alexarchus, Cleonymus, Theophilus, Dorotheus, Aristocles, Meryllius, Chrysippus, Agesilaus, Aristobulus, Alexander Polyhistor; cum his Xenion apud Macrob. I Sat. 9. Adde his eos, qui Tyrrhenica scripserant, ut Sostratus. Omnes hos Græcas fabulas in ltaliam transtulisse apparet, seu opinione falsa deceptos, seu pravo studio ductos. Omnino serius ad Græcos Italicarum rerum notitia paullo luculentior pervenit. Nam etiam illo tempore, quo Græci navibus Italiæ litora frequentabant, aut Græcia Magna civitatibus Græcis potentibus florebat, interiores tamen terras pauci adiisse videntur. Itaque fragmenta, quæ ex priscis Græcis scriptoribus nova super Roma et vetere Italia affert primis in libris Dionysius, miram prodere videntur inscitiam, doctisque hominibus prorsus indignam.

Fabulas autem super Italicis rebus procudendi facultatem et maleriam Græcis ingeniis præbuit inprimis primo Herculis profectio cum Geryonis armentis per Italiam facta (conf. Apollod. II, 5, 10), tum Homerica narratio multis mirisque fabulis de maris terrarumque facie variata, de Ulyssis erroribus, et ad Italiæ litora accessu. De Hercule quidem fabulas innumeras, magnum inprimis urbium numerum Italiæ ab eo vel ab ejus filiis conditarum, narraverunt; Ulyssis autem proge. nie, aut sociorum stirpibus omnem passim Italiam frequentarunt. Ipsi

adeo Ausones ab Ausone, seu Circes filio ex Ulysse, seu Calypsus, ortum habuisse narrantur. Festus : Ausoniam appellavit Auson Ulyssis et Calypsus filius eam primam partem Italiæ, in qua sunt urbes Beneventum et Cales (hoc quidem, ut supra vidimus, recte; nam ea Italiæ

pars Ausoniæ nomine proprie insignis fuit), deinde paullatim tota quoque Italia, quæ Apennino finitur, dicta est Ausonia (hactenus vere; sed reliqua fabulose) ab eodem duce, a quo etiam conditam fuisse Aruncam urbem ferunt (Suessa Arunca, ab Auruncis habitata). Ab Ulyssis et Circes tribus filiis, Romo, Antia et Ardea, tres urbes conditas et nominatas Xenagoras tradiderat ap. Dionys. I, 72 (p. 58.): cf. viros doctos ad Stephan. in 'Aposa et Cluver. pag. 976. Latinum Circes et Ulyssis filium jam Hesiodus prodidit Theog. 101, 1013, Telemachi et Circes filium alii, forte ipse Telegoniæ auctor, carminis cyclici : v. Hygin. f. 127, ubi v. Intpp. add. Geopon. XI, 2; ubi v. Niclas. Corruperant Telemachi nomen et tradiderant Telephi filium alii, quos Cedrenus sequutus est p. 135 D. Hujus generis multa in primo stalim libro Dionysii et Solin. cap. 2 cognosci possunt. Traducta quoque res ad alios a Troja seu reduces, seu profugos. Ita Capys Campaniam tenuit. Alia v. ap. Serv. ad Æn. I, 242. Ipsas sacrorum origines sic corrupere Romani, ut Lupercalium. De Fauno v. Plutarch. Parallel. p. 315 C. Quæ omnia si semel animadversa et perspecta habueris, ducta illa ex prava opinione, sed cum ratione certa , multarum obscuritatum et difficultatum nubem ex vetere historia facile dispulsam esse intelliges.

Quid quod satis probabile mihi fit, etsi aliquid pro liquido et explorato in his, quorum nulla fides historica est, tradere velle ineptum sit, ipsam fabulam de Romulo et Remo a lupa lactatis a nominis interpretatione esse profectam : nam a ruma , seu rumi, quod vetus mammæ nomen est, Romæ nomen deduxisse nonnullos videmus; ut alios a virtute ac robore ad Græcam vocem fcópeny. Ignoratio originis, a qua nomen urbis ductum esset, hominum animos ad conjecturas convertit, quæ postea in narrationes abierant. Quod si verum est, et ex antiquioribus sumtum, quod Servius ad lib. VIII, 90, et alibi habet, ut Tiberis priscum nomen Rumon fuerit, (neque illud adeo abhorrens ab antiquis. simo aquarum et amnium nomine per Celtas et Græcos vulgato : Rha , Rho, Rhu, Rhiu, Rhiw, Rhei [péco, póos ]) non improbabile fit, urbis nomen a flumine esse ductum, et omnia alia, quæ narrantur, pro commentis seriorum ætatum esse habenda.

Sed de his nolim cum quoquam, cui aliter videatur, contendere. Mihi satis est dilucide satis exposuisse naturam et caussas corruptarum fabularum veteris Italiæ, ut mihi via ac ratio expeditior sit, ad ea, quæ in sequentibus erunt tradenda.

EXCURSUS V.

Historiæ veteris mythicæ Italiæ capita potiora de Saturno,

Jano, Pico , Fauno, Latino.

VII, 45 sqq. Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno el Nympha genitum Laurente Marica Accipimus: Fauno Picus pater: isque parentem Te, Saturne , refert: tu sanguinis ultimus auctor. Quum hæc sint quasi potissima historiæ veteris mythicæ Italicæ capita, disquirendum de iis esse videtur paullo accuratius. Multo magis, quoniam vulgari opinione vera facta , homines et res antiquæ tanquam vere gestæ, in his tradi credantur, ita ut tanquam fide historica accepta regum antiquorum res et facta exponi a scriptoribus putentur.

Ad Saturnum videmus Latini genus, simulque fabulas veteris Italiæ, tanquam ad caput et originem, deductas subsistere, nec ulterius procedere. Esi autem de Saturno mythus proprius Aboriginibus ac domesticus, nec quicquam aliud, si recte judico, quain symbolicum nomen melioris vitæ , cujus initia a frugibus inventis , satione, et messe repeti solent : non quasi cum philosophica aliqua subtilitate hæc excogitaverint, aut arte aliqua expresserint; sed quia animi sensa aliter quam per rerum sensibilium forinas ac species eloqui nequeunt rudes populi, deficientibus verbis; et mala fraude mecum ageret, qui hæc cum allegoriæ , rei prorsus diversæ , studio confundere, meque in antiquis rebus eam amplecti pronuntiaret. Itaque falx Saturno addi cæpit; eoque narratum, ad cultum vitæ eum Aborigines adduxisse : Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit. Æn. VIII, 319 sqq. Addita

quoque conjux Ops, h. e. Terra. Commenta seriorum apud Macrob. I, 7, 8, 10

non moror.

Quum a Græcis tractari coepissent fabulæ Italicæ, ad Cronum illa suum referre coeperunt Saturnum. Factum id jam ab Ennio in Annal. Nam frag. p. 3o, Saturnus, quem Cælu'genit, et a L. Accio in Annalibus apud Macrob. I, 7 extr. legitur, versibus inde adscriptis; etsi de illo nomine dubitare licet. Inde turbatus et interpolatus est antiquus ille mythus, et narrata de Saturno ea quoque sunt, quæ Græci a Phoenicibus accepta de Belo ad suum Cronon transtulerant : ut jam supra monitum (Excurs. IV, p. 135.). Falcem, messis symbolum , modo ad epan Kpovou, et rescissa Cæli pudenda, modo ad tempus , quod omnia demetit, revocarunt.

Ut autem Græci Cronum in Italiam transferrent, etiam situs Italiæ versus Græciæ occidentem eos impulisse videtur; Occidentem enim locis inferis, adeoque Tartaro, quo Cronus detrusus delitescit, finitimum

eredidit antiquitas. Hinc Ionium et Adriaticum mare Kpovíny ära appellatum videas v. c. apud Apollon. IV, 510, 548 et al., et Kóros ‘Pécs apud Æschyl. Prometh. 836. Juvabat quoque in partem nomen Latii a latendo ductum , quod ad Cronum trahi poterat, qui Jovem fugiens eo venerat. VIII, 320 Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademtis. Ex his manifestum fit, quo tot doctorum virorum somnia ex etymo vocis ducta recidant, etiam suavis illa interpretatio vocis Chittim cum Latio comparatæ.

Receptus inde est Saturnus in Annales, tanquam gentis conditor, et · legum vitæque mitioris auctor, rexque Latii vetustissimus; uti nullus facile est populus, qui non idem symbolica nomina pro stirpis suæ auctoribus habuerit. Difficultatem ac molestiam fecit mox scriptoribus Janus, quem et ipsum mitioris vitæ inter veteres Italos auctorem traditum videbant.

Est Janus hic et ipse inter mythos Latinos referendus, deusque eorum domesticus. Nam tibi par nullum Græcia numen habet, ait Ovid. I Fast. 90; nec dubito, eum ab initio aliud, quam almæ naturæ , excultæque ejus dotibus vitæ, symbolum aliquod fuisse. Itaque in Saliaribus carminibus deorum deus audiebat, (Macrob. I, 9) tanquam principium rerum, adeoque etiam deorum. Traductum postea symbolum ad alia cognata , ut designaret omnium rerum initia et origines, mox rerum vices, tempora ,

annum ejusque vertentis se nova exordia , mundi quoque, seu cæli ortum et occasum, et sic porro : ita enim, ut in varios significatus symbola detorquerentur, ipsa res ac necessitas ferebat. Ita ipsum complexum siderum et cælum designasse dicendus, secundum Messalam apud Macrob. I. c., ipsum chaos, et ex eo ortam rerum faciem apud Ovidium in Fast. I pr. Plura alia, etiam multarum rerum inventa, ad Janum retulere seriores non modo Grammatici , sed et scriptores Romani, ut ex Ovidii Fast. lib. I intelligi potest, partim rerum similitudine, partim nominis origine ab eundo repetita inducti. cf. Macrob. Sat. I, 9. Serv. ad Æn. VII, 610 et al. Quod belli pacisque habebatur arbiter, ortum forte non aliunde habuit, quam quod ejus religio erat antiquissima : unde invaluerat, ut bello indicto templum ejus ad supplicationes pateret. Distinguenda ab iis alia a serioribus adscita , ut prudentiæ opinio a duplici facie; nec pro mundi anima Janum dictum esse antiqua auctoritas firmat, aut inter sidera Jani numen ortum, ita ut navicula inter Booten et Virginem ab initio dictus et habitus Janus esset : quæ nuper fuit ingeniosa V. C. Dupuis opinio : Critolai enim fides nulla est, Grammatici in phænomena Arati ludentis , in libro supposititio Plutarchi , Parall. p. 307, 308.

Quum hoc nomen symbolicum, mox et ipsum inter vetustissimos Italiæ heroes, seu deos esset relatum, dubitatum est inter Janum et Saturnum , uter altero esset antiquior. Plerique tamen Janum priorem Italiam obtinuisse narrant, et advenam Saturnum ab eo esse exceptum: cf. Ovid. Fast. I, 233 sqq. et Macrob. Sat. I, 7. Quum itaque Maro noster lib. VIII, 319, primum Saturnum in Italiam venisse dicat, multa argutati sunt etiam veteres, ut hanc difficultatem expedirent. Talis disputatio apud Aurel. Victorem 0. G. R. c. i legitur : quam inanem esse, ex superioribus facile intelligitur. Nec vero Janum excludit Virgilius, sed primus nihil aliud est, quam primis, h. e. antiquis temporibus, prima hominum ætate. Sed forte tota illa de Saturni, et quidem navi vecti, Jano regnante, in Italiam adventu, narratio, nullam graviorem caussam ac fundum veri habet, quam quod antiqui numi altera parte navis rostrum, altera Janum bifrontem habebant; etsi his de signis dici vix potest quam multa veteres argutentur. cf. Ovid. Fast. I. c. et Plutarch. Quæst. Rom. p. 274 D. E. Neque absimilis, suspicor, ratio induxit, ut Janum Saturnumque in regni societate vixisse traderent; quandoquidem vicinis collibus nomina eorum erant imposita : Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen lib. VIII, 358.

Secundus a Saturno apud poetam nostrum Picus memoratur l. c. VII, 48. 49 Picus isque parentem Te, Saturne, refert. Primum omnino sanguinis auctorem per parentis vocem sæpe declarari, et notus est loquendi mos, et Burmannus ad h. I. monuit. Jani utique ex Venilia filiam, Canentem, uxorem habuisse narratur. Multa sunt in hac historiæ antiquæ parte nomina ab initio symbolica , etsi obscuræ nunc fere interpretationis,

quæ

in viros ac feminas abiisse videntur. Janus quidem secundum alios Camesen , sororem ac conjugem, secundum alios Veniliam in matrimonio habuit. Camese vix alia fuit quam Camesna et Camena, ut Casmillus , Camillus (v. Æn. XI , 543. cf. Varro de LL. VI. 3); vetus Italiæ numen, ad plures deas, Camenas dictas, traductum, quas cum Musis aliquando confuderunt Romani. Lucum iis cum fonte Numa dicaverat : ad eas enim pleraque carmina sua, hoc est vaticinia, refe rebat (Plut. in Numa p. 65 A.). Camesene nomen fuit antiquissimum montis ac loci , cui Janiculum oppidum impositum erat. Hyginus illud nomen a Camese duxerat, qui cum Jano eas terras tenuisset : sed narraverat hoc ex Græco homine , Protarcho Tralliano : apud Macrob. Sat. I, 7; at cf. Athen. XV, 13, pag. 692 E. Venilia autem inter deas marinas videtur fuisse , confusa illa quoque cum Salacia. Sed Varro de LL. IV, 10 disjungit eas : Salacia, Neptuni, a salo, Venilia a v niendo etc. Salaciæ quoque nomen in Sexti Pompeii numis legi probabile fit, in quibus SAL. legitur: de Salacia itaque docte disputantem videbis Eckhelium in Doctrina num. vet. Tom. VI, p. 27. 28.

Ex hac igitur Venilia susceptam Jano filiam Canentem in matrimonium accepisse narratur Picus, v. Ovid. Met. XIV, 333 sqq., qui copiose fabulam persequitur, qua a Circe in venatione conspectus , quum ejus amorem sprevisset, in picum mutatus fertur. Eandem fabulam attigit Virgilius lib. VII, 189 sq. Picus quem capta cupidine conjur Aurea percussum virga, versumque venenis, Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas. Picus, vel picumnus priscis Italis inter sacras fuit ares inprimisque auguriis probatus, idem Marti sacer: v. Serv. ad. lib. VII, 190. Nisi itaque nominis interpretatio fabulam istam mulatæ formæ peperit, nata illa esse potuit ex antiquo signo juvenis cum pico in capite. Tale

« PreviousContinue »